Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
esse indicium et, cum omnia subiecta ei sint, contuitionem tamen eius in ea adire, quae digna sunt. uerum nihil ante de moribus Cayn erat dictum, ut eius hostia displiceret. sed in his, quae consecuta sunt, dei prouidentia intellegitur sacrificia eius non recipientis, qui grassaturus esset in fratrem. futuri enim apud deum cognitio fides facti est;
nam, qui peremturus erat, tamquam iam peremisset, dei conspectione non dignus est. in cultura uero terrae significatio operum carnalium continetur et omnis fructus carnis in uitiis est, quae abhorrente deo conspectum a se eius apellunt. non respicitur ergo ad hostiam, quae ex operationibus terrae est. et solae in adipibus placent ouium primitiae, interni uidelicet fructus et ipsius conscientiae nostrae sacrificia delectant, quaeque in primitiis ouium placentia conspectum in se diuinae uoluntatis inuitant.