Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

agnoscit ergo post somnum passionis suae caelesti Adam resurgente ecclesia suum os, suam carnem non iam ex limo creatam neque ex inspiratione uegetatam, sed adcrescentem ossi et in corpus ex corpore spiritu aduolante perfectam. qui enim in Christo sunt, secundum Christum resurgent, in quo iam uniuersae carnis consummata est resurrectio, ipso illo in carne nostra cum dei, in qua ante saecula genitus a patre est, uirtute nascente.