Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
et quia in eo, quod ad praesens gerebatur, efficientia est uirtutis dei in aliud naturam ex altero transferentis, tamen non eguisse ligni officio existimandus est, ut demutationem aquis non nisi eius intercessione praestaret.
Uerum quia omnia deus poterat, arcanum operationis suae in tempora reseruatum molitur in praesens. populo namque in deserto moranti.aqua inutilis erat et quidem populos pro aquis saepe nuncupatos repperimus, cum dicitur: uiderunt te aquae, deus, et timuerunt, et rursum: omnes aquae, plaudite manibus.