Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
sed demutatio ista ad fidei confirmationem est, non ad naturae conuersionem. et quia in uirga potestas est regni et in serpente diaboli nuncupatio est, credere in cum ammonemur, qui ex deo saeculorum. Beelzebul existimatus est, deinde ex Beelzebul dicto atque existimato per
resurrectionis demutationem deus saeculorum, id quod erat, agnitus est. cuius rei fidem sequens signum specie imitationis expleuit et spei satisfaciens et tempori. nam cum insinuata manus candorem niuis accepit, in sinu paterno quiescentes nos, id est Abrahae et
Ysahac et Iacob, illuminandos esse significat natura corporis nostri in speciem gloriae atque honoris absorta. cum autem rursum ad id, quod fuerat, manus insinuata reuocatur, id, quod in signo fuerat praeformatum, nondum esse docetur in tempore. cum uero signo tertio aqua ex fluuio sumpta et in terram fusa sit sanguis, sacramenti ratio miscetur his, siquidem qui per aquam abluti in cognitionem sint sanguinis transituri.