Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
nemo enim uasa fortis diripiet, nisi prius fortem alligauerit. nonne ab his ipsis, quibus et de diabolo ultionem et de seruitio libertatem reddebat, arguitur ? ita consummationem in deo gratiae consequitur ea, quae in latore legis imitatio est.
Rubus in conspectu Moysi conflagrat nec tamen uritur: ecclesia uidelicet ex peccatorum persecutionum et temptationum flammis succenditur apostolo dicente: angustiam sustinentes, inopiam tolerantes, sed non abrelinquimur. deicimur, sed non perimus, semper passiones Iesu in corpore circumferentes, ut et uita Iesu Christi in corpore nostro [*](13 cf. Ex. 2, 11—14 18 Matth. 15, 24 19 cf. Matth. 12, 24 20 cf. Matth. 12, 29 24 cf. Kx.3, 2 26 II Cor. 4,8-10 ) [*]( 2 ebreis A 3 Pharao — genet. quae Lin quem A Gam 4 effectus Gam affectus A o Moysi Lin moyse A Moysis Gam M hystorie J 11 iil] et Ltn ■ 13 seruitio Lin seruitium A Gam 21 his 1.1. A 24rcbus (rubus in mg. m3) A conflagrant A )
manifestetur. ita omnium iniquitatum in nos incendia desaeuiunt nec amburunt.
Ponitur deinde signum fidei uirga in serpentem demutata et abolita serpens rursus in uirgam.
sed demutatio ista ad fidei confirmationem est, non ad naturae conuersionem. et quia in uirga potestas est regni et in serpente diaboli nuncupatio est, credere in cum ammonemur, qui ex deo saeculorum. Beelzebul existimatus est, deinde ex Beelzebul dicto atque existimato per