Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
quin potius fletu et lacrimis, ut se benediceret, deprecanti ita ait: ecce ab ubertate terrae erit habitatio tua et a rore caeli desusum et in gladio tuo uiues et fratri tuo seruies. erit autem, cum deposueris iugum ipsius a collo tuo.
Unde igitur haec conuersio uoluntatis est? et cur dissentit a se hominis affectus, nisi quod sermo scripturae et ad rerum efficientiam et ad spei expectationem temperatur? sollicitudinem [*](f. 1.7v) interrogantis! de affectu patrio habuit, demutationem benedictionis de spiritali scientia abnegauit.