Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Adam ipso nomine natiuitatem domini praeformat; nam secundum linguam Hebraicam \'Adam\', quod Graece \'gepyrra\', id

Latine \'terra flammea\' est et scriptura humani corporis carnem \'terram\' solita est nuncupare. quae per spiritum in domino nata de uirgine, in nouam et alienam a se speciem mutata, conformis effecta est gloriae spiritali [est] secundum apostolum: secundus homo de caelo et Adam caelestis, quia Adam terrestris imago est futuri. tuto ergo auctore tanto etiam Adae nomen non sine aliqua futuri meditatione suscipimus.

Sequitur, quod obsopito Adam ex latere eius atque osse Eua gignitur. quo euigilato prophetia quoque talis consequitur: hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne mea haec uocabitur mulier, quia de uiro suo sumpta est, et erunt duo in carne una. hic nihil mihi laboris est; apostolus enim, cum huius ipsius prophetiae meminisset, ait: