Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
erit ergo huic Noe dominus noster, qui uerbum caro factum est, comparatus, qui et ait in euangeliis: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum suaue est et onus meum leue est.