Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
porro autem nec naturae hominis conuenit nec scriptum legitur nec re ipsa intellegitur Noe horum aliquid fecisse, sed plera. quae Noe erant propria, scriptura planissime edidit: cum deo probabilis est. cum iustus inuenitur, cum arcam facere iubetur. cum in cum ingreditur. cum coruum emittit, cum columbam et recipit et remittit, cum egreditur ex arca, cum uineam plantat, cum ex fructu eius ebrius nudatur, cum a (\'Cham inridetur, cum a Sem et Iafeth contegitur. cum in unum maledictionem et in duos benedictionis ordinem modumque constituit. haec, ab eo ut sunt gesta, intellegenda sunt.