Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Quae erga Noe gesta sunt, negari non possunt plena esse et uirtutibus dei (et) exemplis futurorum. nam in quantumlibet aut hebes ingenium sit aut auersa a ueri intellegentia uoluntas. at tamen illic dicta gestaque sunt. quae etiam inuitis sensum ueritatis eliciant. atque, ut in singulis rerum effectibus uirtus prophetica intellegatur, quid cui rei sit comparandum.