Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
et quia nullus de eo sensus est poenae, in se et uulnera et liuorem iniuriae et caedis excepit. instinctu etiam prophetico est locutus; nam et tum princeps sacerdotum nesciens prophetauit, sicut in euangeliis scriptum est: unus autem ex his Cayphas nomine, cum esset summus sacerdos anni illius, dixit eis: uos nescitis nihil nec percipitis, quia expedit nobis, ut unus homo moriatur pro plebe et non uniuersa gens pereat. hoc autem a se non dixit, sed cum esset summus sacerdos anni illius, prophetauit. concurrunt ergo omnia sibi personis, rebus, effectu et gestorum fides speciem complectitur futurorum.