Liber ad Constantium Imperatorem
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
emendamus, quasi in spiritum sanctum peccasse sit uenia. sed impietatis ipsius hinc uel praecipue causa perpetua est, quod fidem apostolicam septuplo proferentes ipsi tamen fidem euangelicam nolumus confiteri, dum impietates nostras nobis in populis multiloquiis defendimus et magniloquentiae uanitate aures simplicum uerbis fallentibus inludimus. dum euitamus de domino Christo ea credere, quae de se [*](12 cf. Gal. 5, 15 17 cf. Matth. 12, 32 ) [*](1 praesumta N, Ca.c.m2 postremumque (qup del.) E 2 quartamq. Ca.c.m3 quartam BG quartum G 3 est om. H, Ca.c.m2 paenes n paenes B 4 aliquot B aliquod CJ atque (in ras. el 1 eque s./.) E 5 fili B quodsi (si postea exp. el del.) H, Cou quod CGπΔ 6 fides temporis 0 est sc. quod meiuimus unn om. LW pr. aut rep. s. l. L tantum] tm̄G 7 arbitriiLMO 9 anniuas B 10 paenitemus Cm2, (us in ras.) L, Lyp Era Gil Cou 12 et cum mordenms inuicem] J, (cum mordemus in ras.) Em2 et cum morientes mordemus inuicem MO et morientes (morientems Ba.c.m?) mori inuicem yO et morientes (Ea.r.?) inuicem mori Em1LW et mordentes (nos add. Cou) inuicem LypGil Cou absumpti π assumti Ca.c.m2 assumpti 0 13 quasi] quam Ba.c.m4 14 est s.l.Cm2 15 dicimus G 17 in spiritu sancto B, Ca.c.m3 ipsius impietatisG 18 ipsius hinc] irae Ba.c.m4 19 septulo U speculo (spec in ras. eI 1 septuplo s.l.) E, L ipsis M 20 inpietates Ba.c.m? nobisj fort. nouis sc. multiloquiis 21 uanitatem CMO unitatem Ba.c.m4 simplicium Gπ 22 deuitamus MO all. dc s.l. J )
Quod hieme undoso mari obseruari a nauigantibus maxime tutum est, ut naufragio desaeuiente in portum, ex quo soluerant, reuertantur, uel incautis adulescentibus conuenit, ut, cum in tuenda domo sua mores paternae obseruantiae transgressi profusa libertate sua usi sunt, iam sub ipso amittendi patrimonii metu solus illis ad paternam consuetudinem necessarius et tutus recursus sit, ita inter haec fidei naufragia caelestis patrimonii iam paene profligata hereditate tutissimum nobis est primam et solam euangelicam fidem confessam in baptismo intellectamque retinere nec demutare, quod solum acceptum atque auditum habeo, bene credere, non ut ea, quae synodo patrum nostrorum continentur, tamquam inreligiose et impie scripta damnanda sint, sed quia per temeritatem humanam usurpantur ad contradictionem, quod ob hoc sub nomine