Hymni
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
- iam consiliis toto in orbe uiperinis consitis
- ad salutem nil restare spei humanae existimat.
- Gaudet aris, gaudet templis, gaudet sanie uictimae;
- gaudet falsis, gaudet stupris, gaudet belli sanguine;
- gaudet caeli conditorem ignorari gentibus.
- Inter tanta dum exultat nostrae cladis funera,
- deo audit in excelsis nuntiari gloriam
- et in terra pacem hominum uoluntatis optimae.
- Terret coetus angelorum laetus ista praedicans;
- terret Christum terris natum nuntians pastoribus,
- magnum populis hinc futurum desperatis gaudium.
- Errat partes in diuersas tantis rebus anxius;
- quaerit audax, ecquis hic sit tali dignus nuntio,
- nihil ultra, quam commune est, terris ortum contuens.
- Cernit tamen is, quod Iohannes in desertis praedicet
- aquis mersans in Ιο̢Iordanis cunctis poenitentiam,
- quam sequatur confessorum criminum remissio.
- Inter turbas, quae frequentes mergebantur, accipit
- uocem e caelo praedicantem: meus est hic filius;
- hunc audite! hic dilectus, in quo mihi complacet.