Hymni
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
- Felix, qui potuit fide
- res tantas penitus credulus assequi,
- ut incorporeo ex deo
- perfectus fuerit progenitus dei.
- Grande loquimur et deum
- uerum: ut genitor, quicquid inest sibi, .
- aeternae decus gloriae
- totum in unigenam ediderit deum,
- Hinc unus merito bonus
- ipsum, quod deus est, extra inuidiam sui
- gigni uellet in alterum
- transformans se, ut est, uiuam in imaginem.
- Istis uera patet dei
- uirtus: cum dederit omnia, non tamen
- ipsis, quae dederit, caret
- cuncta, quae sua sunt, cum dederit, habens.
- Kara progenies dei,
- connatum cui sit omne decus patris!
- nil natae eguit dari,