Hymni

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

  1. mens humana, manet filius in patre;
  2. rursum, quem penes sit pater,
  3. dignus, qui genitus est filius in deum.
  4. Felix, qui potuit fide
  5. res tantas penitus credulus assequi,
  6. ut incorporeo ex deo
  7. perfectus fuerit progenitus dei.
  8. Grande loquimur et deum
  9. uerum: ut genitor, quicquid inest sibi, .
  10. aeternae decus gloriae
  11. totum in unigenam ediderit deum,
  12. Hinc unus merito bonus
  13. ipsum, quod deus est, extra inuidiam sui
  14. gigni uellet in alterum
  15. transformans se, ut est, uiuam in imaginem.
  16. Istis uera patet dei
  17. uirtus: cum dederit omnia, non tamen
  18. ipsis, quae dederit, caret
  19. cuncta, quae sua sunt, cum dederit, habens.
  20. Kara progenies dei,