Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Sed cur abnegatae Marcello communionis Athanasius reus esserescribitur ? numquid propter libri uitium Marcellus abstentus est? testes ipsi sunt ex institutis eius Fotinum peruersitatis istius initia sumsisse. nam negata sibi ab Athanasio communione ingressu sese ecclesiae Marcellus abstinuit. ita communio cum eo inita fidem de subiectione (et) traditione regni docet, negata rursum prauitatem doctrinae alterius ostendit.
ac sic utrumque uiri istius iudicium caret culpa, cum in data communione synodi sit secutus adsensum, in abnegata uero ipso se Marcello abdicante olo sine ulla synodi auctoritate. uerum omnis ista alterius causae et doloris est quaestio. et quamquam conceptis iam diu in Athanasium odiis suis satisfiat, in maiorem tamen sceleris gradum molitio tanta procedit.
Nam tertius mihi locus praestat, ut fidem, quam epistulae primordio condiderunt, fraudulentam, hereticam et uerbis blandientibus ueneno interiore suffusam esse demonstrem.
profitemur enim ita: unum quidem ingenitum esse deum patrem et unum unicum eius filium, deum ex deo, lumen ex lumine, primogenitum omnis creaturae, et tertium addentes spiritum sanctum paracletum, ut, cum securitas legentium uel indoctorum simplicitas [*]( 19 sq. cf. Phoebad. c. Arrianos 8. ) [*]( 1 damnatione A 5 depraehendit ACml 6 arguit Cm2y arguit A \' antum om. C 11 propter Cm2y praeter A 13 ingressa sese Cy ingressus esse A 15 inita Cou in ista A fide A (rectam) fidem coni. Cou et add. Cm2Cou 16 praaitate A 17 culpa A synodi sc. Sardicensis 18 adsensu A in abnegata uero sc. caret culpa 19 ulla y nulla A 23 prestat A stat Eng A in mg.: fides arrianorum ) [*]( 10* )