Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
dicetis nempe: \'episcoporum\' et haec confessionis uestrae erit uenia. \'secuti\', inquit, \'sumus sanctam iudiciorum sub episcopali communione reuerentiam\'. sed ignorasse uos negabitis Athanasio, cuius damnationem a uobis Ualens, Ursacius, Saturninus exegerunt, ab Ossio, Maximino, Iulio redditam communionem? non facio communionem; rogo, quae uestra de crimine Athanasii sententia fuit.
presbyter eius Macharius inruisse in ecclesiam Mareotiden dicitur, Scyram presbyterum perturbasse et salutis nostrae sacramenta proiecisse. ad huius rei testes cathecuminum et gentilem interrogatos. uerum postea a sanctis nescitis iudicatum Mareotiden ecclesiam nullam esse, Scyram uero presbyterum non fuisse? quid est, quod secuti estis?