Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Quid autem de impiis et de imperitis adulescentibus Ursacio et Ualente statutum sit, accipe, beatissime frater, quia manifestum erat eos non cessare adulterinae doctrinae letalia semina spargere et quod Ualens relicta ecclesia ecclesiam aliam inuadere uoluisset. eo tempore, quo seditionem commouit, unus ex fratribus nostris, qui fugere non potuit, Uiator obrutus et conculcatus in eadem Aquiliensium ciuitate tertia die defecit. causa utique mortis fuit Ualens, qui perturbauit, qui sollicitauit.