Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Tria fuerunt, quae tractanda erant. nam et ipsi religiosissimi imperatores permiserunt, ut de integro uniuersa discussa disputarentur et ante omnia de sancta fide et de integritate ueritatis, quam uiolauerunt. secunda de personis, quos dicebant esse
deiectos de iniquo iudicio, ut, si potuissent probare, iusta fieret confirmatio. tertia uero quaestio, quae uere quaestio appellanda est, quod graues et acerbas iniurias, intolerabiles etiam et nefarias contumelias ecclesiis fecissent, cum raperent episcopos, presbitcros. diacones et omnes clericos in exilium mitterent, ad deserta loca transducerent, fame, siti, nuditate et omni egestate necarent, alios clausos carcere et squalore et putore conficerent, nonnullos ferreis uinculis, ita ut ceruices eis artissimis circulis stranguilarentur. denique ex ipsis quidam