Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Quin etiam homines spe omni bona uacui ad occasionem tanti periculi auctoritatem apostolicam pertendunt, quia de eo dictum sit \'primogenitus omnis creaturae\', sed subtrahentes antecedentem consequentemque sententiam aptam doctrinis suis sub apostoli nomine perstruunt facultatem. nam talis est ordo dictorum: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia siue troni siue dominationes siue principatus siue potestates; omnia per ipsum et in ipso condita sunt et ipse es\'t ante omnes.
\'imago\' ergo \'dei inuisibilis\' ex nihilo, credo, est et coepit a tempore! aut quia \'primogenitus omnis creaturae\' est ordo quidam in eo conexae (et) congenitae creationis exprimitur! sed non sequitur \'primogenitum omnis creaturae\': \'quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra\', id est in ipso uniuersorum elementorum uisibilium et inuisibilium condita et constituta materia est et idcirco \'omnia per ipsum et in ipso\' ? idcirco \'primogenitus omnis creaturae\', quia in eodem iam a principio omnium, quae effecturus erat, omnia generationum initia constiterunt. atque ita non in ordine creaturarum, quae in ordine constitutae sunt, primus in numero est, sed ipse \'imago dei inuisibilis\', manens per uirtutem efficiendi semper in ipso, se primogenitum habuerit eorum, quae per ipsum in caelo et in terra uisibilia et inuisibilia crearentur extantia. [*]( 1 sq. cf. Phoebad. c. Arrianos 9 8 Col. 1,15 sq. 21 sq. cf. Phoebad. c. Arrianos 21 ) [*]( 1 et add. Cou 3 hominis A 4 praetendunt Cm2 Fab 6 aptam coni. Cou aptant A 7 facultatcm] falsitatem Cm2y 14 credo (ironice diclum)J A ordo Cy 16 et add. Fed in co genitae uel congenitae COli incogta A incognita T, (-ae m2)C creati nis A a. c. m2 17 creaturae: quia Eng creaturac ? quia Cou 20 ipso] ipsu A ipso ? idcirco Fed ipso: idcirco Cou 22 quae Cou qui ACFab constiterunt C p. c., Cou constituer A constituerunt T, Ca.c. constituerat Fab constiternnt. atque y constituer atque A 23 non ita y 24 constituta A sed sc. quia 25 se y sed A 26 ipsum Cy ipso A )
Quin etiam haud dissimilis in trinitatis nuncupatione falsitatis eorum contextus est. ubi enim diuersis substantiis filium a patre impio et maledico ore disciderint et in separatis duobus adsistat auctoritas, tertia dinumeratur in spiritu, ut, cum sint pater in filio et filius in patre et spiritus sanctus accipiat ex utroque, in eo, quod spiritus exprimitur sanctae huius (trinitatis) inuiolabilis unitas, heretica parte parturiat trinitas pronuntiata discidium.
Sed diligens Nicheni tractatus perfectusque sermo artissimo ueritatis praescripto omnia hereticorum ingenia conclusit ita ponens: credimus in unum deum patrem et in unum filium eius Iesum Christum. \'unum\' ambo et uterque \'unum\': et in personali nomine patris et in filii \'unum\', quia unus est de utroque. \'deum uerum de deo uero\' docet et uirtutem et nuncupationem pari in utroque ueritate communem neque aliud in alio opinandum, cum deus de deo ut uerus de uero sit uterque unum.
cum uero sit in utroque (unum), natum uero, non factum\' ad proprietatem ortus et originis refert, quia fieri ex nullo subiaceat, nasci autem de patre proprium neque alia nascentibus quam originis suae forma uel uirtus est. quod autem fit, ex opere existit, ut fiat. atque ita non factura in eo coepit ex nihilo, sed est natiuitas (a) parente.
unius autem \'cum patre substantiae\', quod Graeci dicunt \'omousion\', ita est: aeternitas sola sui similis est et, quod est semper, in deo est. ne qua igitur labes in dominum Iesum Christum hereticae prauitatis incideret, idcirco in eo essentiae ueritas explicatur. essentia enim ex eo, quod semper est, nuncupatur. quae quia [*]( 15 sq. cf. Gregor. Eliber. de fide 7 26-154, 3 cf. Phoebad. c. Arrian. 7 ) [*]( 1 aut ACml 2 con contextus A diuersis] praem. a Cy 3 disciderint Cou (cf. injra l. 7 discidium)discederent ATCml discinderint Cm2 distenderentFab nll. et] ut Cou 4 ut Cou et AS\' cum om. CFab sit Cy 5 utraque A 0 trinitatis add. Cou 7 pronuntiata coni. Cou pronuntiat ACy dissidium Cou 9pscripto A inclusit Fab 12 filii Eng filiu ACY 13 est] add. deus Eng Cou ita coni.: et (in patrem unum, quia unus) personali nomine patris. et in filium unum, quia unus est (de uno) (uel quia unus est (personali nomine filii)) et in deum unum, quia unus cst) de utroque; ad setsum cf. supra c. 25: fides nostra haec est: in patris et filii nominibus personisque deus unus 14 pari Cou patri ACFab 15 cūmune A 16 alt. unum suppl. Cou 21 cepit A a] S\' Cou, om. A autem] et eiusdem S1 22 cum patre Cou compare AS\'TCFdb greci A όμοούσιον Cou 26 nuncupatur Cm2y noncupatum A )
in deo, qui innascibilis est, et in deo, (qui genitus cst,) una atque eadem in utroque substantia aeternitatis expletur. quod autem \'descendit\', \'incarnatus est\', \'homo factus est\' et \'resurrexit tertia