Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
mus, Taurinus, Lucius, Mustacius, Urbanus, Honoratus, Solutor, Restutus episcopus Carthaginis dixit: \'Scit prudentia uestra, consacerdotes sanctissimi, quod, cum Arimino de fide tractatus haberetur, contentio sic discidium fecerat, ut de sacerdotibus dei diabolo inmittente discordia fieret, atque exinde factum fuerat, ut in fratres nostros ego Restutus et pars episcoporum, quae sequebatur, Ursacium, Ualentem, Gcrminium et Gaium quasi in auctores mali intellectus sententiam promeremus, id est, ut a nostra communione segregarentur.
Sed quia in comminus positi uniuersa tractauimus et uniuersa discussimus inuenimusque, quod nulli displicere debeat, id est fidem in his catholicam iuxta professionem suam, cui et nos subscripsimus omnes, neque umquam haereticos fuisse et ideo, quia pacis concordia apud deum res est maxima, placuit, ut communi consensu nostro omnia, quae apud Ariminum tractata sunt, in irritum deducantur et communio eorum deo fauente