Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

ad concilium redeunt eiusque crimina, quae ab accusatoribus obiciebantur, suo testimonio uera confirmant. unde 〈in〉 praesentem Athanasium dignam pro criminibus sententiam dicunt. propter quod de Tyro fugiens imperatorem appellat. audit etiam imperator. quique interrogatione habita omnia eius flagitia recognoscens sua ilium sententia in exilium deportauit. his ergo ita cedentibiis rebus cum Athanasius damnatos digne in exilio haberetur ob meritum facinorum suorum sacrilegus in deum, in mysteria sacra profanus, in basilicae demolitione uiolentus, in episcoporum exitiis innocentiumque fratrum persecutione horrendus, ab omnibus episcopis in reiciendis malis seruatur auctoritas legis, canon ecclesiae et apostolorum sancta traditio.

Sed dum Athanasius post damnationem suam reditum sibi de exilio compararet, de Gallia ad Alexandriam post plurimum tempus aduenit.

quique praetorita in nihilum ducens acrius in nequitia praeualebat. nam comparatione sequentium leuia sunt, quae ab ipso prima commissa sunt. etenim per omnem uiam reditus sui ecclesias subuertebat, damnatos episcopos aliquos restaurabat. [*]( 1 consilium AC syn. Caesarensis habita est a. 334 A in mg. : Contra s. athanasium hereticorum concilia in cessarea palestina et in tyro facta palaestinam 8 ab eius Fed abei (i postea add.)A eius om. Cy 4 syn. Tyria habita esl a. 335 6 ex om. Cy 11 occulta A Cm1 ue∗∗ra A 12 .1 in mg.: Plane impiam (impicē .4) sententiam dicunt 13 in add. Cmly 15 de om.y 17 cedentibus C p. c. credentibus A, Ca. c. 19 sacrilegum A sacrilegium Cml 20 prophanus A demolitione basilicae CCou 21 persecutione coni. Cou perscrutor AFah 22 canone A 24 sed dum y sed cum (\' p. c. secundum A, Ca. c. 29 ecclesias Fed ecclesiāA ecclcsiam Cy )

55
aliquibus spem ad episcopatus reditum promittebat. aliquos ex infidelibus constituebat episcopos saluis et permanentibus integris sacerdotibus per pugnas et caedes gentilium. nihil respiciens leges, desperationi tribuens totum.