Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Uerum de Athanasio quondam Alexandriae episcopo accipite, quae gesta sunt. accusatus est grauiter iuxta deum sacrilegus et iuxta misteria ecclesiae sanctae profanus. quique propriis manibus comminuit poculum deo et Christo dicatum ipsumque altare uenerandum confregit sedemque sacerdotalem subuertit ipse atque ipsam basilicam, dei domum, ecclesiam Christi, demolitus usque ad solum est. presbiterum uero ipsum, uirum grauem et iustum, nomine Scyram. tradidit custodiae militari.