Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
nec illis, qui sollicite cuncta inuestigauerunt et inuenientes iuste damnauerunt, consensum accommodare uoluerunt. etenim Marcellus cum apud suos haereticus haberetur, peregrinationis auxilia requisiuit, scilicet, ut et illos falleret, qui et ipsum et eius scripta pestifera ignorarent. sed quidquid apud illos agit, impia sua scripta sensusque profanos occultat falsa pro ueris opponens, quaestum sibi de simplicibus atque innocentibus fecit. quique sub praetexto ecclesiasticae regulae multos ecclesiae pastores induxit eosque in suam redigens potestatem, Sabelli haeretici sectam inducens callida fraude decepit restaurans Pauli Samosatensis et artes et dolos.
mixta enim est oninium haereticorum sectis Marcelli extranea traditio, sicut supra memoratum est. unde conuenerat omnes ecclesiae sanctae praepositos memores dictorum domini Christi dicentis,: cauete nos a pseudoprophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, a fructibus eorum cognoscetis eos uitare ab huiusmodi et horrere nec illis facile communicare-