Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Nec hoc propter bonum quoque iustitiae inquirunt. non enim ecclesiis consulunt, qui leges iuraque diuina (ac) ceterorum decreta dissoluere perconantur. propterea hanc nouitatem moliebantur inducere, quam horret uetus consuetudo ecclesiae, ut, in concilio Orientales episcopi quidquid forte statuissent, ab episcopis Occidentalibus refricaretur, similiter et, quidquid Occidentalium partium episcopi. ab Orientalibus solueretur. sed hoc ex illo suo prauissimo sensu tractabant.

uerum omnium conciliorum iuste legitimeque actorum decreta firmanda maiorum nostrorum gesta consignant. nam in urbe Roma sub Nouato et Sabellio et l\'alentino haereticis factum concilium ab Orientalibus confirmatum est. et iterum in Oriente, sub Paulo a Samosatis quod statutum est ab omnibus est signatum.

ob quam rem hortamur uos, dilectissimi fratres, considerantes ordinem ecclesiasticae disciplinae et paci totius orbis consulentes. corripiatis eos, qui sceleratis communicant, et malos de ecclesiis radicitus amputetis, ut tempestate ruente ipsorum causa innatans Christus dominus omnibus imperet uentis procellisque maritimis discedere et tribuat ecclesiae sanctae pacem perpetuam et quietam.

Nos uero nulli iniuriam fecimus, sed legis praecepta seruamus. nam iniuriati grauiter et male tractati sumus ab his, qui uolebant ecclesiae catholicae regulam sua prauitate turbare, sed ante oculos habentes timorem dei, iudicium Christi uerum et iustum considerantes nullius personam accepimus.neque alicui pepercimus, quominus ecclesiasticam disciplinam seruaremus.

unde Iulium urbis [*](1 lon. 1, 12 23 cf. Matth. 8, 26 etc. 29 cf. Apoc. 16, 7. 19, 2 ) [*](1 tranquillauit A 2 quō A quomodo C quando V 5 aliquod C aliquo A s ac add. Eng et add. Cou 12 rcfricaretur y refrigarctur A refragaretur C et om. C γ 15 actorum y auctorum A 17 hacretis A 18 a Samosatis Fed Samosatis S1 Cou a somos ait A nsonus ait TCml samosatensi Cm2 23 innatans γ innatam A 25 quietemFad 26 facimus y 21 iis y 30 accipimus A. C a. c. 31 A in mg.: uos magis danati estis qui iulius uel ceteri catholici ) [*]( LXV. Hilarius pars 4. Feder. ) [*]( ó )

66
Romae, Ossium et Protogenem et Gaudentium et Maximinum a Triueris damnauit omne concilium secundum antiquissimam legem ut auctores communionis Marcelli et Athanasi ceterorumque sec-