Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
diuinis humana miscentes et ecclesiasticis rebus priuatas adiungentes ciuitatis nobis concentum seditionemque conflarunt dicentes nus grauem schismate ciuitati importasse iniuriam, nisi illis — quod nefas erat — communicaremus, et haec frequenter acclamabant. nos enim omnino illis communicare noluimus, nisi eos, quos damnauimus, proiecissent et dignum honorem concilio Orientis tribuerent.
Quae uero ipsi egerint uel quale concilium habuerint. hinc addiscere poteritis. nam Protogenes, sicut supra diximus, apud acta anathematizans Marcellum ut Paulum postea eos in communionem suscepit. Dionisium uero ab Klida prouinciae Acaiae, quem ipsi exposuerunt, in concilio habuerunt. simul secum et exponentes ut expositi. iudices et rei [et] communicantes mysteria diuina pertractant.
Bassum autem de Diocleciana ciuitate in flagitiis sceleribusque detectum et merito de Siria deportatum ordinauerunt episcopum. quique apud ipsos sceleratius uiuens detectus et ab ipsis damnatus cum ipsis hodie uidetur esse coniunctus. Aetio<uero> Tessalonicensi Protogenes frequenter probra multa criminaque obiecit, quod diceret illum concubus et habuisse et habere, cui communicare numquam uoluit. nunc uero in amicitiam receptus, quasi peiorum consortio expurgatus, apud ipsos habetur ut iustus.