Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Est quidem nobis omnibus indeficiens oratio, dilectissimi fratres, primo. ut sancta domini ut catholica ecclesia dissensionibus omnibus et schismatibus carens unitatem spiritus et uinculum caritatis ubique conseruet per fidem rectam — et uitam inmaculatam quoque tenere, amplecti, custodire, seruare omnibus inuocantibus dominum est quidem iustum, praecipue episcopis, qui ecclesiis sanctissimis praesumus —, secundum, ut ecclesiae regula sanetaque parentum traditio atque iudicia in perpetuum firma solidaque permaneant nec nouis emergentibus sectis traditionibusque peruersis, maxime in constituendis episcopis uel in exponendis, aliquando turbetur, quominus teneat euangelica atque sancta praecepta et quae sanctis et beaissimis apostolis iussa sunt et maioribus nostris atque a nobis ipsis in hodiernum usque seruata sunt et seruantur.

Extitit namque temporibus nostris Marcellus quidam Galaciae, haereticorum omnium exeerabilior pestis, quique sacrilega mente, ore profano perditoque argumento uelit Christi domini regnum perpetuum, aeternum et sine tempore disterminare initium regnandi accepisse dominum dicens ante quadringentos annos finemque ei uenturam simul cum mundi occasu.

etiam hoc asserere [*]( 1 sqq. nonnullos altis lestimoniis traditos indices prouinciarum u. Studien II 95 sq. a C ad A Orientalium] add. partium Cou 3 Foenice Fed (fort. Fenice) finicae A Galatia del. y pisauria ATC cappadotia A 4 uitinia A peflagonia A 5 Cycladum Cy lidiae asiae europe hcllespontu trachiae emimontu A (hi genetiui in exemplari graeco exsMisse el inde per errorem in nersionem latinam recepti essi uidentur) 11 rectam] add. sed y 16 nouis emergentibus coni. Cou nobis semper gentibus (-ilibus Cm2) AC 17 deponendis Cm2 18 cominus A euangelica atque sancta Fed euangelica. quae sca A euangeliaque (euangelia atque C p. c.) sancta C euangelica sanctaque y 20 atque] et quae y 24 prophano A 25 disterminasse Fab A in mg.: Dogma MARCELLI HERETICI 27 occasum A. ) [*]( LXV. Hihrius pars 4. Feder. ) [*]( 4 )

50
coepti temeritate conatur, quod in corporis conceptione tunc factus