Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Est quidem nobis omnibus indeficiens oratio, dilectissimi fratres, primo. ut sancta domini ut catholica ecclesia dissensionibus omnibus et schismatibus carens unitatem spiritus et uinculum caritatis ubique conseruet per fidem rectam — et uitam inmaculatam quoque tenere, amplecti, custodire, seruare omnibus inuocantibus dominum est quidem iustum, praecipue episcopis, qui ecclesiis sanctissimis praesumus —, secundum, ut ecclesiae regula sanetaque parentum traditio atque iudicia in perpetuum firma solidaque permaneant nec nouis emergentibus sectis traditionibusque peruersis, maxime in constituendis episcopis uel in exponendis, aliquando turbetur, quominus teneat euangelica atque sancta praecepta et quae sanctis et beaissimis apostolis iussa sunt et maioribus nostris atque a nobis ipsis in hodiernum usque seruata sunt et seruantur.
Extitit namque temporibus nostris Marcellus quidam Galaciae, haereticorum omnium exeerabilior pestis, quique sacrilega mente, ore profano perditoque argumento uelit Christi domini regnum perpetuum, aeternum et sine tempore disterminare initium regnandi accepisse dominum dicens ante quadringentos annos finemque ei uenturam simul cum mundi occasu.