Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Dehinc sequitur: adiuua me, et saluus tuas semper. superius dixerat: adiutor et susceptor meus, nunc autem nominum commemoratorum rem precatur, ut, qui susceptor est, suscipiat et, qui adiutor est, adiuuet. non abesse a se adiutorium adiuuantis precatur. non orat. ne malignantes non habeat, quia per passionum patientiam fides probatur; sed, ut aduersus eos adiuuetur, orat, quia auxilium a domino semper orandum est. sed quemadmodum in superiore susceptus uiuet, ita et in hoc adiutus saluabitur. adhuc enim sibi obeunda mors est, adhuc inferi sustinendi. tunc saluabitur, cum ex corporea terrenaque natura in spiritalem gloriam transformatus nullum aduersantis inimici periculum metuat, uiuat inter electos angelos, sit paradisi incola et absorpta corruptione ex mortali inmortalis existat.
Sed quod meditaturum se in iustitiis dei dicit et meditaturum semper, numquid non meditatur, qui et in meditatione sperauit? potest quidem et in praesens opus accipi, ut, quousque in corpore sit, semper iustificationes meditetur; sed nihilominus et in futurum sermo procedit. scit in caelo omnes angelos in meditatione dei esse. nihil enim illic otiosum, nihil iners est, omnes uirtutes caelestes in opere ministerii sui permanent. et cum nobis tunc uita angelorum uiuendum sit, potest secundum eos, qui semper operantur, nobis quoque aeterna iustificationum esse meditatio.
sequitur: spreuisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia iniqua cogitatio eorum. [*]( 1 etdehincP* 2 in iustificationibus tuia CE S meus um. p cumoratorum C 4 et qui adiutor adiuuet (pb 5 a add. m. 2 V adiu- I uantes V 7 fidis V opaf* p perabat1* C 8 auxilium ex auxilium auxilium m. 2 V 9 ita et hic p 10 adhuo enim — saluabitur om. Cp 11 inferi ex inferendi m. 2 r eternaque V 12 spiritalem ex spitalem V 13 angelos ex augelus C 14 absorta RCp mortali ex mortalis m. 2 V inmortalis ex inmortali V 15 et om. V 16 quid in C 17 sperabit VC presentis p 19 nihil homin' R 20 illic ex eillic m. 1 V 21 omnes ex omnis m. 2 V 23 operandum V 24 quoque om. V 25 descedetes V. )
Dehinc sequitur: deputaui omnes peccatores , ideo dilexi iustitias tuas. semper prophetae sermo longe se et ultra communem sensum extendit. nos enim praeuaricatores eos existimamus, qui susceptam fidem et cognitionem dei adeptam relinquunt, aliud pollicitos et aliud nunc agentes. sed hic existimantur omnes peccatores ; nullus excipitur, generaliter ad omnes nomen refertur. lex enim ueluti naturalis est, iniuriam nemini adferre, nihil alienum praeripere, fraude ac periurio abstinere, alieno coniugio non insidiari. nouit et hanc apostolus legem dicens: cum enim nationes, q u ae legem non habent, naturaliter secundum legem faciunt, tales homines legem non habentes sibi [*]( 24 Rom. IT, 14. ) [*]( 1 ob haec VRp (in C ras.) ob hoc E descedentibus V 8 spraeuiati R 4 sed add. m. 2 V descedentes V si enim ex si 5nes si enim si m. 2 V 6 deus om. E utique ntiq; sperneret corr. m. 1 R ntique ds sperneret V 6 sed sperneret V descedentes ex descentes V 7 neque enim interest Ve 8 quisquis E 10 a peccatore VCe quia .. ex qua m. 1 R 16 iustitia tua corr. m. 1 R 16 sermo non longe V se om. Cp ultra ex ultra se m. 2 V extendit scripsi tetendit VRC Be tendit p tendit E 18 relinqunt R relinquit V pollicitus C 19 praeuaricatores esse existimantur CpE 20 ad mones V et omnes C 21 praeuaricationes VlC 22 nemini ex nemi m. 2 V inferre E nil e 24 naturae om. Cpb 26 habentes ex habent m. 2 V. )
Nouit etiam, cum ait peccatores terrae. alios esse et caeli peccatores. audiamus enim prodigum filium perditum atque mortuum de peccato suo patri confitentem: peccaui, inquit, pater in caelo et coram te. quisquis caelestis doctrinae et spiritalis gratiae particeps factus in peccato demorabitur, non terrae peccator est ille, sed caeli. omnes enim credentes in se dominus noster Iesus Christus coexcitauit et collocauit in caelestibus, ex quibus qui decedet, tamquam caeli peccator arguitur. cum igitur propheta pecca.tores terrae esse existimet, quia naturae legem peccando transgressi sint, ob hoc ipse testimonia dei diligit. quia, cum sit decedere ex lege naturae, tamen iam sine uenia sit ex caelesti lege discessio.
: confige de timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui. nonae et preces prophetae sunt, ut a timore dei carnes suae configantur. sed meminit conpatiendum et commoriendum esse cum Christo his, qui conregnare cum eo uelint. et minore istud dicti uirtute latinitatis translatio elocuta est. quod enim nobiscum [*](9 Luc. XV, 21. ) [*]( 2 quia quod naturale legis C q4 qd a naturale lege p qui quod a naturali lege b 3 depraehensum VR 5 ipse reuersetur C praeuar t ricationea corr. m. 2 V praeuaricator es = (eaas. t ?) R 6 ait add. m. 2 V 7 euuangelioae praedicationes V1 8 mortuum ex per filium corr. m. 2 V 9 inquid VRl in caelum pb 10 quisque VCp 12 dns iha xps V 18 in add. m. 2 V qui add. m. 2 V decaedet = R deoidet VCp decidit e decedit b 15 existimet ex existimamus m. 2 r 16 sunt V testatus di V 17 qui cum C deoidere C lege add. m. 2 V 18 decessio V 19 conolusit V de CVe (& LXX) om. Rpb 20 tui. enim R et add. m. IV 21 praeces VR configantur ex confitantur m. 2 V 98 is V uellit V uellent R 24 latina V* quod ex quid m. 2 V. )
Feci iudicium et iustitiam: non tradas me persequentibus me et reliqua.
Et in psalmi exordio et deinceps frequenter meminimus per singularum litterarum quasi elementa discendi doctrina nos pietatis, , , fidei et timoris institui, et ut rudem infantiam ad loquendi scientiam, quam et agendi doctrina consequitur, ipsis humanae uocis initiis erudiri: quod ex praesentibus sextae et decimae litterae octo uersibus intellegi licet. propheta enim ex persona sua uniuersos docet, quid uelle, quid agere, quid profiteri unumquemque pro conscientia infirmitatis ac naturae suae utile sit, quid etiam metui, quid caueri, quid emundari oporteat. beatus idem , qui per misericordiam dei ipse sibi et uniuersis doctor et prospector et emundator et iudex est! certe dignitati eius [*]( 1 AOHAUCON et KAO#A(JCO# r KAOHA UCONET KASHAUCON R id Px in m. 2 Y xua?jio>aov id om. Cp 4 consae- 1 pelimur V 5 in sua uoluntate E 8 timet se non Cpb 9 ueterae R ueterem ex uetere m. 2 V 10 exuto ut intellegens V Explicit littera quinta decima incipit littera sexta decima feliciter V Finit R Finit littera XV incipit Ain littera XVI Cp 14 et deinde V deinceps (om. et) C 15 per haec ex per haec per m. 2 V 16 doctrinae V doctrine C 17 ut om. V . 19 litteraea R 20 intelligi ualet p profetam V 21 quidpr. I. add. m. 2 V 23 emundari ex demundari m. 2 V effidari p(Ar) 24 qui eras. R et uniuersis doctor om. VR et prospector — et iudex om. p(A) et uniuersis doctor — et iudex om. C 25 emandator (sie) ex remandator m. 2 V et certe Cpb. )
Ait enim ita: feci iudicium et iustitiam: non tradas me nocentibus me. facit placentia deo opera et, quia facit, ne nocentibus se tradatur, orat. opus merendi antefertur, et dehinc meriti praemium postulatur. fit enim primum, quod placeat; et tum dignatio eius, cui per opus placetur, oratur. at nos nec operamur nec placemus, quin etiam impiis et inreligiosis rebus offendimus; et quia tales non , irascimur. sed dignum est contueri, qualia sint, quae propheta faciens, ne nocentibus se tradatur, orat.
Et omnia, quaecumque quis timens deum fecerit, utilia ei atque pulchra sunt. pudicitiam quis colens gloriosum ac nitens sordenti corporis sui carni lumen inuexit. contemptum uero pecuniae adsumens liberum se a terrenis dominationibus reseruauit. frugalitatem autem et parsimoniam diligens nobilitatem animae caelestis captiuam ebrietati non dereliquit. sed , quamuis magna atque praeclara sint, tamen, quia prophetae propria eique tantummodo utilia sunt, non referuntur ad meritum.