Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et quamquam id ipsum ex singulorum psalmorum uirtutibus intellegi possit, tamen absolutissime in gestorum et temporum historia edocemur, psalmorum scilicet conlocationes secundum perfectorum numerorum esse efficientias ordinatas. psalmus enim tertius secundum historiam quinquagesimo psalmo posterior est; inscriptio namque utriusque multo interuallo temporis aetatisque diuersa est. nam ille, quse sub Uria et Dauid sunt gesta, conplectitur: ille autem fugam Dauid Abessalon filio suo eum persequente significat; sed uirtus ac sacramentum numeri perfecit, hunc et illum pro conpetentibus et sibi congruis numeris conlocari.

Inscriptio uero quinquagesimi psalmi secundum historiam quinquagesimi et primi psalmi inscriptione posterior est. sed quinquagesimi numeri uirtus exigebat et Doec Idumaei inpaenitens in Dauid odium postulabat, anteriorem postponi et posteriorem anteferri, ut remissio peccatorum in numero quinquagesimo conlocaretur et poena perfidiae numerum constitutae remissionis excedens careret uenia, cum et tempus et numerum psenitentise perdidisset. nam cum in quinquagesimo, in quo sunt sabbata sabbatorum, secundum iubelaei anni praeformationem peccatorum remissio sit constituta, conpetenter hic psalmus, in quo paenitentia lata peccatorum remissio postulatur, in ordine est huius numeri conlocatus.

Tribus uero quinquagesimis psalmorum liber continetur: et hoc ex ratione ac numero beatae illius nostrae expectationis [*]( 1 redegerunt ut in singulis r 8 pro ordinem deputantes r haec habet: uirtus intelligi possit 4 et quamquam — intellegi possit om. r 6 edocemur r docemur DE 7 efficientias r efficientiam DE 8 Incip. cod. V quinquagensimo V 9 inscribtio V 12 olim perseqaente e sed uirtus scripsi, et uirtas VrDe et tamen nirtua tb 13 perfecit Vr perficit DE pro VrDe sic pro t b 16 quinquagesimi primi rdx 17 uirtus exigebat Vr (if. Ps. LI cap. 2 numeri uirtutem) uirtus et perfectio exigebat DE doec idomaei V doech idumei r 20 numero r 21 carere V 22 in quo sunt r in quo est VE 28 iubelei V 25 lata Vr anlata D antelata B. )

11
existit. namque qui et primae quinquagesimae et secundae deinde quinquagesimae et tertiae rursum quinquagesimae, in qua finis est libri, consummationem diligenter aduertat, prouidentiam dispositorum in hunc ordinem psalmorum cum dispensatione salutis nostrae intelleget conuenire. cum enim primus gradus sit ad salutem, in nouum hominem post peccatorum remissionem renasci, sitque post psenitentise confessionem regnum illud domini in sanctae illius ciuitatis et caelestis Hierusalem tem- x pora seruatum, et postea consummata in nos caelesti gloria in dei patris regnum per regnum filii proficiamus, in quo debitas deo laudes uniuersitas spirituum praedicabit: facile intellegemus in singulis psalmorum uirtutibus sub quinquageno numero conlocatis sacramentum dispositionis huius quinquagenarise contineri.

Esse autem haec sabbata sabbatorum, septenarius numerus per septem in septuplum connumeratus ostendit; quem tamen ogdoas, quia dies eadem prima quae octaua, secundum euangelicam plenitudinem in ultimo sabbato adiecta consummat. et haec quidem sabbata sabbatorum ea ab apostolis religione celebrata sunt, ut his quinquagesimae diebus nullus neque in terram strato corpore adoraret neque ieiunio festiuitatem spiritalis huius beatitudinis inpediret; quod ipsum extrinsecus etiam in diebus dominicis est constitutum, qui ultra sabbati numerum per plenitudinem euangelicse praedicationis accedunt. namque cum in septimo die sabbati sit et nomen [*]( 1 et secundae deinde quinquagesimae et tertiae rursum t et secundae deinde quinquagesimae (quinquagensimae V) centesimum (centensimam V) psalmum et tertiae rursum Vr et secundae deinde quinquagesimae psalmum et tertiae rursum E 3 aduertit r prouidentia V 4 dispensatione ex dispensationem m. 2V 7 sitque ex sitquae m. 2 V 9 seruatum Vr reseruatum E consummatae r 10 fili V 11 intellegemus V intelligamus r intelligimus E 12 sub qainquageno numero Vr sub quinquagenario numero t sub quinquagenariae nomero e 13 dispositionis J'r dispensationis De 15 esse autem sabbata sabbatorum haec r 17 ocdoas V 18 adiectum Vx 20 religione ex regione m. 2 V regione t quinquagesimae es quinquagesime m. 2 V 22 spiritualis r 23 in diebus est dominicis r -0 namque ex namquae r. )

12
et obseruantia constituta, tamen nos in octaua die, quae et ipsa prima est, perfecti sabbati festiuitate lsetamur.

Et dignum est hanc ogdoadis perfectam sacramentis caelestibus uirtutem in psalmo eo, qui octauo in numero dispositus est, contueri, cui pro torcularibus titulus adiectus est, uasculis in nouos fructus praeparatis et ad feruentis musti calorem continendum innouatis. et numerus iste ad percipiendos fructus euangelicos, caducis his corporum nostrorum uasculis reformatis. secundum ogdoadem est euangelicam destinatus. et hoc psalmi istius textus et sermo testatur. ogdoadis quoque istius uirtus tamquam in uirtute sexti psalmi et numeri, quo pro octauo oratio est, continetur: et hoc numeri ratio perfecit. ut et in sexto pro octauo esset oratio et in octauo titulus pro torcularibus adderetur. tribus autem in numeris haec torcularium superscriptio reperitur. nam et octauus et octogesimus et octogesimus-tertius psalmus hunc habent titulum,. ut in numeris perfectis perfectae huius beatitudinis ordo consisteret; ita tamenut simplicem ogdoadem et ogdoadis decadem sacramentum triadis, quae nostris Trinitas est nuncupata, concluderet.

Et hanc quidem ogdoadis perfectionem etiam in centesimo atque octauo decimo psalmo cognoscere possumus. namque in octonum numerum per octonos uersus secundum Hebrseos singularum litterarum initia collecta sunt; sed et ipsa uirtus psalmi sacramentum ogdoadis edocet. sunt autem in eo ogdoades uiginti duae. nam octoni uersus singularum litterarum initiis deputantur: et hoc ea ratione efficitur, ut, quia psalmus iste perfectum uirum secundum doctrinam euangelicam consummat, per omnes uiginti et duas Hebrsei sermonis litteras sub sacramento ogdoadis erudiremur. [*]( 3 ocdoadis V 4 in psalmo eo d'e in psalmo et V in psalmo r 5 contueri VE contineri r 6 musti liquorem die 9 ocdoadem (et sic semper) V 11 tamquam in uirtute Vr etiam in uirtute E 12 pro h. I. om. Vr (sed cf. lin. seq. ubi hi quoque cod. pro octauo praebent) et hos V 13 perfecit Vr perficit E 15 repperitur Vr 16 et octogensimus tertius V et centesimus tertius r 19 quae nostris Vr quae a nostris E 20 in centesimo adque octauo decimo V in centosimo atque decimo octauo r E 25 ocdoades XXII V ogdoadis XXII r 28 uiginti duas et r hebrei ex hebreis m. 2 V. )

13

Et ea causa est, ut in uiginti duos libros lex Testamenti Veteris deputetur, ut cum litterarum numero conuenirent. qui ita secundum traditiones ueterum deputantur, ut Moysei sint libri quinque, Iesu Naue sextus, Iudicum et Ruth septimus, primus et secundus Regnorum octauus, tertius et quartus in nonum, Paralipomenon duo in decimum sint, sermones dierum Esdrse in undecimum, liber Psalmorum duodecimus sit, Salomonis Prouerbia, Ecclesiastes, Canticum canticorum in tertium decimum et quartum decimum et quintum decimum, duodecim autem minores Prophetae in sextum decimum, Esaias deinde et Hieremias cum lamentatione et epistula, sed et Daniel et Ezechiel et Iob et Hester uiginti duum librorum numerum consumment. quibusdam autem uisum est, additis Tobia et Iudith uiginti quattuor libros secundum numerum graecarum litterarum connumerare, Romana quoque lingua media inter Hebraeos Graecosque collecta; quia his maxime tribus linguis sacramentum uoluntatis dei et beati regni expectatio praedicatur: ex quo illud Pilati fuit, ut his tribus linguis regem Iudseorum dominum Iesum Christum esse praescriberet. nam quamuis multse barbarae gentes dei cognitionem secundum apostolorum praedicationem et manentium hodie illic ecclesiarum fidem adeptae sint, tamen specialiter euangelica doctrina in Romano imperio, sub quo Hebraei et Graeci continentur, consistit.

Consequens autem est, secundum octonarium hunc uiginti et duarum ogdoadum numerum eum, qui subiectus est in quindecim canticis graduum, psalmorum numerum [*](2 deputetur ex deputemtur m. 2 V 3 moysei V (cj. Neue Forment. J, 333) moysi (mosi R) rE 6 octauus Vr in octauum E 7 hesdrae V duodecimus sit Vr in duodecimum E solomonis r 8 aecclesiastea V ecclesiasten r 9 quartum decimum ex quartum decim V duodecim ex duodecimum V 10 minores scripiri Bened. adnotalione usus, ones V omnes rt, om. E (cf. Stud. 1886, 332) profetae V eseias r 12 hester ex ester V uiginti duum V XXII r uiginti et duorum o uiginti et dnum - 13 tobiae r 14 graecarum ex graecorum m. 1 r 16 qui his V 18 illut V 20 barbarae ex barae m. 2 V 21 illic hodie V eclesiarum V 22 in romano imperio Vr in Romani imperii E 23 coneistit Vr sede consistit E 24 octonarium numerum r 25 ocdoarum V ogdradarum r numerum h. I. om. r eum om. V". )

14
contueri. post perfectam enim illam praecedentium ogdoadum doctrinam hoc canticum graduum in quindecim psalmos ex duobus perfectis numeris oportuit conuenire, hebdomade scilicet et ogdoade, id est septimo et octauo numero. namque per obseruantiam legis, quae in hebdomade est constituta, et euangelicum profectum, qui ogdoadis et praesenti religione et sperata expectatione perficitur, hoc cantico graduum in caelestia et aeterna conscenditur. nam et in templum per hunc numerum graduum principes sacerdotum in sanctorum sancta scandebant: ut, quia neque hebdomas legis sine euangeliorum ogdoade, neque ogdoas euangeliorum sine legis hebdomade uirum posset praestare perfectum, quisque perfecte credidisset perfectum hunc uerumque, qui in quindecim graduum cantico est, hebdomadis et ogdoadis numerum. ille in his perfectis et beatis et sanctis sanctorum locaretur.