Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Aliae uero superscriptiones, quae aut res gestas secundum historiam significant, aut tempora, aut dies, aut aliud aliquid conplexae sunt, uel ex interpretatione nominum, uel ex comparatione gestorum, uel ex consimilium specie, ex quibus rebus psalmus consistat, ostendunt: ut, sicubi est pro die sabbati, [*](1 consequantur V his ex is m. 1 V igitur V ergo rE operantium V r cf. de hoc errore et sim. Acad. p. 31. studiis insistentium psalmi illius r 4 tractatur ex tractur m. 2 V 5 praestat r 8 diuersitatibus Vr diuersitati E per corporei organi V per organi corporei rE 9 in commemorationem r 10 hSt in ser 11 preeunti V praeeunte E 12 scientiae h. l. om. Vre, sed cf. uersum sequentem cum om. r 13 opera Vr opus E 15 quaeri r quaerere ex quaere m. 2 V quaerere E 16 generi ex genere m. 2 V profetae V 18 sine scribtione V habentur b 19 primus et secundus Vr primus uel secundus E 20 et doctrinae r 28 aliae ex alie m. 2 V 24 aliut V 25 conplexa Vr sunt om. Vr interpraetatione V.-) [*]( XXII. HUar. Pict. pars. I. ) [*]( V )

18
aut pro occultis filii, autpro die octaua, percorporalem superscriptionum significationem spiritalis psalmi intellegatur editio; uel, cum illius Dauid, uel illi Dauid, uel Abessalon, uel Saul, uel Doec in titulo sub gestorum historia praenotantur, in eo aut per pronominum qualitates, ut illi uel illius Dauid, aut per nominum uirtutes, ut est in Abessalon et Saul et Doec, prophetiam, quae in psalmo sit, consequamur.

Diapsalma uero, quod interiectum plurimis psalmis est, cognoscendum est, demutationem aut personae aut sensus sub conuersione modi musici inchoari: ut, sicubi diapsalma intercesserit, aut aliquid aliud dici, aut etiam ab altero dici, aut in altero artis music» modulo cantari intellegendum sit. et de personis ac sensibus, ubi diapsalma intercedere reperiemus, rationem adferre temptabimus. ceterum modi musici disciplinam conseruare translatio graeca et latina non potuit. hsec autem in conpendiosam breuitatem festinus ad ipsam psalmorum expositionem sermo collegit.

Est autem diligens perpensumque iudicium expositioni psalmi uniuscuiusque praestandum, ut cognoscatur, qua unusquisque eorum claue intellegentise aperiendus sit. nam liber omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui plures aedes diuersaeque sint, quarum fores propriis clauibus diuersisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sunt, uolenti unamquamque aedem aperire maximam ignaro adferant difficultatem, ut clauem uniuscuiusque aedis inueniat: sitque aut familiaris scientiae, cognitam clauem cito ex copia illa congestae in unum uarietatis eligere, aut ingentis laboris, aptam et congruam clauem aperiendi uniuscuiusque aditus [*](1 fili V 4 doech r post historia incip./ol. 2II 5 praenotatur b in eo aut per pronominum qualitates scripsi Stud. 1886 p. 336 in eo pronominum qualitates R in eo per pronominum qualitates e in eo pronominum us qualitatibus IV 6 ut illi R 6 aut om. r per sup. lin. a m. 1 r 7 profetiam V 8 diapsalma R in diapsalma J'E in diapsalmo r 10 sub conuersatione J'r 11 aliut V 12 intellegendum est Vr 18 repperiemus VJi 14 temptauimus r 21 adque rn complures aedes a aedes complures - 23 in unum locum r 24 sint E aperire om. r 26 necesse in marg. add. m. 1 R 27 congesta r aut ingentis ex ad ingentis in marg. corr. m. 1 R. )

19
inuenire, quia ratio et qualitas non sinat, non suas claues claustris disparibus coaptare. itaque secundum domini misericordiam aperiendi uniuscuiusque psalmi clauem reperturi huius ipsius primi psalmi aditum propria sua et congrua claue pandamus.

PSALMUS PRIMUS.

Principalis haec in psalmis intellegentia est, ex cuius persona, uel in quem ea, quse dicta sint, intellegi oporteant, posse discernere. non enim uniformis et indiscreta eorum est constitutio, ut non et auctores habeant et genera diuersa. inuenimus enim in his frequenter personam dei patris solere proponi, ut in octogesimo et octauo psalmo, cum dicitur: exal 1 taui electum de plebe mea. inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto unxi eum. ipse inuocabit me: pater mese es tu et susceptor salutis meae. et ego primogenitum ponam eum, excelsum super omnes reges terrae. personam uero filii in plurimis fere introduci, ut in septimo decimo: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; et in uicesimo primo: diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam miseruntsortem. nunc autem primum hunc psalmum uel ex persona patris, uel ex persona filii non posse intellegi, res ipsa abso- Inte docet: sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. in eo enim psalmo, in quo personam patris designari meminimus, propria et apta memorantur, cum dicitur: ipse inuocabit: pater meus es tu, deus meus, et susceptor salutis meae. [*]( 12 Ps. LXXXVIII, 20 sq. 18 PS. XVII, 45. 19 Pa. XXI, 19. ) [*]( 1 sinat ex sinit R 2 dmi V dni Ra. 3 aperiundi V repperitari R 4 propria et R 6 inc. psalmus I. r duo uertnts uacui R 7 intelligenti = - a R 8 sunt re 9 est eorum E 10 diuisa V 11 persona V 12 octogensimo et octauo V LXXX. VIII. (VIII in ras.) R octogesimo octauo E 14 sancto meo E inuocauit R 16 super reges RE 18 ut in XVII. R i septimo decimo V ut in decimo septimo psalmo E 20 sibi uestimenta mea E 21 hunc primum 1' uel ex persona patria st/p. lin. add. m. 1 r 22 fili V 28 post docet YE 1 dd.: cum in eo ait et add. m. 2 V 25 propria ei et a 26 inuocauit R 27 inter susceptor et salutis spatium uacuum 7-8 litter. R. ) [*]( 2* )

20
et in eo, in quo filius loqui docetur, ipse se ex his, quse commemorat, dictorum suorum profitetur auctorem. dicens: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi. dum enim et pater dicit: ipse inuocabit me et filius ait: populus seruiuit mihi, ipsos se esse, qui de se loquantur, ostendunt. at uero nunc cum dicitur: sed lege domini fuit uoluntas eius, nulla domini persona de se loquentis ostenditur. sed alterius potius, beatitudinem eius scilicet uiri, cuius in lege domini, uoluntas sit, praedicantis. persona itaque prophetse, cuius ore spiritus sanctus loquatur, nunc esse noscenda est officio oris eius ad cognitionem nos sacramenti spiritalis erudiens.

Et cum hsec loquatur, quaerendum est, de quo uiro eum loqui intellegere debeamus. ait enim: beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. et folium eius nou decidet: et omnia, quserendum faciet, bene dirigentur. multos uel praesenti sermone uel ex litteris ac scriptis eorum conperi ita sensisse de psalmo hoc, quod significari in eo dominus noster Iesus Christus intellegi debeat, cuius beatitudo in his, quse subiecta sunt, prsedicetur. sed id nec modo, nec ratione docuerunt; bonae quidem opinionis affectu, quia omnis ad eum prophetia est referenda psalmorum: sed ubi et quando ad eum prophetise ipsius sermo se referat, rationabilis scientiae discernendum est ueritate. [*]( 4 ipse inuocauit V inuocabit (om. ipse) RE 8 alterius ex alrius m. :I r beatitudine R uidelicet Te 9 praedicantis (i in ras. a m. 2, prob. erat praedicantes) V predicatur R 10 loquatur ex loquantur R loquitur E inter est et officio 2 litt. in ras. R 12 et quia infusus huic profetae sp̃s sanctus haec loquatur V 16 lege e.r le corr. in marg. m. 2 V 20 non defluet RE 21 fecerit R 22 scribtis V 23 hoc om. Ve atque intelligi E cf. Abh. IV, 64 25 ante id una lilt. eras. R docuere E 26 referenda est profetia r 27 profetae illius sermo referat l. )

21

Ea autem, quse in exordio psalmi posita sunt, minime personse eius dignitatique conueniunt; et incautam hanc ita prsedicandi facilitatem ipsa illa coarguunt, quae continentur in psalmo. cum enim dicitur: et in lege domini fuit uoluntas eius, cum lex per dei filium lata sit, quomodo ad eum ob id beatitudo referetur, quia uoluntas eius in lege domini fuerit, cum dominus ipse sit legis? quod autem lex eius sit, in psalmo septuagesimo et septimo ipse testatur, quo ait: adtendite, populus meus, in legem meam, inclinate aurem uestram in uerba oris mei. aperiam in parabola os meum. et haec Matthseus euangelista ab ipso dicta esse confirmat, dicens: ideo in parabolis lo q loquebatur, ut inpleretur quod dictum est: aperiam in parabolis os meum. prophetiam ergo suam dominus rebus inpleuit. nam in his, in quibus locuturum se spoponderat, parabolis est locutus. id autem quod ait:' et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum - in quo conparatiue beatitudinis profectus quomodo personse eius poterit coaptari, ut sit dei filio plantatum lignum beatius, ob quod beatus sit, quia aliquando similitudinem eius profectu beatitudinis consequatur? dehinc cum secundum Sapientiam et apostolum et ante saecula et ante tempora aeterna sit et primogenitus omnis creaturse sit, et in ipso et per ipsum creata sint omnia, quomodo his rebus cum fiet similis, beatus est, quse ab ipso sint instituta? cum neque creatoris uirtus ad beatitudinis suse perfectionem conparatione egeat creaturse, neque primogeniti antiquitas in eo, quod erit [*](9 Ps. LXXVn, 1 sq. 12 Matth. XIII, 35. ) [*]( 1 ea ex et m. 2 V minimae R 2 incautae R 3 illa ipsa e 4 cum enim dicitur om. V 5 Inlata sit R 6 ob id om. V 8 in om. I' «eptnagesimo et septimo V LXXVII. R septuagesimo septimo E testatu! est J'e cum ait e 9 popul' (om. meus) a popule meus e in legem ex in lege 11t. 1 V 10 aurea uestras a in parabolis E 11 Mattheus V Matheua R euuangelista R ab eo e 14 suam om. I" rebus dominus E 15 expleuit VE quibus (om. in) R se locuturam V 18 conparatiuae R 20 ob quod beatius sit Ra 21 cum ipie sapientia et apoatolus r 22 ante ex inte m. 2 V 25 ai- •I t mili r es V sunt VE (praeter Basil.) 26 conparationem aegeat 1". )

22
tamquam lignum, tempus praeposterae conparationis admittat. id enim, quod erit per expectandum adhuc tempus, non potest uideri ut aut fuerit, aut iam sit in rerum natura. quidquid autem iam est, non eget dilatione temporis, ut ad id, quod erit, inchoetur, quia antiquitate exordii sui esse iam permanet.

Itaque quia haec a diuinitate unigeniti dei filii domini nostri Iesu Christi intelleguntur aliena, uir ille hic a propheta beatus praedicari opinandus est, qui se ei corpori, quod dominus adsumpsit, in quo homo natus est, conformem studio aequitatis et totius iustitiae perfectione praestiterit. et sane id ita intellegi oportere, plenior psalmi expositio monstrabit.

Speciosissimum autem hoc et dignissimum incipiendorum psalmorum sanctus spiritus sumpsit exordium, ut humanam infirmitatem per spem beatitudinis ad innocens religionis studium adhortaretur, ut sacramentum dei corporati doceret, ut communionem glorise? caelestis polliceretur, ut poenam iudicii denuntiaret, ut differentiam resurrectionis ostenderet, ut prouidentiam dei in retributione monstraret. perfecta scilicet consummataque ratione tantse prophetise ordinem inchoauit, ut hominum inbecillitatem ad fidei studium beati uiri spes inliceret, spei beatitudinem conparata ligni beatitudo sponderet, insolentem impietatem intra metum denuntiata impiis seueritas coherceret, meriti differentiam in consiliis sanctorum condicionis ordo distingueret, dei magnificentiam in cognoscendis iustorun» uiis sequitas constituta monstraret. sed res ipsas et earum uerba tractemus. [*]( 1 praeproperae V admittit 1* 3 aut fuerit aut om. V iam sit habere naturae VR quod autem V 4 iam om. r ut ad aliquid erit ina choetur R ut ad aliquid inohoetur e 5 qui corr. m. 2 r -u-Į-I 6 di fili doni ñ ihs (corr. m. 2) xpi V filii dei domini nostri Ieau Christi E 7 aliena (ena in ras. et postea 4 litt. eras.) R profeta V 9 In quo Ra id est in quo I * 15 adortaretur R ut ante communionem Imp. lin. a m. 2 r 17 differentiam ex differrentiam m. 2 V 19 tanti profetae V tantae prouidentiae e ut humanam infirmitatem r 21 ligni beatitudo IV ligni similitudo RE (sed cf. infr. cap. 14) 'J2 inpiis ex impiis (s sup. lill. add. — ante hanc uocem una linea eras.) R in his r 23 coerceret ex coherceret R differentiam ex differentia wi. 2 r 25 sed (s eras.) R nunc et E eorum RE. )

23

Beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. quinque generum obseruantiam beato uiro subesse propheta commemorat: primam in impiorum consilio non eundi, alteram in peccatorum uia non consistendi, tertiam in cathedra pestilentiae non sedendi, tum deinde uoluntatis in lege domini ponendae, postremo in ea die noctuque meditandi. ergo necesse est differre impium a peccatore, peccatorem a pestilente; maxime cum sit impiis consilium, peccatori uia, cathedra pestilenti. dehinc cum in consilio impiorum eatur potius quam stetur, in uia uero peccatoris stetur magis quam eatur. quarum rerum causas ut intellegere possimus, discernendum est, quanto differat peccator ab impio, ut per id intellegi possit, cur peccatori uia. et impio consilium deputetur; dehinc cur et in uia standum et in consilio eundum sit, cum humana consuetudo et in consilio standum et in uia eundum esse decernat. non omnis, qui peccator est, et impius est: impius autem non potest non esse peccator. et sumamus ex usu conscientise communis exemplum. patres suos amare possunt filii, licet ebriosi sint et lasciui et prodigi; et inter haec uitia carent impietate, qui non carent crimine. impii uero, licet in praecipuis sint continentiae frugalitatisque uirtutibus, omne tamen, quodcumque aliud extra impietatem erit crimen, in contumelia parentis excedunt.

Igitur secundum hoc propositum exemplum impium discerni a peccatore non dubium est. et impios quidem eos esse natura ipsa iudicii communis ostendit, qui cognitionem dei expetere fastidiunt, qui nullum esse mundi creatorem inreligiosa opinione [*](4 et in lege dni meditabitur V hac nocte R 6 propheta om. 1' in consilium VRe, sed cf. Acad. p. 24 el infr. cap. 7 non ineundum I' 7 in ante peccatorum sup. lin. a m. 2 V niam non cosiatendum V 8 sedendum V 9 meditandum V 12 in coneilium VRe ante t eatur una litt. eras. R 13 eatur ex ineatur m. 1 V 14 es corr. m. 2 V quantum Te 15 qur R 17 in consilium Re 21 filii (lii in ras.) R ae nero om. V in eras. R praecipui ex praecipuis R 24 aliut V pxtra inpietate ex exintra pietate corr. m. 2 V. )

24
praesumunt, qui mundum in hunc habitum ornatumque fortuitis motibus constitisse commemorant, qui, ne quod iudicium creatori suo ob uitam recte criminoseue gestam relinquant, uolunt ex naturae necessitate se nasci et ex eadem rursum necessitate dissolui. horum igitur omne consilium fluctuans, incertum ac uagum est et in isdem ac per eadem sine ulla consistendi statione differtur; non enim tenet modum definitionis alicuius. creatorem mundi disputatio docere ausa non est. cum enim quaeras, cur mundus et quando et in quantum? et utrum mundus homini, an homo mundo? et mors ob quid, uel quo usque, uel qualis? circa hsec impietatis suae consilia agitur semper et uadit, loco consistendi in his consiliis non reperto.

Sunt et alia consilia impiorum, eorum scilicet, qui in haeresim delapsi nec noui nec ueteris Testamenti legibus continentur. quorum sermo in orbem semper et circulum erroris inflexus, nihil tenens et in nullo consistens indefinitse sententiae cursu recursuque iactatur. quorum impietatis est, deum non ex dei ipsius professione sed ex arbitrii sui uoluntate metiri; ignorantes non minoris impietatis esse, deum fingere, quam negare; a quibus cum requiras, quo spei ac fidei suse fine sic sentiant, confunduntur, perturbantur, dissimulant, circumerrant et finem ipsum eius, dequa quaeritur, disputationis euitant. beatus ergo uir est, qui in hoc impiorum consilio non abiit, id est, qui ipsam illam in hoc consilio eundi non admiserit uoluntatem: quia quae impia sunt, uel cogitasse iam crimen sit.

Sequens autem est, ut qui in impiorum consilio non abiit, in peccatorum quoque uia non stet. plures enim sunt, qui, cum . per confessionem dei ab impietate discreti sint, non tamen a [*](rant 1 in eras. R 2 commemo corr. m. 2 V 3 criminose ne R 4 se nasci — necessitate om. F, in marg. inf. add. m. 2: necessitate . se nasci et ex eadem rursum 5 ac om. V 6 uagu r uacuum Rα hisdem rR cf. Neue Formenl. II, 200 nulla consistendi ratione I" 7 defertur E alicuiue ex alicus m. 2 r 8 non esse VR 9 qur 11 e 12 et uadit R 13 in heresi VR 14 dilapsi R ueteris ex teris m. 2 r 1 16 et om. V 17 impietas V 20 requiras R 23 consilium VRe 24 consilium YRe non eundi r 26 consiliu w consilio r consilium Re 28 discreti sunt rG. )

25
peccato per id liberi sint, in ecclesia quidem manentes, sed ecclesiae disciplinam non tenentes: ut auari, ebriosi, tumultuosi, procaces, superbi, simulatores, mendaces, rapaces. et ad haec quidem nos uitia naturae nostrae propellit instinctus; sed utile est, nos uia hac, ad quam ferimur, abscedere, neque consistere illic, adhibito decedendi ex ea non moroso recursu. et idcirco beatus uir est, qui in uia peccatorum non stetit, natura quidem in uiam hanc deferente, sed ex uia hac fidei religione referente.

Tertius quoque hic obtinendae beatitudinis ordo est, in cathedra pestilentiae non sedere. sederunt in cathedra Moysi pharissei docentes, sedit et Pilatus in tribunali: cuius itaque cathedrae sessionem existimabimus pestilentem? non utique Moysi. domino sedentes potius quam sessionem cathedrae inprobante, cum dicit: super cathedram, inquit, Moysi sederunt scribse et pharissei; quaecumque dixerint facite. quse autem faciunt, facere nolite. cathedrae huius sessio pestilens non est, cuius oboedientia dominica auctoritate praecipitur. illa ergo erit pestilens. cuius contagium Pilatus manus abluendo deuitat. multos enim etiam in metu dei constitutos saecularium tamen honorum ambitio corrumpit: et uolunt ecclesise legibus subditi fori legibus iudicare. sed quamquam ad haec ipsa officia, quse agunt, ferant secum religiosam uoluntatem. beniuolos sese continentesque praestando, tamen necesse est eorum, in quibus deuersabuntur, negotiorum quodam pestilenti contagio polluantur. publicarum enim causarum ordo [*]( 14 Matth. XXIU, 2. ) [*]( 1 in ecleaia F in aeccta R 2 eclesiae ex eclesiam m. 2 V aeccleaiae R 3 quidem uitia naturae nostrae nos propellit V 4 sed ut utile est E nos om. V a uia hac ε5 ad quam (ad sup. lin. m. 2 V) Vr qua Re abscaedere Rl aic neque E adibito R 6 decedendi ex decidendi R 11 farisei 17? docentes om. V y 12 exiBtimauimus ex existimabimus V 13 mo si R 14 inquit ex inquid R mosi R 15 scribae et pbarisaei om. V dixerint uobis R 17 oboedientia ex oboediaentia m. 2 V 18 illa enim V contagio r 20 bonorum Ra 21 eclesiae F f = ori (eras. 1) R 92 aguntur R agent ex agerunt V ferunt T' 28 beneuolos e se R continentesq. R 24 diuersabuntur YE (sed. alibi etiam V deuersari) qaodam om. V 25 ante contagio in marg.: q< publicarum rerum necessitudines n sine macula exerceantur add. m. 1 R. )

26
manere eos uolentes etiam in ecclesiasticae legis sanctitate non patitur. et quamuis religiosi propositi tenaces sint, tamen per necessitatem sedis obtentse tum ad contumeliam, tum ad iniuriam, tum ad p“nam cunctante licet uoluntate coguntur, facitque eos necessitas necessitatis ipsius esse participes, cum tamquam lue morbida imbuuntur. et idcirco hanc eorum cathedram cathedram pestilentiae propheta cognominat, quia contagione sua etiam uoluntatem religiosae mentis inficiat.

Sed beatitudinem uiri nondum uel in impiorum consilio non isse, uel in peccatorum uia non stetisse, uel in pestilentiae cathedra non sedisse consummat. possunt enim haec et in saeculari uiro reperiri, ut unum deum esse creatorem mundi opinetur, ut a peccatis se per studium modestae innocentise referat, ut honorum dignitatibus priuatae et tranquillse uitae otia anteponat. sed perfectum nunc deo uirum propheta conformans, et quem in magnis aeternae beatitudinis constituat exemplis, non communibus eum ad id docet usurum esse uirtutibus, sed his consummandum esse, ut beatus sit, quse secuntur: sed in lege domini fuit uoluntas eius. abstentio superiorum inutilis est. nisi in consequentia adhibeatur intentio: scilicet ut in lege domini uoluntas sit. non expectat propheta, ut metus sit. plures enim intra legem metus cohibet, paucos uero uoluntas constituit in lege: quia timoris est, non audere timenda neglegere; perfectae uero religionis est, praescriptis uelle parere. et idcirco beatus ille est, cuius in dei lege non timor est, sed uoluntas.