Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Quamquam uero haec a nobis secundum numeros et legis obseruatione conplacitos et in sacramento euangelico distributos ita dicta sint, tamen absolute uniuscuiusque numeri uirtutem ex superscriptionibus psalmorum et dictorum ipsorum intellegentia consequemur. sunt autem superscriptionum [*]( 1 contineri IV a, sed cf. supr. p. 12, o pos corr. m. 1 V 2 gradum V 3 ebdomadae scilicet ocdoade V epdoade ecilioet ocdoadea r 4 namque Vr nam E 7 hoc Vr isto E 8 nam et ez nam corr. m. 2 V 9 scandehant VrD conscendebant E 10 hebdomas Ed. Rasil. obdomades F1 ebdomades V2Υ ebdomada Dt a 12 cf. quae de hoc loco, qui nota ilIa verborum perturbatinne in nostris libris totiens obuia tUllde corruptus ent traditus, probabiliter ita sanando disputaui Stud. 1886 p. 33.5. quisque ille perfecte (perfectae r) credidisset in his perfectis et beatis et Banctia sanctorũperfectum hunc uerumque, qui in quindeoim graduum (gradum n cantico est, ebdomadis et ogdoadis (ocdoadis I') numerum (numero r) locaretur Vr quisque ille perfecte credidisset in his perfectis et beatis sanctis sanctorum perfectum hunc uirum q i quindecim graduum catico est hebdomadis et ogdoadis numerfl locaret ad' quo usque illa (ille t) perfecte credidisset in his perfectis et beatis sanctis sanctorum perfectus in hoc utroque, qui in quindecim graduum cantico est, hebdomadis et ogdoadis numero locaretur tb 16 et legis ex et legis et m. 2 r et legis r in legis, sine legis Da 17 conplacitos r complacitos rDa. completos, distributus V 18 sint Vrd2 α sunt e absolute Tabsolutae r absolutius E ueri uirtutem J" uiri uirtutes r 20 intellegentiam Vr conseq. mur Vsuperscribtionum V. )
Finis est, cuius causa cetera sunt; ipsum autem nulli alii causam suam praestat. ob finem enim omnia, nihil uero aliud post finem. namque ad finem tenditur et ad finem desinitur. ita finis et anteriorum perfectio est et ex se nihil in aliquid aliud protendens propria in semet sui ipsa possessio est. psalmi igitur, qui inscribentur in finem, ita intellegendi sunt, ut ex perfectis atque absolutis bonorum aeternorum doctrinis et spebus existant: quia ad ea, quse in his dicentur, fidei se nostrse cursus extendat et in his, nullo ulteriore procursu, ipso suo optatae et adeptae beatitudinis fine requiescat.
In musicis uero artibus hse sunt officiorum et generum uarietates. psalmus est, cum cessante uoce pulsus tantum organi concinentis auditur. can ti cum est, cum cantantium chorus, libertate sua utens neque in consonum organi adstrictus obsequium, hymno canorae tantum uocis exultat. canticum autem psalmi est, cum organo praecinente subsequens et [*](2 uel temporum VrDa aut temporum e 8 ali corr. m. 2 V in fine rct 7 in fine ex in fine m. 2 V 11 oausas praestarent amore tamen V oansas prarent amore tamen r 12 sermunonlum Vr sermonem e 14 ipBum aatom Vre ipse autem b 16 alint V et ad finem Vr eed in fine E 17 ex om. r nichil r in aliquit (om. aliud) V 18 ipsa Vr cf. Neue Fiirmenl. 1, 674, ipso ipee (om. eai) Da 19 inscribuntur rE SfO adque V 21 epeb. V (cf. Ps. LI cap. 1) speciebus rE adsistant J'r dicuntur E 92 se sup. lin. a m. 2 V nullo ulteriore procursu VrDe nullo ulteriore tendens procursu b 28 oanore V. )
In eo enim psalmo, in quo tantum psalmus inscribitur, fidelium operum et religiosorum gestorum aut doctrina aut confessio continetur, cum propheta commemorando, quae egerit, ad doctrinam nos gestorum similium instituit, motibus corporei organi nostri ad pios officiorum usus temperatis. at uero cum canticum tantum in titulo praeponitur, scientia in eo spiritalis et intellegentia caelestis arcani, quam quis per cognitionem sapientiae consequitur, existit: cum non commemoratis fidei operibus solam doctrinam perfectae de deo cognitionis ostendit. non enim statim omnis scientia in bono opere est; neque rursum omne opus bonum ueram scientiam consequitur. ob quod est et illud, quod in tertio superscriptionum genere est, canticum psalmi, cum bonorum operum efficientise scientiae doctrina coniungitur. prius enim in bonis operibus uiuendum est, ut perfecta possit ea, quae deinceps succedet, diuini sacramenti esse cognitio, secundum id quod dictum est: desiderasti sapientiam? serua mandata, et dominus praestabit tibi eandem. praestat ergo dominus sapientiam his, qui per meritum operum gratiam intellegentise [*]( 26 Eccles. I, 83. ) [*]( 1 modoa V (f) r modum E psalteri ex psalteriu V 3 cantionis Ed. Basil. (cf. Ps. LXIV cap. 3; 11 cap. 31; LXVII cap. 4; CXLIIIcap. 6) canticum Vr cStatiSis a ymno V consonantis ex consonantes m. 2 V 8 superinecribtionis V 12 quae gerit Vr 13 motibne r motu V (?) E 14 usibus V temperatis Vr temperato E ad uero V 15 in ante titulo sup. lin. a m. 2 V epiritualis re 16 arohani ra 90 consequetur V 21 illut V generue cnrr. m. 1 V 24 succedet Vrsuccedit E 27 tibi ex obi corr. m. 2 V 28 qui ex que m. 2 V operum Vre bonorum operum b. )
Haec igitur musicae artis quadrifaria diuersitas psalmorum est diuersitatibus coaptata: ut psalmus per corporei organi motum in commemoratione gestorum sit, canticum uero per sapientiae cognitionem habeat in se doctrinae scientiam; canticum uero psalmi est, cum praecunti gestorum merito cognitio scientiae praestatur, psalmus deinde cantici, cum per adeptae scientiae cognitionem fidelium gestorum opera inchoatur et geritur. per has ergo superscriptionum proprietates intellegentiam psalmorum quaeri oportebit, quia unicuique generi prophetise in proprietate titulorum unumquodque genus musicae conparationis aptatum est. eos uero, qui sine inscriptione ulla significationis alicuius habeantur, ut est primus et secundus et ceteri conplures alii, intellegendum est ex doctrina spiritus sancti ad spiritalem cognitionem generalis scientiae fuisse cantatos, ut unusquisque ex his secundum fidei suse sinceritatem rationem intellegentise spiritalis expeteret.
Aliae uero superscriptiones, quae aut res gestas secundum historiam significant, aut tempora, aut dies, aut aliud aliquid conplexae sunt, uel ex interpretatione nominum, uel ex comparatione gestorum, uel ex consimilium specie, ex quibus rebus psalmus consistat, ostendunt: ut, sicubi est pro die sabbati, [*](1 consequantur V his ex is m. 1 V igitur V ergo rE operantium V r cf. de hoc errore et sim. Acad. p. 31. studiis insistentium psalmi illius r 4 tractatur ex tractur m. 2 V 5 praestat r 8 diuersitatibus Vr diuersitati E per corporei organi V per organi corporei rE 9 in commemorationem r 10 hSt in ser 11 preeunti V praeeunte E 12 scientiae h. l. om. Vre, sed cf. uersum sequentem cum om. r 13 opera Vr opus E 15 quaeri r quaerere ex quaere m. 2 V quaerere E 16 generi ex genere m. 2 V profetae V 18 sine scribtione V habentur b 19 primus et secundus Vr primus uel secundus E 20 et doctrinae r 28 aliae ex alie m. 2 V 24 aliut V 25 conplexa Vr sunt om. Vr interpraetatione V.-) [*]( XXII. HUar. Pict. pars. I. ) [*]( V )
Diapsalma uero, quod interiectum plurimis psalmis est, cognoscendum est, demutationem aut personae aut sensus sub conuersione modi musici inchoari: ut, sicubi diapsalma intercesserit, aut aliquid aliud dici, aut etiam ab altero dici, aut in altero artis music» modulo cantari intellegendum sit. et de personis ac sensibus, ubi diapsalma intercedere reperiemus, rationem adferre temptabimus. ceterum modi musici disciplinam conseruare translatio graeca et latina non potuit. hsec autem in conpendiosam breuitatem festinus ad ipsam psalmorum expositionem sermo collegit.
Est autem diligens perpensumque iudicium expositioni psalmi uniuscuiusque praestandum, ut cognoscatur, qua unusquisque eorum claue intellegentise aperiendus sit. nam liber omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui plures aedes diuersaeque sint, quarum fores propriis clauibus diuersisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sunt, uolenti unamquamque aedem aperire maximam ignaro adferant difficultatem, ut clauem uniuscuiusque aedis inueniat: sitque aut familiaris scientiae, cognitam clauem cito ex copia illa congestae in unum uarietatis eligere, aut ingentis laboris, aptam et congruam clauem aperiendi uniuscuiusque aditus [*](1 fili V 4 doech r post historia incip./ol. 2II 5 praenotatur b in eo aut per pronominum qualitates scripsi Stud. 1886 p. 336 in eo pronominum qualitates R in eo per pronominum qualitates e in eo pronominum us qualitatibus IV 6 ut illi R 6 aut om. r per sup. lin. a m. 1 r 7 profetiam V 8 diapsalma R in diapsalma J'E in diapsalmo r 10 sub conuersatione J'r 11 aliut V 12 intellegendum est Vr 18 repperiemus VJi 14 temptauimus r 21 adque rn complures aedes a aedes complures - 23 in unum locum r 24 sint E aperire om. r 26 necesse in marg. add. m. 1 R 27 congesta r aut ingentis ex ad ingentis in marg. corr. m. 1 R. )
Principalis haec in psalmis intellegentia est, ex cuius persona, uel in quem ea, quse dicta sint, intellegi oporteant, posse discernere. non enim uniformis et indiscreta eorum est constitutio, ut non et auctores habeant et genera diuersa. inuenimus enim in his frequenter personam dei patris solere proponi, ut in octogesimo et octauo psalmo, cum dicitur: exal 1 taui electum de plebe mea. inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto unxi eum. ipse inuocabit me: pater mese es tu et susceptor salutis meae. et ego primogenitum ponam eum, excelsum super omnes reges terrae. personam uero filii in plurimis fere introduci, ut in septimo decimo: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; et in uicesimo primo: diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam miseruntsortem. nunc autem primum hunc psalmum uel ex persona patris, uel ex persona filii non posse intellegi, res ipsa abso- Inte docet: sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. in eo enim psalmo, in quo personam patris designari meminimus, propria et apta memorantur, cum dicitur: ipse inuocabit: pater meus es tu, deus meus, et susceptor salutis meae. [*]( 12 Ps. LXXXVIII, 20 sq. 18 PS. XVII, 45. 19 Pa. XXI, 19. ) [*]( 1 sinat ex sinit R 2 dmi V dni Ra. 3 aperiundi V repperitari R 4 propria et R 6 inc. psalmus I. r duo uertnts uacui R 7 intelligenti = - a R 8 sunt re 9 est eorum E 10 diuisa V 11 persona V 12 octogensimo et octauo V LXXX. VIII. (VIII in ras.) R octogesimo octauo E 14 sancto meo E inuocauit R 16 super reges RE 18 ut in XVII. R i septimo decimo V ut in decimo septimo psalmo E 20 sibi uestimenta mea E 21 hunc primum 1' uel ex persona patria st/p. lin. add. m. 1 r 22 fili V 28 post docet YE 1 dd.: cum in eo ait et add. m. 2 V 25 propria ei et a 26 inuocauit R 27 inter susceptor et salutis spatium uacuum 7-8 litter. R. ) [*]( 2* )
Et cum hsec loquatur, quaerendum est, de quo uiro eum loqui intellegere debeamus. ait enim: beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. et folium eius nou decidet: et omnia, quserendum faciet, bene dirigentur. multos uel praesenti sermone uel ex litteris ac scriptis eorum conperi ita sensisse de psalmo hoc, quod significari in eo dominus noster Iesus Christus intellegi debeat, cuius beatitudo in his, quse subiecta sunt, prsedicetur. sed id nec modo, nec ratione docuerunt; bonae quidem opinionis affectu, quia omnis ad eum prophetia est referenda psalmorum: sed ubi et quando ad eum prophetise ipsius sermo se referat, rationabilis scientiae discernendum est ueritate. [*]( 4 ipse inuocauit V inuocabit (om. ipse) RE 8 alterius ex alrius m. :I r beatitudine R uidelicet Te 9 praedicantis (i in ras. a m. 2, prob. erat praedicantes) V predicatur R 10 loquatur ex loquantur R loquitur E inter est et officio 2 litt. in ras. R 12 et quia infusus huic profetae sp̃s sanctus haec loquatur V 16 lege e.r le corr. in marg. m. 2 V 20 non defluet RE 21 fecerit R 22 scribtis V 23 hoc om. Ve atque intelligi E cf. Abh. IV, 64 25 ante id una lilt. eras. R docuere E 26 referenda est profetia r 27 profetae illius sermo referat l. )
Ea autem, quse in exordio psalmi posita sunt, minime personse eius dignitatique conueniunt; et incautam hanc ita prsedicandi facilitatem ipsa illa coarguunt, quae continentur in psalmo. cum enim dicitur: et in lege domini fuit uoluntas eius, cum lex per dei filium lata sit, quomodo ad eum ob id beatitudo referetur, quia uoluntas eius in lege domini fuerit, cum dominus ipse sit legis? quod autem lex eius sit, in psalmo septuagesimo et septimo ipse testatur, quo ait: adtendite, populus meus, in legem meam, inclinate aurem uestram in uerba oris mei. aperiam in parabola os meum. et haec Matthseus euangelista ab ipso dicta esse confirmat, dicens: ideo in parabolis lo q loquebatur, ut inpleretur quod dictum est: aperiam in parabolis os meum. prophetiam ergo suam dominus rebus inpleuit. nam in his, in quibus locuturum se spoponderat, parabolis est locutus. id autem quod ait:' et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum - in quo conparatiue beatitudinis profectus quomodo personse eius poterit coaptari, ut sit dei filio plantatum lignum beatius, ob quod beatus sit, quia aliquando similitudinem eius profectu beatitudinis consequatur? dehinc cum secundum Sapientiam et apostolum et ante saecula et ante tempora aeterna sit et primogenitus omnis creaturse sit, et in ipso et per ipsum creata sint omnia, quomodo his rebus cum fiet similis, beatus est, quse ab ipso sint instituta? cum neque creatoris uirtus ad beatitudinis suse perfectionem conparatione egeat creaturse, neque primogeniti antiquitas in eo, quod erit [*](9 Ps. LXXVn, 1 sq. 12 Matth. XIII, 35. ) [*]( 1 ea ex et m. 2 V minimae R 2 incautae R 3 illa ipsa e 4 cum enim dicitur om. V 5 Inlata sit R 6 ob id om. V 8 in om. I' «eptnagesimo et septimo V LXXVII. R septuagesimo septimo E testatu! est J'e cum ait e 9 popul' (om. meus) a popule meus e in legem ex in lege 11t. 1 V 10 aurea uestras a in parabolis E 11 Mattheus V Matheua R euuangelista R ab eo e 14 suam om. I" rebus dominus E 15 expleuit VE quibus (om. in) R se locuturam V 18 conparatiuae R 20 ob quod beatius sit Ra 21 cum ipie sapientia et apoatolus r 22 ante ex inte m. 2 V 25 ai- •I t mili r es V sunt VE (praeter Basil.) 26 conparationem aegeat 1". )
Itaque quia haec a diuinitate unigeniti dei filii domini nostri Iesu Christi intelleguntur aliena, uir ille hic a propheta beatus praedicari opinandus est, qui se ei corpori, quod dominus adsumpsit, in quo homo natus est, conformem studio aequitatis et totius iustitiae perfectione praestiterit. et sane id ita intellegi oportere, plenior psalmi expositio monstrabit.
Speciosissimum autem hoc et dignissimum incipiendorum psalmorum sanctus spiritus sumpsit exordium, ut humanam infirmitatem per spem beatitudinis ad innocens religionis studium adhortaretur, ut sacramentum dei corporati doceret, ut communionem glorise? caelestis polliceretur, ut poenam iudicii denuntiaret, ut differentiam resurrectionis ostenderet, ut prouidentiam dei in retributione monstraret. perfecta scilicet consummataque ratione tantse prophetise ordinem inchoauit, ut hominum inbecillitatem ad fidei studium beati uiri spes inliceret, spei beatitudinem conparata ligni beatitudo sponderet, insolentem impietatem intra metum denuntiata impiis seueritas coherceret, meriti differentiam in consiliis sanctorum condicionis ordo distingueret, dei magnificentiam in cognoscendis iustorun» uiis sequitas constituta monstraret. sed res ipsas et earum uerba tractemus. [*]( 1 praeproperae V admittit 1* 3 aut fuerit aut om. V iam sit habere naturae VR quod autem V 4 iam om. r ut ad aliquid erit ina choetur R ut ad aliquid inohoetur e 5 qui corr. m. 2 r -u-Į-I 6 di fili doni ñ ihs (corr. m. 2) xpi V filii dei domini nostri Ieau Christi E 7 aliena (ena in ras. et postea 4 litt. eras.) R profeta V 9 In quo Ra id est in quo I * 15 adortaretur R ut ante communionem Imp. lin. a m. 2 r 17 differentiam ex differrentiam m. 2 V 19 tanti profetae V tantae prouidentiae e ut humanam infirmitatem r 21 ligni beatitudo IV ligni similitudo RE (sed cf. infr. cap. 14) 'J2 inpiis ex impiis (s sup. lill. add. — ante hanc uocem una linea eras.) R in his r 23 coerceret ex coherceret R differentiam ex differentia wi. 2 r 25 sed (s eras.) R nunc et E eorum RE. )
Beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. quinque generum obseruantiam beato uiro subesse propheta commemorat: primam in impiorum consilio non eundi, alteram in peccatorum uia non consistendi, tertiam in cathedra pestilentiae non sedendi, tum deinde uoluntatis in lege domini ponendae, postremo in ea die noctuque meditandi. ergo necesse est differre impium a peccatore, peccatorem a pestilente; maxime cum sit impiis consilium, peccatori uia, cathedra pestilenti. dehinc cum in consilio impiorum eatur potius quam stetur, in uia uero peccatoris stetur magis quam eatur. quarum rerum causas ut intellegere possimus, discernendum est, quanto differat peccator ab impio, ut per id intellegi possit, cur peccatori uia. et impio consilium deputetur; dehinc cur et in uia standum et in consilio eundum sit, cum humana consuetudo et in consilio standum et in uia eundum esse decernat. non omnis, qui peccator est, et impius est: impius autem non potest non esse peccator. et sumamus ex usu conscientise communis exemplum. patres suos amare possunt filii, licet ebriosi sint et lasciui et prodigi; et inter haec uitia carent impietate, qui non carent crimine. impii uero, licet in praecipuis sint continentiae frugalitatisque uirtutibus, omne tamen, quodcumque aliud extra impietatem erit crimen, in contumelia parentis excedunt.