Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Diuersas esse plurimorum in psalmorum libro opiniones, ex libris ipsis, quos scriptos reliquerunt, compertum habemus. nam aliqui eos Hebraeorum in quinque libros diuisos uolunt esse, ut sit usque in quadragesimum psalmum liber primus et a quadragesimo usque in septuagesimum primum liber secundus et ex eo usque in octogesimum octauum liber tertius et usque in centesimum quintum liber quartus — ob quod hi omnes psalmi in consummatione sua habeant, fiat, fiat —, concludatur deinde in centesimo quinquagesimo psalmo liber quintus. alii uero ita inscribendos psalmos existimauerunt: psalmi Dauid, quo titulo intellegi uolunt, eos omnes a Dauid fuisse conscriptos. sed nos secundum apostolicam auctoritatem librum psalmorum et nuncupamus et scribimus. ita enim in Actis apostolorum dictum meminimus: scriptum est enim in libro psalmorum: fiat domus eius deserta, et episcopium eius accipiet alius. ergo [*]( 12 Act. ap. I, 20. ) [*](1 sic V in seq. superscriptionibus cf. Acad. p. 49, om. R 2 diuersas RrDa oarias ae plurimorum RDE plurium r in R de rDE oppinionea R a reliquerunt RrD reliquere E 4 eos Hebraeorum R Hebraeorum eos rDE ut sit usque RDE ut usque r 5 liber primus RDE sit liber primus r 6 ex eo Rrd2α. ab eo dl usque in rD usque R usque ad e (cf. v. 7) 7 quintum RDE quartum r 8 ob quod RE ob hoc quod r ob hoc cP ob haec d1 9 in centesimo quinquagesimo psalmo DE in centesimum quinquagesimum psalmum R centesi *** (sequitur lacuna usque ad uerba episcopium eius) r 10 ita scribendos R 11 inter uolunt et eos raR. C-7 litt. R 12 acdum (dum in ruptura pergam.), in marg.: secuti m. 2 R 16 episcopium eius scripsi (cf. Paucker suppl. lex. lat. p. 240 et Arch. II., 604) episcopon eius R episcopatum eius DE.* conpetentios r accipiet R aocipiat rDE alius (post alius spatium 3-4 litt. in fine lin.) R aliter r alter DE. ) [*](I* )
Sunt autem plures eorundem psalmorum scriptores. nam aliquibus Dauid auctor praescribitur, in aliquibus Salomon, in aliquibus Asaph, in aliquibus Idith um, in aliquibus filiorum Chore, in aliquo Moyses. et quidem absurdum est psalmos Dauid nominare, cum ibi auctores eorum ipsis inscriptionum titulis commendentur. et liber psalmorum rectius esse dicatur, diuersis in unum uolumen prophetiis diuersorum et auctorum et temporum congregatis. visum autem aliquibus est Hieremise et Aggsei et Zacharise quorundam psalmorum superscriptionibus nomina praenotare, cum horum nihil in authenticis septuaginta translatorum libris ita editum reperiatur, adeo ut etiam in plurimis latinis et graecis codicibus sine horum nominibus simplices tantum psalmorum tituli praeferantur.
De his autem, qui sine diuersorum auctorum nominibus sub diuersis superscriptionibus habentur, antiquorum uirorum ista traditio est, quod ex eo psalmo, cuius auctor in superscriptione ponitur, qui deinceps sine auctorum superscriptione succedunt, illius esse existimandi sunt, qui anterioris psalmi auctor inscribitur, usque in eum psalmum, in quo nomen auctoris [*](1 secundum aliorum R secundum pluriii r secundum plurimorum DE 2 Dauit R 5 nam aliquibus Rdte nam in aliquibus rd1 tamquam rii Dauid r 6 idithun r idichun R 7 filio chore R filii chore rf1 moses R moyse m. 1 r Mosi a Moysi. et quidem R ex quo rlJE e 8 nominare (in marg. add. dicer uel) R cognominare rd' E cognominari d1 cum ibi R cum tot rDE 9 commendentur R edantur rDE et laber R 10 dicatur R dicetur rDE in supr. add. m. 1 R progatia hil phetis r 11 congre R 13 suprascriptionibus r ni R 14 ita dictum r d1 a repperiatu R 15 sine ex sint R 16 pferantur R 17 qui sub (sub in marg.) R diuersorum om. re auctorum om. R 18 antiquorum ' latinorum H, sed cf. infr. p. o, 2.i 20 ponitur R (cf. infr. p. o, 4) praeponitur rDE quae deinceps R 21 illiu' R eius rDE existimant! ante prioris psalmi R, sed cf. infr. p. 5, o 22 usque eum R in quo rd* (cf. infr. p. 16, 10) quo RtPe auctoris alterius R alterius auctoris re alicuius auctoris d1 auctoris alicuius «. )
Quod si forte aliquis per id intellegentise huic fidem detrahet, quod in his psalmis, qui eum psalmum. cui Moyses auctor praelatus est, subsecuntur, scriptum sit, id est in nonagesimo octauo: Moyses et Aaron in sacerdotes eius et Samuel inter inuocantes nomen eius, non posse a Moyse eum prophetatum uideri, cum Samuel nomen, qui tanto postea. quam Moyses, natus est, extet in psalmo, meminerit, nulli mirum aut difficile uideri oportere, ut tantus propheta tanti prophetae, postea licet futuri. nomen ediderit, cum in Regnorum libris Iosiae regis nomen sit, antequam nasceretur, prophetatum, propheta dicente: altarium, altarium, hsec dicit dominus: ecce filius nascetur Dauid, Iosias nomen eius, per quod non incredibile esse oportere, ut Samuel a Moyse praedicatus sit, maxime cum secundum Hieremiam dicentem: nec si stet Moyses et Samuel, Moysi cognominatus et coaequatus sit ex merito sanctitatis. quae traditio ab Esdra, quantum creditur, psalmos post captiuitatem in unum librum colligente profecta si falsa aut inprobabilis existimabitur, ab his, qui contradicent, auctores horum psalmorum demonstrari necesse est. absolutum enim est, non potuisse eos nisi prophetis prophetantibus prophetari. [*]( 10 Pe. XCVIII, 6. 17 III. Reg. 13, 2. 21 Hierem. XV, 1. ) [*]( 2 consecuntur rdx 3 donec cum llr (if. Draeger hist. Synt. II, 611 tt Arch. II, 604) donec DE 6 aediti sunt r eit r 6 superscribtione R 11 inter inuocantes Rr inter eos inuocantes E 12 sumuhel R 14 nulli mirum aut RE nimirum haud r inde ab uerbis ut tantus vxque ad finem primi folii alia manus R 16 nasoeretur r nascitur R nascatur E 1x profetatum R altare altare r 19 nomen est eius r oportet r 20 preedicatQs R praedictuB rDb, c/. p. 7, 7 21 et samuhel, samuhel moysi r 22 aequatus r 24 profecta re profetia R prophetia « cf. Acad. p. 23 25 eorum r 27 profetis R. )
Non est uero ambigendum, ea, quae in psalmis dicta sunt. secundum euangelicam prsedicationem intellegi oportere, ut ex quacumque licet persona prophetise spiritus sit locutus, tamen totum illud ad cognitionem aduentus domini nostri IesuChristi et corporationis et passionis et regni, et resurrectionis nostrae gloriam uirtutemque referatur. sunt autem omnes prophetise'ad mundialem sensum et prudentiam saeculi clausae atque obsignatse?, secundum illud Esaiae: et erunt uobis uerba omnia haec tanquam eloquia libri huius signati. quod si qui dederint homini scienti litteras dicentes: lege ista, et dicet: non possum legere, signatum est enim. et si dabitur liber hic in manus hominis nescientis litteras, et dicetur ei: lege hunc. et respondebit: nescio litteras. imperitia legendi et intellegendi librum prophetise sub persona utriusque hominis monstrata est, cum intellegentia docti ad legendum, signaculum clausi mysterii non adeuntis, illius indocti ignorationi per communem utrique intellegendi inopiam comparatur. sunt enim uniuersa allegoricis et typicis contexta uirtutibus: per quse omnia unigeniti dei filii in corpore et gignendi et patiendi et moriendi et resurgendi et in aeternum cum conglorificatis sibi, qui in eum crediderint, regnandi et ceteros iudicandi sacramenta panduntur. et quia scribse et pharissei dei filium natum in corpore non recipientes omnibus prophetiae [*](8 Esai. XXIX, 11 sq. ) [*]( 1 non est uero ambigendum R non est ergo ambigendum e non est autem ambiguum r 3 prophetae r inter locutus et tamen litt..sp svpr. scr. R 6 refertur r sunt enim r 7 alem — clausae om. r 8 omnia uerba haec rE 9 quod si qui dederint scripsi (cf- quae dixi Stud. 1886, 331) quod si quiderit R ut uidetur, quod si quidem rE 10 dicentes Ra dicas r dicetur E 11 et dicent R dicet rE 12 hominis om. r 14 et respondet R et respondebit ei r respondet E pro imperitia lacunam habet r 15 liber r 16 mongtrauit r cum intelligentiam docti ad intelligendum r 17 claustri misterii R non adeuntes illos r 18 utrique R utriusque rE comparentur r 19 contexta RE conscripta r 20 omnia illa nnigeniti r 21 et in aeternum conglorificandi r 22 et regnandi r 28 post panduntur des. fol. 1 R; quae secuntur usque ad uerba sub gestorum historia in hoc cod. desunt, quia aliquot folia interciderunt. )