Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Diuersas esse plurimorum in psalmorum libro opiniones, ex libris ipsis, quos scriptos reliquerunt, compertum habemus. nam aliqui eos Hebraeorum in quinque libros diuisos uolunt esse, ut sit usque in quadragesimum psalmum liber primus et a quadragesimo usque in septuagesimum primum liber secundus et ex eo usque in octogesimum octauum liber tertius et usque in centesimum quintum liber quartus — ob quod hi omnes psalmi in consummatione sua habeant, fiat, fiat —, concludatur deinde in centesimo quinquagesimo psalmo liber quintus. alii uero ita inscribendos psalmos existimauerunt: psalmi Dauid, quo titulo intellegi uolunt, eos omnes a Dauid fuisse conscriptos. sed nos secundum apostolicam auctoritatem librum psalmorum et nuncupamus et scribimus. ita enim in Actis apostolorum dictum meminimus: scriptum est enim in libro psalmorum: fiat domus eius deserta, et episcopium eius accipiet alius. ergo [*]( 12 Act. ap. I, 20. ) [*](1 sic V in seq. superscriptionibus cf. Acad. p. 49, om. R 2 diuersas RrDa oarias ae plurimorum RDE plurium r in R de rDE oppinionea R a reliquerunt RrD reliquere E 4 eos Hebraeorum R Hebraeorum eos rDE ut sit usque RDE ut usque r 5 liber primus RDE sit liber primus r 6 ex eo Rrd2α. ab eo dl usque in rD usque R usque ad e (cf. v. 7) 7 quintum RDE quartum r 8 ob quod RE ob hoc quod r ob hoc cP ob haec d1 9 in centesimo quinquagesimo psalmo DE in centesimum quinquagesimum psalmum R centesi *** (sequitur lacuna usque ad uerba episcopium eius) r 10 ita scribendos R 11 inter uolunt et eos raR. C-7 litt. R 12 acdum (dum in ruptura pergam.), in marg.: secuti m. 2 R 16 episcopium eius scripsi (cf. Paucker suppl. lex. lat. p. 240 et Arch. II., 604) episcopon eius R episcopatum eius DE.* conpetentios r accipiet R aocipiat rDE alius (post alius spatium 3-4 litt. in fine lin.) R aliter r alter DE. ) [*](I* )
Sunt autem plures eorundem psalmorum scriptores. nam aliquibus Dauid auctor praescribitur, in aliquibus Salomon, in aliquibus Asaph, in aliquibus Idith um, in aliquibus filiorum Chore, in aliquo Moyses. et quidem absurdum est psalmos Dauid nominare, cum ibi auctores eorum ipsis inscriptionum titulis commendentur. et liber psalmorum rectius esse dicatur, diuersis in unum uolumen prophetiis diuersorum et auctorum et temporum congregatis. visum autem aliquibus est Hieremise et Aggsei et Zacharise quorundam psalmorum superscriptionibus nomina praenotare, cum horum nihil in authenticis septuaginta translatorum libris ita editum reperiatur, adeo ut etiam in plurimis latinis et graecis codicibus sine horum nominibus simplices tantum psalmorum tituli praeferantur.