Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed qui clamauit, ut audiretur et inquireret iustificationes dei, nunc clamat, ut saluus fiat et custodiat testimonia dei. quantae autem modestiae ordinem tenuit! non statim clamorem suum sperare ausus est proficere iniustitise salutem. prius fuit, ut auditione dignus esset; prius fuit, ut iustificationes inquireret. merenda fuit auditio, adhibenda inquisitio: et salus post [*]( 1 Exod. XIV, 15. 4 Gal. IV, 6. 11 Gal. VI, 11. ) [*]( 2 silebat ur (corr. m. 2) ille V silebat uir ille (at uir in ras.) R silebat ille Cpb 3 erat (pb, orn. e 4 enim om. (' 6 isq. V1 7 et n5 gloriam V 8 moriatura V moritur <' daudia C praecetur VR 9 epistulas V epistolas RCpE in litteris V 10 cummunis (' ei supr. scr. m. 1 R aelementorum R 11 has ingentes pb 12 uobis ex nobis 1 m. 2 V 13 conpraehendens VR 14 ex toto de corde V qua V h & audiatur C 16 exitaditus haec C 16 as V occultas - et R occulte et C' 17 obtat Cp 18 inquisitionos V 22 tenuitur C in olamorem C 28 proficere in salutem prius nisi iustificationes di inquireret merenda cet. Cp 25 8 salus C. )

524
ista speranda. nos uero salutem tamquam debitum postulamus et, ueluti deo sit hanc eandem praestare necesse. primis ab eo precibus oramus. atque utinam cordis clamore loqueremur! labia tantum nostra sensu peregrinante, quod nesciunt, murmurant, et corporis officium mens in res alias occupata non sequitur. propheta uero, cum post tot praecedentes antea preces, ut saluus esset, orasset, salutis ipsius stipendium docet dicens: et custodiam mandata tua. haec fidei nostrae militia est, custodire mandata et ueluti secreto fidelissimo hunc thensaurum depositi et commendati nobis praecepti reseruare.

Qui uero clamauit et testimonia dei, id est sub testibus caelo ac terra et angelis scripta, custoditurum se professus est. addidit adhuc et meritum salutis obtinendae dicens: prseueni inmaturitate et clamaui, in uerba tua speraui. non exspectauit infirmam a uitiis senectutem, neque deferuescentibus longo usu luxuque aestibus frigidae aetatis tempus elegit; sed maturitatem omnem fide et religione praeuenit. uincens per continentiam iuuentutem et conprimens lasciuientes annos et senectutis maturitatem modestae et castse adulescentise tranquillitate prseueniens. et prophetae clamor est sperantis in dei uerba, non aliquando, sed semper. finis enim nullus est spei nostrse sed in cselestes res semper extenditur et in aeterna dei promissa procedit. nullum tempus uacuum habet, nullum otiosum.

Denique id sequitur: et prseuenerunt oculi mei [*](2 uelud Cp necesse om. C 3 habeo C praecibus VR 5 corporis officium scripsi corporis 111*** R corporis V officium corporis (pE 6 pcentes C 10 thSsaurum V thesaurum R teBauru p tesauro C 11 praeceptis V 12 uere C' 18 hac terre C se om. C, 14 ad meri- tum p (A) obtinendae salutis VCpE 15 inmaturitate h. I. scripsi, cf quae secuntur et Sabatier II, 246 adn. (Iv άωρια LXX, cf. AmbrQa. ad h. l. 16: "Graecua tv Awpia dixit, quod est ante horam, ante tempus") in maturitate codd. in inmaturitate Bened. in adn. et in uerba Cpb tua semper speraui E fort. recte, cf: [in. 22 16 uitiis C ad uitia. p(A)b 17 usu luxuriae pK aetatibus frigidae aetatis R sed inmaturitatem Cp(A) 18 fidem F1 19 et ante senectutis om. b 21 sperantes V 26 et om. Cp. )

525
diluculo, ut meditarer eloquia tua. qui inmaturitate clamorem prseuenerat, nunc ipsos dies meditationibus prseuenit. uigilat ille diluculo, non expectat, ut grauatos somno oculos lux infusa proturbet. uigilat ille et ipsum redeuntem lucis ortum orationibus obperitur: nunc prophetarum dictis occupatus, nunc psalmorum hymnis intentus, nunc patriarcharum et sanctorum gestis negotiosus, omne eloquium dei in omni tempore et adsiduitate meditatus.

Dehinc sequitur: uocem meam exaudi secundum misericordiam tuam, domine: secundum iudicium tuum uiuifica me. discamus modestiam ex dictis prophetse, ut superiore clamore cordis, iustificationum inquisitionem, custodiam testimoniorum dei et continentiam iuuentutis et antelucanae meditationis uigilias: et per haec omnem in misericordia dei spem reponens postremo audiri uocem suam secundum misericordiam rogat, et misericordiam secundum iudicium dei postulans. nos si semel ieiunamus, satis fecisse nos arbitramur; si aliquid ex copia domesticarum facultatum inopi damus, inpleuisse nos iustitiam credimus: ieiunantes, ut aut placeamus hominibus aut corpora cibis fessa releuemus, et inter ipsa ieiunia stupra, caedes, iniurias, odia cogitantes; donantes autem exiguum nescio quid, dum pulsantem fores nostras inopem non sustinemus aut [*]( 1 deluculo V ut add. m. 2 V inmaturitate clamorem scripsi (similem eloquendi uarieiatem Hilario familiarem saepius inuenimus) in maturitate clamorS Re in maturitate clamore Vh in maturitate clamare Cp 2 inter praeuenerat et nunc C inser. ille diluculo 3 deluculo V 5 obperitur V opperitur R3 operitur RlpE operiretur C occupatur V 6 hymnis ex ignis m. 1 V ymnis p 7 omni Rpb in omni om. pb 11 modestiam tuam ex V 12 ut superiore C. Schenkl interpunctione mutata tot superiorem R ut superiorum V tot superioribus (pE clamorem VR inquisitionepii 13 custodiu. pE continentia pE 14 uigiliis pE uigilasset C et om. p et ed. post Lipsium usque ad Bened. in misericordiam corr. m. 2 V 15 reponentes ed. post Lips. usque ad Bened. 16 post et misericordiam repetitum rogat del. m. 2 V 17 postulat E ieiunamis R ieiunia C' satis satis fecisse corr. m. 2 V 18 inplesse V 19 aut impleamus hominibus C 80 releuemus ex reuelemua V ipsa om. V 21 caedes om. RCpe cf. Acad. p. 36 et odia cogitantes V odii cogitationes R autem om. C 22 pulsStem V pulsantes RC pulsantis p(A) inopes C moras p(A). )

526
dum bonitatis famam inani et otiosa hominum opinione sectamur — et deberi nobis, ut audiamur, existimamus. sed totum a deo propheta sperat, totum ex misericordia eius expectat. in operibus quidem bonitatis totius ipse perfectus est, sed satis esse hoc sibi non putat ad salutem, nisi secundum miserationes dei et iudicia misericordiam consequatur.

Numquam autem otiosus est, numquam non infestantes insectantesque proximi sunt: uita eius omnis secundum scripturse fidem in insidiis fuit. sed et quisque nunc placere deo uult. displiceat impiis necesse est. et ideo ait: adpropiauerunt persequentes me iniqui; a lege autem tua longe facti sunt. haec quidem de se, cuius infestata fuit undique uita, dixisse creditur. sed qui in psalmo hoc humanae doctrina; ordinem tenet, ad eruditionem nostram omnia temperauit, ut cognosceremus eos, qui proximi iniuriae fidelium fierent, a dei lege longe abesse. quanta enim fit in sanctos iniuriae accessio, tanta fit ex dei lege decessio. cauendum autem est, ne quando nos aduersum fratres ira commoueat, ne quando inuidia stimulet, ne quando semulatio inritet, ut aliquid in eos inreligiosum ac fastidiosum agamus, quorum iniuriae cum adsistimus, tum a dei lege desistimus.

Dehinc sequitur: prope es, domine, et omnia mandata tua ueritas est. alio in loco legimus: deus adpropians ego sum et non deus a longe, dicit dominus. non corporalibus locis deus continetur, neque finibus aut spatiis diuinae uirtutis inmensitas coartatur. adest ubique, et totus [*](23 Hierem. XXIII, 28. ) [*]( 1 bonitate famis V otiosa fama sectamur V 4 totue p 7 non om. C 8 insectantes C et insectantes p sunt. — fidem in om. V 9 et om. p quisque V quisq; Cpa quisq R quisquis a cf. Acad. p. 29 10 et idcirco pb adpropiauerunt - iniqui om. R ap,-ppinquauerant C 11 iniqui V cf. Sabatier 11, 247 adn. iniquitate C iniquitati pE 13 credetur V fort. recte in om. V 15 a dl longe longe V 16 in sanctis Re 18 aduersus Cp 19 aut fastidiosum Cpb 23 est om. E sed ej. p. 628, 1.5 in om. V 24 de longe CE longe Rp 26 quoartatar C. )

527
ubicumque est: non pro parte usquam est, sed in omnibus omnis est. beatus apostolus Atheniensibus philosophiae inanitate ridiculis pro contione respondens ait: non longe a nobis manentem quaerimus deum: in ipso enim uiuimus et mouemur et sumus. et spiritus dei, secundum prophetam, repleuit orbem terrarum. et rursum: nonne' caelum et terram ego inpleo? dicit dominus. nihila deo uacat, nihil indiget. ubique est modo animae corporalis, quae in membris omnibus diffusa a singulis quibusque partibus non abest. etiamsi priuata quaedam ei et regia in toto corpore sedis est, tamen in medullis, digitis, artubus infunditur. iam si corruptis aliquibus corporis membris recisione erit necesse, cum usum suum eadem membra uitiis emortua non habebunt, id, quod putre caducumque carnis est, sine detrimento animae recidetur. ipsa enim corporis nostri anima sanis et integris admixta membris est; et cum eadem fuerint putria et recidenda, non sequitur.

Haec quidem superflue diuinse naturae ad conparationem similitudinis conferuntur: quia inconparabile est. quidquid seternum est, nec recipit configuratae ueritatis speciem ininitiabilis diuinitatis exceptio. sed intellegentiae nostrae istius modi coaptatur exemplar, ut per id secundum caelestium dictorum auctoritates incorporalem et inmensum deum circumscripto huic et corporali mundo intellegeremus admixtum, uitiosis uero et per opera sua emortuis non inesse. quin etiam adhuc diuinarum atque inuisibilium rerum intellectus ex contemplatione corporalium rerum naturisque sectamur. solem uidemus in [*]( 3 Act. ap. XVII, 28. 5 Sap. I, 7. 6 Hierem. XXIII, 24. ) [*]( cu 1 ubiq; p non pro parte — omnis est om. C omnibus omnis ex omnia m. 2 V 2 athiniensibus V 3 c5tione V 5tione p contentione C a nobis ex a nobis est m. 2 V 5 et sumus et mouemur V 6 et replenit C orbem terram R 7 et terra V inplebo r 8 ubi est V 9 singulis (om. a) pb 11 sedes RIpE artubus ex artibus m. 1 V artibus RC 12 recisione ex praecisione m. 2 V 14 caducae pb demento V1 15 reciditur R integris ex integra m. 1 R 16 etputria Cpb putrida e 19 conferentur C quidquid in aeternum est V 22 dootorum Cp 28 auctoritatis VC auctoritatem E 25 per opere sua V non add. m. 2 V adhuc ad diuinarum V 27 sectatur pb. )

528
quadam caeli parte, prout ei cursus est, demorantem: et certe ubique protenditur, ubique adest et, quantus per omnia est. ita ubicumque tantus infunditur. sed si clausas domorum fenestras incidet, lumen quidem illius praesto est, sed ipsa sibi lucem eius, quse obserata sunt, denegabunt.