Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Plus est autem nescio quid in cognitione quam in fide operis: et idcirco hic non credidit. sed cognouit, quia fides habet meritum, non habet autem cognitae ueritatis . distinxit apostolus plurimum inter cognitionem fidemque differre. posteriore.eam loco inter gratiarum dona connumerans. primum enim sapientiam, sequenti cognitionem, tertio fidem , quia qui credit, potest ignorare, cum credit; qui autem iam cognouit, non potest id, quod cognouit, adepta cognitione non credere.

Ergo ambiguitatem hic non admittit propheta, quin sciat iusta dei esse iudicia, id est humiliationis et tribulationis et contemptus et iniuriae et doloris. ita enim ait: cognoui, domine, quia iudicia tua, et uere humiliasti me. non sine causa se scilicet esse tribulationibus subditum, non sine causa passionibus permissum, non sine causa per iniurias humiliatum, sed ad humanorum uitiorum expianda peccata ex iustis se ac ueris dei iudiciis esse subiectum.

Sed quia in his passionibus ex diuini iudicii uersetur, exhortationem praesentium humiliationum ex misericordia dei deprecatur, quia humana infirmitas inpar sit tolerantiae passionum: fiat misericordia tua, ut exhortetur me secundum eloquium tuum seruo tuo. sed meminit bonum sibi esse humiliari, bonum sibi esse passionibus subdi, et ea omnia, quibus uexatur, purgationem sibi terrenorum esse [*](8 ut per hoc probabilis V 6 cognita V 8 diferre et posteriore C 9 primo Cpb fort. recte sequentS C scientenj V 10 ignorare quod credit pE I 11 qum ante iam V 14 esse iusta di p iusta esse dei E iusta dei (om. esse) R suae et tribulationis om. V 15 cognoui enl quia r 16 et in ueritate tua humiliasti me R 19 iniuriis Cpb sed om. R . 20 expuenda VC ueris = dei R humiliatione C 28 post ueraetur subsequentem psalmi uersum uolgari errore inseruerunt VRCe 26 passionam dicens pb exortetur VRC 27 sibi esse humiliari bonum om. r subdi et ea ex subiecta corr. m. 2 V 28 a quibus pE. )

447
uitiorum. non enim ut humilitas ac tribulatio a se auferatur orat, sed ut sibi ex misericordia dei adhortatio in tribulatione praestetur. optat ergo diutino in his corporis sui infirmitatibus militare, optat certamine aduersus huius mundi nequitias consistere. sed adhortationem ex misericordia dei sperat, ut licet et adflictus adhortationis auxilio firmetur. scit et Paulus, omni ipse temptationum genere perfunctus, uti se misericordiae adhortatione. dicens: benedictus deus pater domini nostri Iesu , pater miserationum et deus omnis exhortationis, qui exhortatur nos in omni tribulatione. et adhortationem hanc scit sibi propheta promissam ab eo patre et domino miserationum, qui per temptationes eum, qui in se credat, examinet; atque ideo : secundum uerbum tuum seruo tuo, id est secundum eam promissionem, qua spoponderit se tribulatos in passionibus non relicturum. dixit enim in euangeliis: cum ergo tradent uos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini: dabitur enim in illa die quid loquamini. non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. et hoc quidem, quantum ad praesens pertinet tempus.

Futurae autem spei propheta non inmemor est dicens: ueniant miserationes , et uiuam: quia lex tua meditatio mea est. naturae corporalis infirmitas eget miserationibus dei. neque enim beatae illius uitae [*]( 9 II Cor. 1, 3 sq. 17 Matth. X, 19 sq. ) [*]( It 2 sed ut bi corr. m. 1 R sed tibi V 3 obtat (' diuino Ce 4 optat ergo longo V adueraum VCJ) mundi huius CE 5 adbortatione V hortationg p ortationem C 6 auxilium Fl 7 omni ee C 8 perfunctil C uti diuinae B 10 miseratiorium ex miserationi m. 2 V a misericordiarfi C 11 exhortationia add. m. 2 V quin r q; C 13 ab eo patre cpmissS & dfio miserationQ p(A) promissam habena patrem et dominum (dJñ V) miserationum VRC if. p. 448, 1 et de uerbi* ab eo et habeo saepius confusis cf. Acad. p. 27 promiasam a deo patre et domino miaerationum E per temptationem seu qui r 14 in om. e 19 dabiturloquamini om. R die V hora CE ora p 23 profetae V non memor eat R non inmemorat V 24 ueniant mihi miserationea pE. )

448
consequi merito suo poterit, nisi miserationibus eius, qui pater miserationum est, prouehatur. scit se propheta nondum ea uiuere uita, uita sit; nemo enim nostrum , quod nunc uiuit, uitam audebit existimare. nunc enim in corpore mortis sumus. Paulo dicente: qui me liberabit de corpore mortis huius?, et hoc ipsum eodem hoc propheta testante ita: et in puluerem mortis deduxit me. uera enim uita nostra cum Christo absconsa est in deo. sed neque haec, nunc in qua agimus, regio uiuentium est: ea autem est, de qua hic idem propheta ait: et in regione uiuorum. atque ideo u in a m dixit, quia non in usu uitae istius uiuit, sed in dei sit miseratione . sed sperat istud, quia lex dei meditatio eius est. uacemus igitur diuinae lectioni, uacemus praeceptis dei et opera legis nostrae officiis exequamur: quia propter meditationem legis ueniente in se domini miseratione sperat se propheta uicturum.

Non est uero sufficiens huic ', ut sibi tantum sollicitus sit ac solum sui memor sit. oportet eum curam humani generis sumere et publicae sollicitudinis adfectum subire et orare pro his, qui in peccatis et in inreligiositate uersantur. huius itaque adfectus sui sollicitudinem consequenti uersu docet dicens: confundantur superbi, qui iniquitatem fecerunt super me. non est hic maledicti oratio. neque retributionem iniuriae sibi deprecatur. et absit, ut propheta euangelii rationem caritatis excesserit domino enim dicente: diligite inimicos uestros et orate pro calumniantibus uobis ratio non patitur, ut nunc [*]( 5 Rom. VII, 24. 7 Ps. XXI, 16. 10 Ps. CXIY, 9. 26 Matth. V, 44. 2 scit propheta VCpb nondum ee ea pb 8 uita sit add. m. 2 V 5 quis ('pE cf. p. 111, 10 liberauit V 7 deduxisti RCpE 8 abanc condita est C in dno p 9 nunc in quam V in qua nc p in qua nunc h 11 non usu Cpb 12 uiuat p 18 istut V 15 exaequamur R ueniente ex uenite p uenientem ex ueniente m. 2 V 16 miserationi V1 17 uera C sufficiens huic profetae ut sibi tS sufficiens sit.oportet V 20 et inreligiositate VCpE 22 quia iniuste iniquitatem RCpE 28 oratio (ora in ras.) R ratio ex oratio .m. 2 V "tribulationS C 24 depraecatur R precatur (praecatur V) VCpE 27 uoa Cpb, om. e; postea E add. ao persequentibus uos. )

449
uindictam in superbos atque iniuriosos precetur. sed quia a qui desinit, in his erubescit, et qui uitia derelinquit" necesse est ea idcirco, quia oderit, derelinquat: orat propheta, , qui in se superbi iniuste fuerint, hi per cognitionem uitiorum in his, quse gesserint, erubescant quamdiu enim quia peccat, in his, quse peccat, non confunditur consuetudine et uoluntate peccandi. ubi uero peccare destiterit, finem peccandi habet ex pudore peccati. ipse autem exercetur in mandatis dei iuste, religiose praedicando, iniurias non retribuendo et tolerando patienter. ob id enim multorum in se superborum contradictiones iniquitatesque sustinuit.

Absolute autem consequenti uersu id, quod de confusione superborum tractamus, significasse intellegitur. sequitur enim: conuertantur mihi, qui timent te cognoscunt testimonia, tua. uult ergo eos, qui deum timere coeperunt, ad se propheta conuerti, ut per doctrinam suam in uitiis suis et criminibus erubescant, cognitis scilicet testimoniis dei. de quibus multa iam diximus, et confusi in ueteribus delictis ad institutionem prophetae doctrinamque se referant: quorum ex atque peccatis ad pietatem modestiamque conuersio est.

Conclusit autem more dicens: fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. exercetur in mandatis, meditatur in lege, iustitiam iudiciorum dei cognouit, timentes dominum conspectu eius , manibus dei factus atque formatus est, et non audet dicere inmaculatum cor sibi esse. et audemus interdum praeferre innocentiam nostram, iactare uitiorum abstinentiam et puros nos a peccatis atque iniquitatibus gloriari? sed ut fidem ita et humilitatem ac modestiam discere a propheta nos conuenit, orante ut sibi inmaculatum cor fiat. scit enim ex eo n [*](1 iniuricwus V1 4 superbit C iniustae R liusti V fuerit cnrr. m. 2 V fueritur C hii Rp 5 in hiis C 9 religiosae PnR 11 iniquitatisque V 19 absolutae V1 R 14 te om. V et qui nouerunt Rb 18 de ueteribus Cpb 19 se om. V 24 dom V dib. C in conspectu eius V 29 dicere V. ) [*]( xxn. Hilar. Pict. pal'М I. ) [*]( 29 )

450
progredi secundum id, quod dictum est: de corde enim exeunt cogitationes , caedes, , fornicationes, furta, falsitates, blasphemiae et horum similia. hoc igitur inmaculatum fieri deprecatur, unde tot tantorumque uitiorum quasi ex quodam fomite ; inmaculatum autem hoc modo sciens fieri, si in iustificatione dei maneat: iustificationum autem hunc fructum esse intellegit. ne in his manens confundatur. confusio enim ex peccatorum conscientia est et ex opprobrio delictorum. ubi ergo confusio non erit, nec peccatum erit. peccatum uero ubi non erit, in iustificationibus dei manebitur. iustificationes autem dei inmaculatum cor esse praestabunt.