Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Post quae sequitur; deduc me in semita mandatorum. tuorum; quia ipsam . et in hoc nunc uersu sermonis uirtus non proprie per condicionem translationis expressa est. nam id, quod nostri ita dixerunt: de semita, graecitas sic locuta est: ὁδήγησόν με ἐν τρίβῳ. et id, quod cum illis τρίβος dicitur, trita et frequentata semita intellegitur; nobiscum autem semita dici et esse semita et esse non trita. ergo quia utrumque eadem nuncupatione amplexa est, nos quoque ita sentiamus et semitam eandem sciamus esse, trita est.
Et obseruandum est, quod hic non legis, sed mandatorum semitam esse dicat. uia enim legis a Moyse gradientes, postquam ipsa constituta est, habuit. ceterum mandatorum idcirco semita est, quia in mandatis dei iam a saeculi percursum sit. in hac enim semita et Abel cucurrit et Seth institit et Enoch placuit et Noe reseruari meruit et Melchisedech et bene dicere potuit et decimas accepit et Abraham amicus dei est et Isaac heres est et Israhel est et ex Iuda expectatio gentium est et Ioseph in testimonio positus est et Iob a lege liber de hoste legis triumphat et [*](1 haec Bcratatus seruaturum pE 2 haec scrutans in toto C 3 post que V post Cpe in semitS R 4 tuorum bis scripsit F1 om. C ipte h.1. V,sed cf.p.405,22 nuncadd.m.2V 6expressumest V 6dixereJ? insemitSR 7 OAHCHCON MeSTPIBOYC v obufCOHM CEN TPIBOR R odHINCONMe eN rrBXY C οόΝΙΝCΟΝΜεεΝΤΡΒλγ p (Ex quibus elucere uidetur Hilar. 4v r(Uflw non iv rf) rlegisse, cf. Tisckendorf II, 98 adn.) 8 quodcumq: iUia C TPIBOYC V Ttboc = = R TPBOC Cp dicitur ex discitor m. 1 V ditur R freq.tata V 9 semita aemita dici potest V semita potest p 10 gfcit- p graecitatis V 11 nuncupatio V conpleia est VpE fort. recte, conplexe C 12 sciamua eandem esse V equidem sciamus esse e 14 moysi (om. a) pe gradiStis ex gradiStes m. 2 V gradienda 5 pe 16 constita V1 habuit — idoiroo semita est om. Cpe 16 iS supr. scr. m. 1 R a om. C 17 perouasus sit C perrectum sit pE 90 et isao V et isaac — israhel est Ont. Cp et ante ex iuda add. m. 2 V 21 et iosue Cp in testimonium pE 22 et ante iob (iob ex ob m. 1 V) om. VCpE. )
Et nunc in hac orat se hic et unctus et rex et propheta deduci. scit enim inbecillam sibi esse naturam, neque se posse hanc semitam sine duce adgredi. dux enim est omnibus hac semita pergentibus deus. dux enim est, cum dicitur: retro post dominum tuum ambulabis et ad eum , et rursum: retro post eum ambula, quoniam ipse te deducit. deducit autem, cum ait: qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus. deducit etiam, cum prior omnem euangelicarum passionum semitam triuit. si istam apostoli docent, ille prior ; constituit enim sapientia amicos dei etprophetas. si iuste hinc aliquid geritur a nobis, princeps iustitiae nostrae est; est enim ipse iustitia. si ob fidem ad terrorem flagellamur, flagellis ille dorsum suum praebuit. si alapis ad iniuriam , has ille suscepit. si in contumeliam , faciem suam ille non auertit a sputis.
Dux in omnibus ille est: sed dux est diligentibus legem, quam superius se toto in corde custoditurum propheta professus est. non enim hic secundum sermonem . cum dicitur: quia ipsam uolui, ad semitam mandatorum referri potest; quia in graeco, ubi feminino genere semita scripta est, id, quod uelle se ait, masculino genere pronuntiat dicens: [*]( 6 Dent. Xm, 4. 9 Matth. X, 38. 13 Sap. VII, 27. 15 I Cor, 1, 30. ) [*]( 2 diligitur V 8 I hanc V 4 deducit t'1 5 adgraedi 1' dux enim eat — pergentibus deus om. pe ac semita VR 6 retro post dominum — et rursum om. Cpe 7 post don tuum ambulabis V cf. Sabatier I, S53 post dominum deum tuum ambula Rb adhereto V adereto R 8 post eum ambulabis pe 9 te deducet pE te ducit R 12 tribuit R si istam scripsi istS R si VCpE prior ille VCpE n 1 14 hic R nunc VCpE nobs R iuste — princeps om. V 15 nostrae t e est enim corr. m. 1 R nostra est et enim m. 2 V iustitiae V 17 si in (i ex corr. part. in ras.) R 18 ab C 19 illis uocibus est sed dux wt omissis R dux est ex dux m. 2 V 20 propheta om. VRCp sed rf- Acad. p. 21 28 ferri RC 24 id quod uellet masculino pE. )
Sed sequitur nunc: inclina cor meum in testimonia tua et non in utilitatem. omnia propheta ad munus dei rettulit, siue ut lex uiae iustificationis statuatur a domino, siue ut sibi intellegentia praestetur, siue ut deducatur in semita, siue ut cor eius in testimonia inclinetur, id est in ea. quae sub testibus scripta sunt. teste enim caelo et terra lex tradita est.