Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed sequitur nunc: inclina cor meum in testimonia tua et non in utilitatem. omnia propheta ad munus dei rettulit, siue ut lex uiae iustificationis statuatur a domino, siue ut sibi intellegentia praestetur, siue ut deducatur in semita, siue ut cor eius in testimonia inclinetur, id est in ea. quae sub testibus scripta sunt. teste enim caelo et terra lex tradita est.

Sed forte per hanc prophetae religiosam modestiam quisquam impie loqui ita audebit: si, inquit, omnia a deo sunt, humana ergo ignoratio caret culpa, cum nihil obtinere possit, nisi quod donatum a deo sumpserit. et primum hoc impietatis est uoluntas, existimare idcirco se ea, sunt credentium propria, non consequi, quod sibi a deo indulta non fuerint. sed omnem occasionem huius impise excusationis propheta submouit. primum enim, cum orat, conueniens infirmitati suae egit officium; dehinc dei muneribus humanae deuotionis studia conexuit. cum enim ait: legem statue mihi, domine, uiam iustificationum tuarum, quid orationis [*](1 OAHCHCON MAIENTPIBOYCCJNEN TOAYCOEOTAIONH- 9YAHCA v obNYHCON MATENTPIBOY TONENTO AUCOV OTYATION NOCA R om. Cp (p in marg. scr. deS ffro) 2 feminino genere a nobis VCp nuncupata est V quae om. V 3 NOMOC V HMOC (H in uersu ineunte arid. m. 3) R dicta ex dicita R (fort. dicitur?) dicta est pE - ob quod R cob quod V quod E auiis V genere masculino E illuc p 4 feminino genere E nuncupetur VCpE 5 masculinum ex masculinom VR 6 sed om. VCpfZ 7 in utilitate R in inutilitatem C'p omni C 8 ut om. V uiae supr. scr. m. 1 R om. pe iustificationum pE (fort. recte) sibi statuatur pE 10 in semita RC 11 quae ex q. m. 2 V 13 quisque V 14 inquid R1C 15 ignorantia VCpE culpam V 16 et supr. scr. m. 1 R 17 uolumptas R uoluntatis V idcircli R 18 fuerit V 19 huiua ex cuius R submouet V 20 infirmitatis C 22 mibi statue pE 23 uiam praeceptorum tuorum VCp(A)e quam secundum C orationes V1. )

407
humilitatem dei esset, ostendit. cum autem subiecit: et eam semper, officium deuotionis protulit. et in ceteris quoque quodam conplexu sibi inuicem conligauit: cum deduci se in semita postulat et cum id ipsum uoluit. prius enim, quae a deo sunt, cum honore ; et tunc, hominis sunt, cum humilitatis atque officii sui subiecit. orat-igitur, ut deus tribuat. a nobis est ergo, cum oramus. exordium, ut munus ab eo sit; dehinc, quia de exordio nostro munus eius est, ex nostro rursum est, ut exquiratur et obtineatur et maneat.

In eo autem, quod ita se habet: inclina cor meum in iustificationes tuas et non in utilitatem, quidam ita transtulerunt: in iustificationes tuas et non i n auaritiam. id. quod in codicibus continetur, ambigua in definitione utrique oportunum est. sed nos. sicuti oportet, sequimur septuaginta interpretum religiosam et antiquam auctoritatem. ex iudicio tamen ceterorum translatorum proprietatem cuiusque desiderio coaptantes. cum enim hi dixerint: in utilitatem, illi dixerint: in auaritiam, per idipsum, quomodo utilitas hic nunc sit subiecta, noscetur. nam saeculi homines pecuniam, argentum. aurum et cetera opum instrumenta utilitatem uocant. [*]( 1 hamilitatem ez humilitatis m. 2 V humilitate R ante dei repe- Ii/mil quid supr. scr. R esse VC' 3 quoque utrumque VCpE c5plexo R 4 conligabit V1 con = lijcrauit (eras. c, g ex n corr.) R in semitS VR postulauit E 6 et tS q a se cii p et tunc quae cum C humilitatis atque officii sui om. Cp adquae V1 om. R 7 confusione R dens om. V tribuat ex tribuit m. 2 V post tribuat in R eras. repetitum a nobis et spatium IMC. 10-12 litt. est ergo a nobis pE est ergo C 8 munis R et hinc R 12 in inutilitatem Cp ita h. l. om. VCpE 18 in testimonia tua RE 14inauaritia VR 15 ambiguo V utriusque intellegentiae pe opportunum est R positum est Cpe 16 sicut VCpE 17 et antiqua R 18 sic R, nisi quod post cuiusque add. est, de cuivs oritfine cf. praef., VCpe haec ita habent: proprietatem intellegentiae huius quae est difficilis captantes (captantibus C); interpolationem iam . Btned. senserunt 19 hi (hii) post dixerint supr. scr. m.9 R dixerit VI dixerunt C in inutilitatem Cp et sic infr. 20 dixerant Cp in auaritia V 21 noscitur R1 hominis R1 22 utilitatem supr. scr. R, ex i utilitatem corr. m. 2 V. )

408
ergo cum in dei testimonia inclinari cor suum et non in utilitatem propheta orat, inclinatum in dei testimonia cor ab his sine dubio refert, quae humano iudicio existimantur utilia. et quidem intellegentiae nostrae sensum uersus, qui consequitur. confirmat.

Aitenim: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem, in uia tua uiuifica me, uanitatem eorum docens, quae ab hominibus existimantur utilia. et quaerendum est. quos oculos et a qua uanitate oret auerti. orat autem et animi et corporis oculos, eos scilicet, qui theatralibus ludis captiui incubant, eos, qui circensium certaminibus seruiunt, eos, qui uestium pretia mirantur, eos, quos auri splendor et gemmarum occupauit. nisi forte non magis equorum cursu astrorum cursus est gratior, et obscenis illis spectaculorum turpium fabulis non amoenius diuina illa humanae spei eloquia cantarent; nisi forte huic terrenorum metallorum usu non magis aeternitatis repositae diuitiae, honor et gloria , et blandior mihi erit auri species quam hominis et terrae et lucis et caeli. ab eorum igitur uanitatibus auerti oculos et hos corporis sui et illos animae deprecatur; de quibus beatus apostolus docet, cum ait: in uanitate sensus eorum intenebrati. alienati a dei.

Et auersorum oculorum a uanitate quod sit, non longe requirendum est. sequitur enim: et in uia tua uiuam. declinandi enim a uanitate sunt oculi, ut nobis in [*](21 Ephes. IV, 18. ) [*](1 inclinari — dei testimonia om. V inclinare C 2 oret C 3 que t.. ex qui R 6 nidean V 7 et in uia tua CpE 9 quam ex a quam m. 2 V uanitatem V oret ex orat C oraret p 12 praetia VR 13 occupat pE cursu ex cursus m. 2 V oursfi R astrorum cursus add. m. 2 V 14 est om. V et om. V expectaculorum R 15 sperie eloquia C cantant' p cantantur E 16 usu VRC cf. Buecheler — Windekilde Decl. p. 110 usui pE 17 diuitiae om. RC praeferetur or VCpE et ablandi (ndi in ras.) R 18 homines C 19 uanitatis F1 20 et animae illos C depraecatur VR 21 doceat C 23 aduereorum R nanitttS (om. a) R quod - praemium (eras. una litt.) R quod primum praemio. V 24 si longe (om. non) p longe e sequitur eni supr. scr. R et in uia tna uiuifica me Cpe 26 enim add. m. 2 1x. )

409
dei uita sit: non ea uita, nunc est, sed ea, quse in caelis reposita est et in Christo absconsa est. ita enim in omni hoc loco propheta est, tamquam uicturus sit et non modo . erigendi igitur oculi sunt, quibus Christi potius gloria, quam mundi huius inania et uana cernantur. in uia enim dei referentes oculos a uanitate uiuemus.

Dehinc sequitur: statue seruo tuo eloquium tuum in timore tuo. nouit a plurimis propheta eloquia dei sine metu suscipi. plures enim auditas caelestis eloquii scripturas tamquam fabulam rerum inanium neglegunt et dei uerba, praeterire cselo et terra praetereunte non possunt, magno cum periculo temeritatis inridunt. nouit initium esse dei timorem. nouit in illa septiformis spiritus gratia timorem in postremo tamquam firmamentum eorum, quse superius sunt dicta, nominari. constitui ergo in se dei eloquia in timore dei deprecatur; quia scit nobis ea eloquia futura esse, tamquam dei timebuntur, utilia. dehinc adiecit: circumcide obprobrium meum, quod suspicatus sum: nam tua iucunda. propheta in corpore positus loquitur et neminem uiuentium scit sine peccato esse posse. unum meminit esse, qui peccatum non fecit, neque est dolus in ore eius. ergo cum circumcidi a se obprobrium deprecatur, peccatum circumcidi orat. quia peccatum sequatur obprobrium. sed cum circumcidi a se orat, [*](12 Ps. CX, 9. 21 I Petro 2, 22.' ) [*]( 2 est post absconsa om. pE in omni hoc psalmo locutus est pE 3 A non modo = ^ = uinat R non modo uiaat CpE 5 et bona V cernuntur R in uita VRC sed. cf. supr. 6 a supr. scr. R - uiuimus R 7 statue in seruo tuo pe eloquia tua p 8 a add. m. 2 V sini V1 9 aeloquii R eloquiis P 10 uerbia V 11 caelil et terra Rl 12 inridunt VRC cf. Acad. p. 26 irrident pE 18 nouit in illa - gratia timorem om. V 16 numerari VCpE 16 ea nobis VCpE 17 amputa in marg. at circflcide R 18 oprobrium ex oppobrium m. 2 V obprobrium RC cf. ad lin. 23 n2 VR quia pE om. C 19 positus = loquitur R 20 & supr. scr. R nemo V scit sine ex scit scit enim sine m. 2 V m esse posse ex esse non posse R 21 eminit corr. m. 2 r 22 dolus hraentus est pE ore add. m. 2 V circumcidi ex cidi m. 2 V 23 obpobrium r peccata circumcidi pE 2-1 obpobrium V cum om. V a add. m. 2 V. )

410
non tamquam de admisso perpetratoque confessus est, sed quia id per infirmitates carnis suae in se suspicatur habitare. non enim ait: circumcide obprobrium. quod in me est; sed ait: circumcide obprobrium meum, quod sum, suspicionem obprobrii ex conscientia propriae infirmitatis ostendens. in iudiciis enim multi ad obprobrium resurgent quia his iucunda sint, in quibus peccati non manebit obprobrium, ipsam illam, quae in se est, suspicionem a se circumcidi orat obprobrii, ut sibi dei sint iucunda iudicia.

Ac ne de admissi peccati conscientia precatus esse existimaretur, orationem omnem, quam sub singulis octonis uersibus defert, hac libertate conclusit: ecce tua: in tua uiuifica me. orauit, ut in dei timore dei in se statuerentur eloquia; dehinc, ut a se suspicio circumcideretur obprobrii: nunc concupiscentiam ac desiderium suum erga dei praecepta demonstrat et, ut in dei uiuificetur, orat; sciens proprium diuinae aequitatis esse munus, ut uiuificet eum, qui et praecepta dei desiderauerit, cui et circumcisa obprobrii suspicione iucunda iudicia sint et in dei timore dei constituantur eloquia. amen. [*]( to 1 perparaq, cm... m. 1 R 2 infirmitates ex iafirmitatis R infirmitatem VCpE 8 circumcide - sed ait om. C, p e haec ita praebent: circumcide opprobrium meum quod perpetraui sed circumcide cet. obprobrium m = = — = quod R obprobrium (obpobrium V) quod VC re 6 et conscientia VC proprie VR. 6 in iudicio V(r) surgent R 7 his ex is m. 2 V 8 ipsam ex in ipsam R suspicionem et a se C 9 orat obpobrium V1 10 ac ex hac R admissa pe praecatus VR esset V1 11 circQcisionS omnem Cpe 12 defertur V ao libertate C 14 ut add. m. 2 V timorS VRC sed qf. supr. rtatuerentur V 16 ac R ad V 17 in aequitatem C dei = _ - -= uiuificetur R 19 circum = — = cisa R 20 in dl timore di constituantur VR in timore dei constituantur Cp in timore dei in se constituantur E amen om. VCp Littera quinta explicit incipit littera VI V Finit R Finit in christo ieau dño nro. Fin. He lit. V. incip. Vau lit. VI. C Finit litta V. incip. Vau lita VI. p. )

411

Et ueniat super me misericordia tua, domine, salutare tuum secundum eloquium tuum et reliqua.

Plures secundum apostolum sunt. qui sapientiam sequentes sapientiam dei reprobauerunt, ob quod stultam fecit deus saeculi sapientiam. quid enim infidelibus stultius est, qui praeter illum communem inreligiosorum errorem etiam hoc adiciunt piaculi, ut diuina scripturarum eloquia putent perfectae doctrinae carere ratione? et quia pro impietate sui diuinorum dictorum capaces esse non possunt, ad contumeliam caelestium pro excusatione hebetudinis prorumpunt dicentes, nihil in his rationabile, nihil esse perfectum, ea, a se dicantur, sola esse erudita et doctrinis expolita: stulti deo negantes, adsumere ipsi sibi audent. nec mirum est, si inreligiose de his opinantur, quorum hebetudinis modo intellegentiam non conse- . . uerum quamuis in eo sermone, quem superius habuimus. his. qui sapientiam dei sequuntur, cognitam dictorum perfectionem existimem, nihilque ideo esse, quod non consummatum atque omni ex parte perfectum sit, tamen id quoque etiam in his sextae litterae uersibus absolutius licebit intellegi.

Post superiorem enim sensum ita loquitur: et ueniat super me misericordia tua, domine. salutare tuum secundum uerbum tuum. misericordiam itaque primum deprecatus est, dehinc salutare. salus enim nostra ex misericordia dei est, et bonitatis suae hoc munus in nobis est: et [*](2 et h. 1. om. T72, sed cf. lin. 22 domine h. I. om. V 3 salutare tuum et eloquium tuum h. 1. V 4 saeculi — eapientiam add. m. 2 V. a 6 infidelius stultiusue V 8 diciunt (unt i. ras. 3) R scribturarum V aeloquia R 11 hebetudinis ex habetudinis m. 2 V hebitudinis RCp et fic in/r. 13 et doctrinis uere prudentiae expolita R et doctrinae suBe prudentia expolita Cpe et doctrina et uere prudentiae spoliata V 15 inreligiosae rR eis p om. C 16 pecudu V pecude p consequantar l'1 18 his om. R 19 existiment R existimant V ideo rluantnr'R19existimentReaistimantVideo itcripsi if. A cad. p. 22 ineo VRC eorum p 20 adquae VI ex omni e parte VCp 21 adsolutius V1 23 don (e add. m. 2) V 25 depraecatus est VR et misericordia V. )

412
inde oratio, unde et inchoat deprecantis. dehinc, ne ex incerta et inopinata spe precari propheta existimaretur, primum misericordiam, salutare commemorat, tum tertio subiecit: secundum uerbum tuum, ut hanc orandi fiduciam proficisci secundum uerbum dei, id est ex doctrina legis ostenderet.