Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Inusitatam ac nouam deprecationem prophetae in primo quintae litterae uersu inuenimus. ita enim coepit: legem , domine, uiam iustificationum tuarum; sed rationem consequi uersus huius ex latina interpretatione difficile est. per condicionem enim communis sermonis nostri non ita absolute potuit uirtus uerbi et hebraici et graeci explicari. Graeci namque ex transtulerunt: , KVQVS, TCOV GOV. orat enim in hoc uersu, ut sibi lex statuatur iustificationum; et quod graece est , ad eiusdem sensus intellegentiam latinitas explicare non potuit. propheta ergo orat, ut uiae iustificationum suarum legem sibi dominus constituat, id est, ut qua lege uiam iustificationum dei , intellegat et sciat. non enim tantum ait, sed uiae postulat legem.