Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Dehinc sequitur: uiam ueritatis dilexi et iudicia tua non sum oblitus. uiam diligunt multi, sed non omnes diligunt ueritatis. et quicumque aut uoluptatum aut diuitiarum aut honorum uiam ineunt, sed et qui doctrinis uagi et incerti et impii differuntur, in uia quidem sunt, sed non sunt in uia ueritatis. sed propheta ex spiritu eius loquitur, qui corpore dicturus postea erat: ego sum uia, ueritas, uita. et quia hoc iudicium est, secundum quod in euangeliis continetur: hoc enim iudicium est, ut, qui credit in me, habeat uitam aeternam, merito propheta ait: uiam ueritatis dilexi et iudicia tua non sum [*]( 4 Deut. X, 12 sq. 22 loh. XIV, 6. 24 Ioh. III, 15 et 19. ) [*]( 1 ad add. m. 2 V 3 consequetur V 4 ostendit R sit scriptum (scribtum V) VCpb et nunc scs I* 5 tuus om. p 7 domino om. R tui deo om. F ex toto ex toto m. 2 V 9 nn et p tui I* 10 quas t ego Rp ergo add. m. 2 V 11 ambulanti (t m ras.) R ambulandi corr.m. 2 r 12 et nunc forte propheta (profeta V) VCe 13 quod de lege V 14 ad beatitudinem V 16 et om Re 17 multi diligunt VCpE 18 diligunt uiam ueritatis E uoluptate p uoluntatum r 19 sed qui V hereticorum VR 22 dicturus sponte erat I* 23 et uita RpE est om. C quod om. C in om. Cpb 25 ultam ex uiam w. 1 R 26 et om. R. )
Cohaeret autem sibi doctrinae et confessionis sermo; ait enim: testimoniis tuis. domine, noli me confundere, quia ueterum et anteriorum peccatorum ueniam testimoniis domini adhaerendo sit meritus. scit enim uerbis dei dictum esse: ecce e am ut nubem iniustitias tuas et tamquam nebulam peccata tua. dominus potens est omnia ea. in nobis pudoris et confusionis sunt, amouere, si et nos dicere cum libertate possimus: testimoniis tuis. his enim adhaerentes a confusione pudendorum et anteriorum criminum liberamur.
Sed concluduntur omnia suo ordine. suis rebus. superius enim ait: uiam amoue a me, deinde subiecit: uiam ueritatis dilexi, tertium id sequitur: testimoniis tuis. nunc deinde ita finit: in uia praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. pergradus ad id uentum est. iniquitatis , uiae ueritatis dilectae testimoniorum indiuisibili societate, ut in uia mandatorum dei curreretur. sed uia, quae ducit ad uitam, et angusta et tribulata est; angusta, quia diligenter et caute in ea ingrediendum est; tribulata. quia per multas tribulationes et passiones aditur. et insolens propheta existimabitur, qui se hanc uiam currere glorietur ?
Meminit autem inter studium et humilitatis confessionem sermonum suorum moderandam esse uirtutem. [*]( 17 Esai. XLIV, 22. ) [*]( 1 enim et ad V cognitionem = = posterius R cogitationS posterius V 3 coheret VR 4 adhaesi testimoniis tuis h. I. om. VRCp std cf. quae secuntur 7 di V di ex uobis uel uerbis corr. m. 1 R ecce add. m. 2 V 8 nebula R 9 ea om. VC quae nobis Cpb pudori et confusioni pb & supr. scr. m. 1 R 10 sint V 11 a confusionS V confusione R 13 sed add. m. 2 V noncluduntur R 14 post amone a me R add. & in lege tua miserere mei 15 adhaesit C 16 tuie om. C finit ex fiet m. 2 V 17 per grado iZ1 18 id ex iniJ uiam iniquitatis C 20 sed = = uia R ad uitam ducit VCpE 21 angUBta ante quia om. R in ea om. R 28 uiam (tam a) hanc E 25 inter add. m. 2 V 26 confessione R. )
Legem statue mihi, domine, tuarum et reliqua.
Inusitatam ac nouam deprecationem prophetae in primo quintae litterae uersu inuenimus. ita enim coepit: legem , domine, uiam iustificationum tuarum; sed rationem consequi uersus huius ex latina interpretatione difficile est. per condicionem enim communis sermonis nostri non ita absolute potuit uirtus uerbi et hebraici et graeci explicari. Graeci namque ex transtulerunt: , KVQVS, TCOV GOV. orat enim in hoc uersu, ut sibi lex statuatur iustificationum; et quod graece est , ad eiusdem sensus intellegentiam latinitas explicare non potuit. propheta ergo orat, ut uiae iustificationum suarum legem sibi dominus constituat, id est, ut qua lege uiam iustificationum dei , intellegat et sciat. non enim tantum ait, sed uiae postulat legem.