Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dehinc sequitur: uiam ueritatis dilexi et iudicia tua non sum oblitus. uiam diligunt multi, sed non omnes diligunt ueritatis. et quicumque aut uoluptatum aut diuitiarum aut honorum uiam ineunt, sed et qui doctrinis uagi et incerti et impii differuntur, in uia quidem sunt, sed non sunt in uia ueritatis. sed propheta ex spiritu eius loquitur, qui corpore dicturus postea erat: ego sum uia, ueritas, uita. et quia hoc iudicium est, secundum quod in euangeliis continetur: hoc enim iudicium est, ut, qui credit in me, habeat uitam aeternam, merito propheta ait: uiam ueritatis dilexi et iudicia tua non sum [*]( 4 Deut. X, 12 sq. 22 loh. XIV, 6. 24 Ioh. III, 15 et 19. ) [*]( 1 ad add. m. 2 V 3 consequetur V 4 ostendit R sit scriptum (scribtum V) VCpb et nunc scs I* 5 tuus om. p 7 domino om. R tui deo om. F ex toto ex toto m. 2 V 9 nn et p tui I* 10 quas t ego Rp ergo add. m. 2 V 11 ambulanti (t m ras.) R ambulandi corr.m. 2 r 12 et nunc forte propheta (profeta V) VCe 13 quod de lege V 14 ad beatitudinem V 16 et om Re 17 multi diligunt VCpE 18 diligunt uiam ueritatis E uoluptate p uoluntatum r 19 sed qui V hereticorum VR 22 dicturus sponte erat I* 23 et uita RpE est om. C quod om. C in om. Cpb 25 ultam ex uiam w. 1 R 26 et om. R. )

397
oblitus. nobis enim haec ad cognitionem posterius dicta sunt; sed propheta in his et uiuit et loquitur.