Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed concluduntur omnia suo ordine. suis rebus. superius enim ait: uiam amoue a me, deinde subiecit: uiam ueritatis dilexi, tertium id sequitur: testimoniis tuis. nunc deinde ita finit: in uia praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. pergradus ad id uentum est. iniquitatis , uiae ueritatis dilectae testimoniorum indiuisibili societate, ut in uia mandatorum dei curreretur. sed uia, quae ducit ad uitam, et angusta et tribulata est; angusta, quia diligenter et caute in ea ingrediendum est; tribulata. quia per multas tribulationes et passiones aditur. et insolens propheta existimabitur, qui se hanc uiam currere glorietur ?