Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed propheta, ne nocentibus se tradatur, orat. adsunt enim inimicae infestaeque uirtutes, quae fidei propositum conturbent, quae timorem dei obliterent, quae in terrenas cupiditates et desideria sollicitent, quae infirmam corporis naturam quibusdam blandimentorum aculeis in uitia commoueant. nouit et apostolus hanc multitudinem dominantium uirtutum dicens: in quibus et uos aliquando ambulastis secundum principem potestatis , spiritus, qui nunc operatur in filiis . fecit ergo propheta iudicium et iustitiam; et, ne tradatur nocentibus se, rogat, et hoc modo nocentibus, cum in peccatum inpellunt, cum in gloriam inflant cum in iram accendunt, cum in odium exacerbant, cum ad lasciuiam inliciunt, cum ad auaritiam prouocant. sed cum per haec nocere properent, obtinere tamen eos, qui innocentes sunt, nisi sibi per secessionem dei traditi fuerint, non ualebunt.

: excipe me seruum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. proficit in spe sua propheta et celsiorem iam deprecationis suae gradum scandit. qui enim orauerat, ne traderetur nocentibus se, iam, ut proprietate serui excipiatur, rogat, beatum illum in se dei dominatum cum bona susceptione sua deprecans. et non ob leuem causam. ut in bonum suscipiatur, orat, scilicet ne eum superbi calumnientur. et qui sunt superbi? nempe illi, quorum principem loquentem Esaias : dixit enim: [*](6 Ephea. II, 2. 24 Esai. X, 13. ) [*]( 2 infestaque C conturbant C 8 terrenas ex terrena m. 2 V 4 inter naturam et quibuedam uerba repetita quibusdam corporis naturam del. m. 2 V 5 aouleo V 6 uirtutum om. R 7 saecundum R 8 aeris om. Cp 10 iustitiae V et ne tradaturne V ae rogat — nocentibus om. V 11 inflent RC 12 cum iram C exaoeruant VC n o 13 inliciunt ex inliciunt inliciunt R rpogant C 14 eos qui nocentes R eos qui nocenti C eos quos nocentes V sunt — dei traditi om. V 15 per cessione C pScessionem p 16 me om. Cpb 17 ut non calonnientur C profecit Cp in spes (s in ras. R) suas RE 19 tradatur. ut in proprietatem serui pE proprietatis seruo C 21 eum bona T" depraecans VR 22 oalumnientur et qui sunt superbi om. C 24 loq tem r eseiaa V introducat C uirtutS Cp(A) faoiam = et R.)

499
et sapientia intellectus auferam fines gentium et uirtutes earum, et commouebo ciuitates inhabitabiles et omnem orbem terrae prehendam manu mea ut pullos et tamquam confracta oua auferam. haec superbientis uox est, diaboli scilicet, qui et deo ac domino nostro Iesu Christo ostensa terrenorum imperiorum gloria dicere ausus est: omnia hsec tibi dabo, si procidens adoraueris me. non esse autem hunc solitarium, sed plures ei adesse spiritalium nequitiarum ministros per eum docemur, qui ait: discedite a me, maledicti, in ignem seternum, quem prseparauit pater meus diabolo et angelis eius. ab horum igitur se superborum calumnia esse liberum rogat. calumniantur enim, quia, cum ipsi peccati incentiua subpeditent, calumniam nobis ante deum peccati, quod per eos gesserimus, intendunt; causam namque peccati ad crimen iniciunt et criminis inuidiam per calumniam exacerbant, scriptura in Apocalypsi calumniatorem eum esse testante.

Verum etiam nunc se extendit propheta in celsiorem profectum dicens: oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitise tuae. oculi deficiunt, cum intentus in aliquam exspectationem uisus laborat. propheta itaque animae suse oculos in dei salutare defixit. et de salutari quid intellegi oporteret, saepe tractauimus; eum scilicet esse legum, qui saluum faciet populum suum a peccatis. aliis igitur oculos suos in desideria saecularia occupantibus et in uoluptates rerum praesentium tendentibus propheta in dei salutare defixus [*]( 7 Matth. IV, 9. 10 Matth. XXV, 41. 17 Apoo. XII, 10. ) [*]( m 1 sapientia Cp aufera finis V et uirtutem eorum RCpE cf. Sabatier 77, 537 adn. 2 inhabitauileB V1 8 prehendam — auferam glori* om. Cp adpraehendam RE 6 imperiorum R 8 hunc add. m. 2 V plures ex ples m. 2 V 9 nequitiassub V 10 in supr. scr. m. 1 R 12 igitur superborum pb esse se liberum pb 14 da VR dominum n Cpb 16 intendet V intendent C intentant pb 16 initiunt R exaoernant VC 17 suum esse R 18 etiam num V 21 exspectationum V 24 a peccatis ex peccatis m. 1? V a pecoatia eot p 26 uoluptatis V uoluntates RC 26 praesentium (i ex corr.) R praesentibus V. ) [*]( 92* )

500
est. et ne corporales oculos eum deficere sub hac contemplanti intentione existimaremus, non solum in salutare dei deficiunt, sed etiam in eloquium iustitise.

Iusta itaque esse dei eloquia confitetur. scit esse quaedam, quae cum inperitis atque impiis iniusti eloquii habeant opinionem: cum Pharao cor ad contumaciam obduratur et pertinacia ei inreligiosse uoluntatis adfigitur; cum ex duabus adhuc in utero gentibus minori maior sit seruitura, et neutro quicquam boni promerente seruitus uni inponitur, dominatus alteri donatur; cum Adam de paradiso, ne arborem uitse contingat, expellitur; quse homines diuinse et uirtutis et bonitatis et iustitiae incapaces, dum intellegere non possunt, iniusta esse constituunt. sed prophetae huius in istius modi eloquium iustitise oculi deficiunt, quia sciat nihil iniustum esse in his dictis dei, sed omnia aduentu salutaris dei haec eloquia et consummanda et intellegenda esse iustitise. procedit autem per hanc intentam usque ad defectionem oculorum exspectationem, ut aliquid ultra precari audeat.

Confessus itaque eloquium iustitiae hsec subdidit: fac cum seruo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. insolens forte uox existimaretur, quae diceret: fac cum seruo tuo. quod enim dicitur: fac, tamquam ex fiducia aliqua prsesumptio est usurpata poscendi. sed non inpudenter id diceret, qui iudicium et iustitiam fecisset, qui se excipi in seruum deprecatus esset, cuius oculi in salutare dei et in eloquium iustitise defecissent. [*]( 1 corporalis V1 per corporales e eius deficere pb 2 in dei salatare e 6 farao VRp pharaonis e obdura = tur (eras. n) R et peru tinacia & R et pertinaciae VCb 7 adhuc in est gentibus V 8 nent p neutra 6 9 promerSte V promerentes R alteri dominatur C 10 de ex ne de m. 2 V paradyso R etpellitnr V 11 diuinae mrtutia (uirtutes V) VCpE et bonitates V 12 iniuste C 18 eloquium i iustae R eloquium iuste e 14 qui sciat R nihil iniustus corr. m. 2 V 15 aduentus V saluatoriB dei Cp et anie conaummanda om. R 17 exspectatione V 19 itaquae V haec om. V 20 misaericordiam R 92 aeatimaretur R 28 fac tum ex V ex praesumptione C 24 non add. m. 2 V dicere C 26 et cuius Cp. )

501
sed ne in bis quidem propheta insolens est. nam in eo ipso, quod dixit: fac, adiecit: cum seruo tuo. et quia seruitus nostra ad id ipsum, ut in seruitutis fide maneat, misericordia domini indiget, superaddidit: secundum misericordiam tuam: quia miseratione eius opus est, ut in hac seruitutis nostrae professione maneamus. inbecilla enim est per se aliquid obtinendi humana infirmitas, et hoc tantum naturae suae. officium est, ut adgregare se in familiam dei et uelit et coeperit. diuinse uero misericordiae est, ut uolentes adiuuet, incipientes confirmet, adeuntes recipiat: ex nobis autem initium est, ut illa perficiat..

Sed quid tandem ut faciat cum seruo suo secundum misericordiam suam postulat? nempe ut iustificationes suas doceat. scit in iustificationibus, quas Moyses constituere prseceptus est, magnum nescio quid et inconprehensibile humanae intellegentise contineri. scire optat, quis iste sit, ut frequenter diximus, coemptus Hebrseus puer sex tantum annis seruiturus. legit haec quidem, sed non statim, quod legitur, et intellegitur. scire uult, quae illa seruitus sit, quse septimi anni libertas, quod sit auris foramen ex subula, si liber esse nolit, quse illa mulier' Hebraei, quid illud, ut sine muliere egrediatur ipse, quid deinde secunda iustificatio, quid tertia, quid sequentes habeant futurorum sacramentorum prseformationis. non est humani ingenii haec [*]( 16 Exod. XXI, 2 sqq. ) [*]( I sed add. m. 2 V in pr. 1. om. VC 3 sertutis V 5 misaeratione R in om. V 6 manemus V inbioilla V aliquid optinendi R if. Draeger Synt. If, 833 ad aliquqd obtinendi V ad aliquid obtinendum Cpb 8 adgraegare V di ueljit V 9 uero om. Cpb miserioordiae ex misericordiam m. 2 V ut om. V 10 ut euntes C recipiat ex recipi m. 2 V autem om. C 11 ille pb 16 est add. m. 2 V inoonpraehenaibile R 16 soire eti5 optat Vh 17 hebaeus F1 hebreus R 19 quae ante septimi om. C 20 ex ubula C et subolae V nolit ex nolae V nollet C 21 hebrei V hebrea C hebraea Re mulieret ingrediatur V muliere ingrediatur (ingrediar C) RCe sed cf. adn. Belled. 22 secunda add. m. 2 V sequentis V sequens C 23 sacramentorum U saoram m. 2 V praeformationat Re. )

502
consequi posse: caelesti opus est magistro, et plurimis fidei nostrae meritis necessarium est, ut doceri ista mereamur.

Scire autem nos conuenit in omnibus prophetae uerbis nihil humile esse, nihil commune cum ceteris, sed proprium uel ipsi sibi uel sui similibus enuntiari; latet autem sub familiaribus uerbis maxima conscientiae et fidei professio, ut nunc in eo, quod sequitur, intellegimus. ait enim: seruus tuus sum ego: da mihi intellectum, et sciam testimonia tua. nemo nostrum est, qui non uel in orationis suse . prece uel in communium sermonum consuetudine seruum se . dei esse fateatur. et quid magnum propheta fecit seruum se profitendo, quod nullus ausus sit denegare? sed professio ceterorum fallax est, quae, cum habeat conscientise necessitatem, non habet tamen confessionis ueritatem. proprium hoc prophetae est, ut se seruum dei profiteatur in omni uitae genere famulatu condicionis suae fungens, siue ambulans, siue residens, siue uigilans, siue dormiens, in cibo etiam atque in ieiuniis deo aut esuriat aut satur sit et nullo in tempore a seruitutis suae officiis absistat. hic libere dicet: seruus tuus sam. at uero qui stupris dormit, latrociniis uigilat, qusestibus peregrinatur, luxui requiescit, si dicat: seruus tuus sum, profitetur quidem, quod est, sed, quod est, non agit.

Propheta autem, quamuis condicionem officii sui etiam ipso famulatu suo confiteatur, tamen infirmitatis suae memor est; dari enim sibi intellectum rogat. est enim intellectus in quodam thensauro repositus spiritalium gratiarum, quem [*]( i a me m 1 pluresmi corr. m. 2 V 2 reatur corr. m. 2 V 5 uel ipee uel V suis C 6 conscientia C 7 intellegamus VC1 intellegemus C* 8 ut sciam ClpE 9 uel ignorationi suae V 10 praece VR 14 non n habeat corr. m. 2 V 15 se om. V 16 confiigens V fugies C 17 sine uigilans om. V (ubi ttoces siue ambulans siue residens a m. 1 bis scriptae sunt) atque (adque V) ieiuniis Vp 18 esuriat aut om. V satur ex sator m. 1 R 19 officii V sum ego E 20 ad uero VR 21 suum V 28 sui om. V etiam ex etiann m. 1 R 26 thensauro • VC thesauro RpE & quem p. )

503
interdum sub falsae opinionis errore inprudentium mentibus diabolus insinuat. sed a deo intellegentiam propheta postulat, ne sibi inanis intellegentia subrepat, qualis gentium, qualis Iudaeorum, qualis hsereticorum est: et postulat ob id, ut testimonia dei sciat, quse sub testibus tradita sunt, quae sub testibus neglecta et uiolata esse exprobrantur, quae in aduentu eius, ob quem testato dicta sunt, neglecta et fastidita uindicabuntur.