Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Scire autem nos conuenit in omnibus prophetae uerbis nihil humile esse, nihil commune cum ceteris, sed proprium uel ipsi sibi uel sui similibus enuntiari; latet autem sub familiaribus uerbis maxima conscientiae et fidei professio, ut nunc in eo, quod sequitur, intellegimus. ait enim: seruus tuus sum ego: da mihi intellectum, et sciam testimonia tua. nemo nostrum est, qui non uel in orationis suse . prece uel in communium sermonum consuetudine seruum se . dei esse fateatur. et quid magnum propheta fecit seruum se profitendo, quod nullus ausus sit denegare? sed professio ceterorum fallax est, quae, cum habeat conscientise necessitatem, non habet tamen confessionis ueritatem. proprium hoc prophetae est, ut se seruum dei profiteatur in omni uitae genere famulatu condicionis suae fungens, siue ambulans, siue residens, siue uigilans, siue dormiens, in cibo etiam atque in ieiuniis deo aut esuriat aut satur sit et nullo in tempore a seruitutis suae officiis absistat. hic libere dicet: seruus tuus sam. at uero qui stupris dormit, latrociniis uigilat, qusestibus peregrinatur, luxui requiescit, si dicat: seruus tuus sum, profitetur quidem, quod est, sed, quod est, non agit.
Propheta autem, quamuis condicionem officii sui etiam ipso famulatu suo confiteatur, tamen infirmitatis suae memor est; dari enim sibi intellectum rogat. est enim intellectus in quodam thensauro repositus spiritalium gratiarum, quem [*]( i a me m 1 pluresmi corr. m. 2 V 2 reatur corr. m. 2 V 5 uel ipee uel V suis C 6 conscientia C 7 intellegamus VC1 intellegemus C* 8 ut sciam ClpE 9 uel ignorationi suae V 10 praece VR 14 non n habeat corr. m. 2 V 15 se om. V 16 confiigens V fugies C 17 sine uigilans om. V (ubi ttoces siue ambulans siue residens a m. 1 bis scriptae sunt) atque (adque V) ieiuniis Vp 18 esuriat aut om. V satur ex sator m. 1 R 19 officii V sum ego E 20 ad uero VR 21 suum V 28 sui om. V etiam ex etiann m. 1 R 26 thensauro • VC thesauro RpE & quem p. )
Et horum quidem testimoniorum tempus non ignorat propheta dicens: tempus faciendi domino: dissipa e run tin i qui legem tuam. lex populo sub testibus data est: quae cum dissipata et abiecta a Iudseis est, tum fuit tempus domino ea, quae continebantur lege, faciendi. pollicitus enim in lege est, ut salutem gentibus daret, ut ipse sibi hominis corpus, qui secundum imaginem et similitudinem dei est factus, adsumeret, ut dissipata lege fidei gratiam donaret. temporis huius meminit per Esaiam prophetam dicens: tempore accepto exaudiui te et in die salutis auxiliatus sum tibi. apostolus uero dicti huius interpres haec scribit: ecce nunc tempus bene acceptum, ecce dies salutis; idest: dissipata lege tempus euangelicse prsedicationis aduenit.
Sed illis legem dissipantibus aliud opus prophetae est. et quod sit, ex subiectis docemur. ait enim: ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. quod ait: ideo, ad id rettulit, quod dixerat: tempus faciendi domino, quia sciret tempus faciendi domino esse, cum legem dissipassent. ideo autem mandata dilexit, quia in his tempus [*](16 Esai. XLIX, 8. 19 II Cor. 6, 2. ) [*]( 1 interdum diabolus sub pb 2 mentibuainsinuatpfc profeta - inanis intellegentia in marg. infer. add. m. 2 V 8 gentium qualis iudaeorum qualis add. m. 2 V 4 ob id ex et ob id m. 2 V dei om. p 6 in aduentum (in aduentH Ce) FACe ob quae V ob q; C 7 testato VRC (— ab eo qui testatus est) testandum pE fastidita esse pb fastidium V uindicatur V indicabuntur R 10 iniqui om. RCpE 11 tunc C cum V 12 contingebantur C populicitus V 14 homines V qui add. m. 2 V dei om. V 16 eseiS V 17 in diem V 19 ecce pr. I. add. m. 2 V bene supr. scr. m. 1 R acceptabile Rb 24 topazon V et sic infr. quod ait ex quo erit t m. 2 V 25 retulit corr. m. 2 V retulit RCpE 26 esse ex eesse R. )
Sed dilectio ea demum perfecta est, qua? maxima est et quae nulli alii conparatione similium coaequatur. diligit autem mandata dei super aurum et topazion. humanus error pretiosius nihil auro et gemmis opinatur, et haec sunt, quse hominum cupiditates dominatui pretii sui et honoris subdiderunt. auro ius, honestas, pudicitia uenalis est; per gemmas uero humani corporis praestantior, ut putant, species ad naturae contumeliam expetitur. et idcirco nihil habet sexus uterque pretiosius, dum uiri posse omnia auro uolunt, mulieres uero per gemmas fieri se existimant pulchriores. praestat autem ut ceteris metallis aurum, ita et aliis lapidibus topazion. est enim ipse rarissimus et speciosissimus omnium et maximus. in Thebaidis uero loco, cui Alabastrane nomen est, reperiri solet. hunc etiam ferunt ssecularium gestorum litterae in Topazon insula ab incolis eius, id est Troglodytis Arabis inuentum ad matrem regis Aegypti Ptolomsei, sub quo scripturae legis ex [*]( 2 loh. Y, 46. ) [*]( 1 enim bonis C 2 si creditis moyai creditis p(A)e 5 dmcae T" intellegit ex intellexit m. 2 V quod diligit — facere autem om. r 7 qua plerumquae V 8 propriae — eed dileotio om. Cp 9 eadem pe 10 nulla V alii om. CpE conparationi R comparationis C 12 praetiosius VR 18 et hominibus subdiderunt V 14 auro uiris honestas pudioitiae pE 15 species ex speciose m. 2 V 16 expolitur (in C ex parte in ras.) CpE 17 speciosius V dum ui V nolunt p 19 ita aliis V 90 et speciosissimus in marg. infer. add. C 21 theibaidis V alabastra pE cf. Acad. p. 106 (fort. legendum Alabastrum) 22 litterae om. R topazio a topario Cp(A) topharia R Topazo t cf. Plin. XXXVII. 8,101 Detlefs. 28 throglodytis Ftoglodytis C troglotidis p(A) 24 ptoe lomei VR tholemaei C ptolemaei pE scribtura V. )
Contempta autem ssecularium opum cupiditate omnem a se occasionem peruersse et prause uoluntatis recidit. diligens enim super aurum et topazion mandata dei ait: propter hoc ad omnia mandata tua dirigebar, omnem uiam iniquam odio habui. non deflectitur, non detorquetur per terrenas cupiditates, sed ad omnia dei mandata dirigitur: non occupant obuia. uidit aurum, sciuit hoc terrae esse limum; uidit gemmas, meminit esse aut montium aut maris calculos; uidit inlicem ad lasciuiam uultum, scit tamquam auibus caeli ex his sibi laqueis euadendum. resistit ergo coalitis sibi naturae suae uitiis et omnem uiam iniquitatis odit. ideo itaque et in mandatis omnibus dirigitur, quia ea super terrena desideria diligit: et dirigitur, ne eorum particeps fiat. quibus dicitur: natio p ra u a et peruersa. et omnem uiam iniquitatis odit, ut sit in eo, qui est uia, domino scilicet nostro, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.
Mirabilia testimonia tua, domine et reliqua.
Natura humani sensus ea est, ut ea mirabilia habeat, quae ante conpererit. ex conpertis enim iudicium admirationis [*]( 19 Lno. IX, 41. ) [*]( 1 hebreo fhaebraeo R ebraeo p grecum V munere RpE 4 super hnnc ex super aurum hunc m. 2 V 7 cStinenta r saeoularium horum R cupiditatem V 9 ait dehinc p ait enl C dehinc ait E 13 occupant add. m.2 V obuia V obuia ex oblcuia p limum essepE 14 aute montia V 15 illicem pE 17 uitam V a mandatis omnibus C ad mandata omnia pE 18 qui ea V terrena ex rena m. 2 V 19 particeps eorum E Explicit littera sezta decima incipit littera septima decima feliciter V Finit R Finit litt. XVI incip. He lit. XVII C --ea Fifi litta XVI inoip lita Fe XVII p 23 Fe R 26 eat corr. m. 1 R ut ea add. m. 2 V quae ex que m. 2 V 96 c5pererit (re supr. scr. 3 f) R et conpertia V. )
Sequitur deinde: declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat paruulis. et hic quoque sermo forte uidetur a naturae nostrae consuetudine esse diuersus. cum enim ante intellegendum sit et sic lumine intellegentise utendum, quia noctem ignorantiae intellegentiae adeptae lumen apellat, propheta tamen dicit declarationem uerborum dei prius inluminare et post inluminationem intellegentiam praestare. sed quse sint dei uerba, ante discendum est; et tunc inluminationis ac postea intellegentiae ratio praestanda est. uerba dei sunt, quaecumque prophetae locuti sunt. cum enim Moyses uerbis suis populo Hebrseo legis obseruantiam nuntiauerit, tamen in libro eiusdem legis ita scriptum est: et dixit deus ad Moysen: dic filiis Israhel. usus igitur est his legislator uerbis, quibus ei ut uteretur praeceptum est. ergo uerba dei sunt, quae per officium licet humani oris audita sunt. sed et magnus ille propheta ipso iudicio domini nostri Iesu Christi bene locutus, cum dixisset: audi caelum, et percipe auribus terra, ait: quoniam dominus locutus est, et post aliqua, quae querellis maximis increpabantur, dixit: os enim domini locutum est haec. haec ergo omnia dei uerba sunt. ,
Sed declaratio uerborum maxime necessaria est. sunt enim sub uelamine opinionis alterius praedicata, sunt secundum apostolum allegorumena, sunt conparatiuis significationibus amphibola. testis est dominus haec eadem per Esaiam ita dicta esse Iudseis infidelibus exprobrans, dicens: audita audietis et non intellegetis. signata enim omnia [*](12 Exod. III, 14 cf. Levit. XI, 1. 17 Esai. I, 2 sq. 26 Matth. XIII, 14 cf. Esai. VI, 9. 2 paruolis V 4 cum ex sum corr. m. 2 V 5 nocte ex noctae m. 2 Fnocte C 6 appellat V expellat p declaratione R 7 dl potius V inluminare — post om. V intellegentiae VRp 9 intellegentia V 10 locuti add. m. 2 V 11 hebreo V haebraeo R 18 dS VC (quod h. I. textu sacr. gr. et lat. confirmatur) dominus Rp iatrahel V 14 ut add. m. 2 V 16 et ipso V 18 auribus percipe R 19 querelis pE quaerellis R et post — dixit in marg. add. p 28 uelamina V 24 allegorumina Cp alligorumina V allygorumina R 26 amfibola VRCp testis ex testibus m. 2 V est om. VC eseiam V isaiS p 26 exprobrans et dicens RI V E. )
Sed declaratio uerborum mysticorum per euangelia praestatur, ubi legis occulta et abscondita prophetica mandata domino in corpore manente panduntur. ex quibus primum fides discitur. ubi enim ea, quae a prophetis dicta sunt, per eum rebus et operibus explentur. cum uirgo parit, cum deus uerbum est et uerbum caro fit et habitat in nobis, cum muti loquuntur, cum surdi audiunt, cum claudi incedunt, cum leprosi emundantur, cum caeci uident, cum dsemoniaci curantur, cum mortui resurgunt, declaratio haec uerborum dei nostram ac naturse obscuritatem fidei luce clarificat. tunc enim intellegimus resurrectionis gloriam, iudicii potestatem, aeternitatis honorem. et intellegimus hsec paruuli, uel ad innocentiam renati uel per ignorationem inperiti. hsec declaratio uerborum dei et intellegentia paruulis praestita cuius temporis aetatisque res esset, dominus ipse in euangeliis demonstrat dicens: confiteor tibi, domine caeli et terrae, quia abscondisti hsec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. ecce declarationis et inluminationis et intellegentise [*]( 2 Dan. XII, 9. 4 Esai. XXIX, 11. 21 Matth. XI, 25. ) [*]( 2 danihelum Rp danielem C uade — esaias om. VRC 4 soiStes V1 5 dicitur RlC hoc — legere in marg. infer. add. m. 2 V haeo E respondebit (bit alio liquore scr. p) pE 7 euuangelia V 8 ubi legis om. C occulta abscondita et C abscondita et occulta pE mandata om. VCpE t 9 fidis V 10 ibi pE 11 ds VRC dominus pE 12 fiat G et babitauit p et inhabitauit R loquuntur VC loquntur R locantur p 13 audiunt ex sunt rn.2V clodi VCp1 .14 daemonitici R 15 surgunt C nostram ac VR nostrae ac C nostrae hanc pE/ort. recte. cf. Acad. p. 27 16 lucet C clarificat VR illuminat pE om. C nunc pE 18 et om. pe haec om. R paruoli V 19 di add. m. 2 V 20 paruolis V huius p aetatis e & (ut p) dns Cp 21 ipse om. CpE demonstrans C confitebor. R 22 domine pater caeli Rb fori. scribendum domine pater domine caeli cf. Abh. IV, 83 qui V 28 a om. C et intellegentibus CRpE 24 paruolis V. )