Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Finem autem non uelut quendam rerum occasum, sed decurrentium modum consummationemque significat; neque ut in abolitionem desinatur, sed ut in quendam manendi terminum ea. de quibus agitur, collocentur. quis ergo hic finis sit, id est quse rerum omnium absoluta perfectio et quae absconsa sit, beatus apostolus ad Corinthios ita loquitur: quomodo enim inAdam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificantur. unusquisque autem suo ordine: primitse Christus, deinde qui sunt Christi, qui in aduentu eius crediderunt; deinde finis, cum tradiderit regnum deo patri, cum euacuauerit omnem principatum et potestatem. oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis: deus enim omnia subiecit sub pedibus eius. nouissima inimica deuicta est in eo mors. cum uero dixerit: omnia subiecta sunt, absque eo, qui subiecit illi omnia, tunc ipse subiectus erit illi, qui sibi subiecit omniautsit deus omnia in omnibus. hic igitur est finis occultis, mortuorum resurrectio, sanctorum clarificatio, malitise dominantis abolitio, mortis interitus; et per hoc Christi regnum patris quoque dei regnum: his enim gestis postquam filio erunt a patre uniuersa subiecta, non ut per subiectionem regni adimatur aeternitas, sed ut nos [*]( 12 I Cor. 15, 22-28. ) [*]( 3 et editam fuisse V et absque nostro nascendi Bened. In adn. 8 consummationemque ex consammationem quae m. 2 V 10 id est o quae V id q r item quae b 11 et quam b abconsa V 14 rdine corr. m. I V 19 inimicos ex inimicos suos corr. m. 2 V (cf. Nou. Test. Vat. Tischend. 147o) 21 cum uero indixerit omnia sup. lin. a m. 2 V [de indixerit cf. Acad. p. 22) 22 subiecta sunt ei r 24 ut eit deus omnia om. r 25 sanctorum glorifioatio b 27 dei et regnum rh 29 subiectionem ex snbreptionem corr. m. 2 V sed nos (om. ut) Yr. )
Dixit insipiens in corde suo: non est deus et reliqua.
In multis nos erudiens apostolus etiam id edocet, cum omni reuerentia uerbum dei esse tractandum, dicens: qui loquitur, tamquam eloquia dei. non enim secundum sermonis nostri usum promiscuam in his esse oportet facilitatem; sed loquentibus nobis ea, quae didicimus et legimus, per sollicitudinem sermocinandi honor est reddendus auctori. et exemplum nobis caelestis doctrinae praestat humani officii consuetudo. si enim quia uerba regis interpretans et praecepta eius in aures [*]( 20 I Petr. 4, 11. ) [*]( 1 et inmortalitate ex et et inmortalitate m. 2 V gloria rb 8 iam in familiam ex in familiam m. 2 V 5 subiectione scripsi aubiectionem Vrb per aubiectionem coni. Bened. in adn. — cf. de Trin. XI, 32, Stud. 1889 p. 320 7 Busoitatis in omnibus r 13 haec ex ham m. 2 V 16 Explicit psalmus VIHI incipit psalmus XIII feliciter V Explicit de titulo psalmi noni incipit psalmus XIII. Lege feliciter r — in cod. R, qui omisso nono hunc psalmum secundo adnectit (uid. supra), post integrum ipsius psalmi textum desunl duo priora tractatus capita in multis nos erudiens — exultet Israhel. 17 insipiens ex incipiens m. 2 V 19 in multis ex in mulmtis m. 1 V etiam inde docet r 91 eloquia ex eloquiia m. 2 V 26 interpraetans V in aurem rb. )
Qui lectus est psalmus, in finem inscribitur. si omnes ita inscriberentur, nihil esset difficultatis; excluderet enim omnem generalitas quaestionem. sed cum aliam alius habeat inscriptionem, ex causis diuersis tantum necesse est diuersitates inscriptionum extitisse. duplex autem in his, qui in finem superscripti sunt, intellegentia est: aut enim ea, quae in consummatione erunt, continebunt, aut eorum, quae in toto psalmo erunt dicta, absolutionem psalmi finis inpertiet. sunt autem in psalmo omnia aspera, horrenda, pertaesa, blasphemiis plena, [*](8 Hierem. XLVIII, 10. 12 Esai. LXVI, 2. ) [*]( 5 samua ex summas m. 2 V 7 niohil et sic saepe r 10 sanctasex sanctus m. 2 V aoribturas V 17 utriuaque r 18 thesauris Vrb 20 negligenter rb fort. recte omnia animis ex omnia enl animis m. 2 V 24 in fine V 26 alius aliam rb insoribtionem V 28 in fine Vr cf. Ps. LI, cap. 1 32 blasfemiis V. )
Ut enim qui pestilentem urbem ingressus omnes omnino inhabitantes morbo dissolutos et febribus sestuantes et diuerso aegritudinum genere confectos contemplatus sit et nullum illic medicum inueniens ingemescat et nihil auxilii, nihil remedii adesse tantis malis doleat et desseuire magis membrorum pestem cotidie sentiat sciatque medicum in longinquo positum mederi posse, si adesset, — quod solum superest — dolore desperationis exclamet, dicens: quis est qui eum praesentem efficeret et salutare eius adferret?, omnem scilicet sollicitudinem ad nota conuertens: pari modo spiritus sanctus contuens errorem generis humani, contuens mala saeculi huius ingrauescentia et morbum inmedicabili morte grassantem, ubi deus negatur a stulto, ubi abominandis uoluptatum fallaciis corrupti sint cuncti, ubi nullus bonum uolens sit, ubi eorum guttura innocentium sint sepulchra, ubi lingua usi sint in officium fraudulentise, ubi x uenenum aspidum labiis eorum uerbisque suffusum sit, ubi os amaritudine et maledictione sit plenum, ubi uelox pedum eorum [*]( 1 aceleribua ex scaeleribus m. 2 V quaerimoniis V 8 in prophanoa r quaerella V querela r 7 reliqua ex reliquam m. 1 V sequitur ex sedquitur tn. 2 V 8 ex Syon r Istrahel V dum auerterit rb 11 qui R quis V om. r ai quis coni. Bened. 14 ingemiscat rb 15 deseru≡ιr≡e corr. m. 2 V deseuire r * magis sup, lin. a m. 2 V 17 quod solum potest doloru deaperatione R 19 et supr. scr. m. 3 R adferre V 90 tt 21 cernens b 28 sint ex sunt m. 2 V sunt rb cuncti sup. lin. m. 2 V 25 sepulchra Rr (et alibi V) aepulcra h. 1. V lingu = si sint (in ras. fuit a) m. 1 V linguosi aint r 26 aspidum om. R uf s≡nf≡ fusum V 27 et maledictione (litt. lediotio in ras.) R om. Vr. )