Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Quod autem infirmitates nostras ad salutem generis humani ex paterna uoluntate susceperit, quia non uoluntatem suam facturus uenerit, sed uoluntatem eius, qui se miserit, patris, nunc quoque per subiecta declarat: quoniam propter te sustinui inproperium, operuit reuerentia faciem meam. exter factus sum fratribus meis et hospes filiis matris meae: quoniam zelus domus tuae comedit me. non fuit ergo in unigenito deo naturalis infirmitas, sed adsumpta, quia propter eum haec inproperia susceperit passionum. quamquam ne in naturis quidem hominum inest necessitas aliqua peccati; sed ex adpetitu uoluntatis oblectationeque uitiorum peccati usus adripitur. et ideo dominus non se rapuisse, quae ut solueret repetebatur, ostendit; quia ea, quae contra naturam sint desiderata, rapiantur, soluturis omnibus quadrantem nouissimum talium debitorum: et ob hoc orationis dominicae praescripto remitti nobis debita deprecamur. sustinuit [*]( 6 Matth. XIII, 17; Luc. X, 24. ) [*]( 1 et haec E caro omis (omis eras.) R omnis caro E 2 aeterno V 5 aut pudere PE 6 sit (it in ra.q.) R illut F profetae R profit=se (in rOR. fuit i) V 7 quae uos auditis Pb quae auditis uos e 9 infirmitatis V 11 ne ex me m. 2 V 16 p supr. scr. P 17 reuerentiam V1 faciem add. m. 2 V 20 I V om. R 23 ex om. P et oblectatione uitiorum a Pb 24 dfns add. m. 2 V 25 que corr. m. 2 V petebatur P 96 deaiderata (ta in uers. exeunte add. m. 3) R 27 nonissimum ex nouissi m. 2 V et ab hoc V 28 depraecamur V depre == HH camur R. )
Hoc igitur pudore coopertus ob deum fit alienus a fratribus suis et filiis matris suae hospes efficitur, a uitiis scilicet eorum, qui sibi secundum carnem consanguinei habebantur, alienus, dum nummulariorum mensas templum ingressus euertit, dum nundinas ouium ac boum prohibet, dum uendentibus columbas, cur domum patris sui domum fecerint negotiationis, exprobrat. zelo enim domus dei peruasus haec egit. est autem haec amoris pii indignatio, ut eorum, quos diligimus, contumeliis tamquam zelo efferuescente moueamur. hoc enim pollutae domus zelo, ut euangelium — sicut superius docui — testatum est, turbam omnem ementium ac uendentium templum ingressus eiecit. zelo autem dei etiam usque ad mortis seueritatem et finem placuisse, laudabile est.
Per hanc igitur exprobratarum his cupiditatum indignationem omnium in eum maledictorum congesta conuicia sunt. quacumque autem in impios dirigi solent, haec in eum opprobria sunt relata, cum blasphemus, cum Samaritanus, cum Beelzebub, cum daemonium habens dicitur. id enim subiacet: et opprobria exprobrantium te ceciderunt super me. blasphemiae opprobrium ei potius, qui deo contumeliam [*](2 n Cor. 5, 21. ) [*]( 1 dum alienum ex alienum m. 2 V 2 dum secundum ex in secundum m. 2 V nesciunt pate V 8 dum sit V 4 dum ipse VP exprobratur (ra in ras.) P exprobatur R ipse ex ipsum m. 2 V 5 tum cο̄tumelias V 6 alienus = a P 9 alienas P alienas a alienans VR a templum euertit ingressus V 10 boum corr. m. 2 V 11 qur R fecerit VlP 18 indignationum eorum V 14 efferuescente ex enimferuescente m. 2 V efferuescentem P 17 et om. VRP 19 cupiditatium V 20 maledictorum ex maledictarum R congesta om. r 21 autem add. m. 2 V obprobria RP 22 blasfemus VRP 23 belzibul V enim (nim in ras.) V subiecit (e in ras., it ex et m. 2 n r V PE 24 opprobia V obprobria et sic etiam infr. R 25 blasfemiae VR. ) [*]( XXII. Hilar. PJcU pars I. ) [*]( 21 )
Ipsa etiam ieiunii continentia recidit in opprobrium, cum a diabolo temptatur, cum in templi pinna locatur, cum supra montem fertur, cum postremo ad adorandum satanam totius mundi ambitione temptatur. flet interdum et ingemescit et tristis est, et id ipsum ad infirmitatis tribuitur exemplum. omni denique generi hominum et obtrectatio efficitur et canticum. ipsi enim, qui in portis orandi uictus causa sedeant, oblocuntur et detrahunt, et in eo ebrii psallunt. haec autem omnia uel secundum gestorum fidem uel secundum humanae consuetudinis modum in se ita gesta esse conqueritur: et operui in ieiunio animam meam, et factum est mihi in obprobrium. et posui uestimentum meum saccum, et factus sum illis in parabolam. aduersum me detrahebant, qui sedebantinporta, et in me psallebant, qui bibebant uinum. fuit itaque ieiunium ei in obprobrium, quia per esuriendi obprobrium usque ad adorandi satanae contumeliam temptatus est. uestis autem de sacco habitus est luctus. luctus uero omnis adfectus in fletu est. et cum Lazarum excitaturus inlacrimat, infidelitatem humani generis lugebat: in habitu enim luctus flendi significatur adfectus. quod autem non Lazarum, cuius et morte laetatur, quem [*]( 5 Rom. XV, 3. ) [*]( 1 ingeritur ex igitur m. 2 V daemoni = R a supr. scr. R 9 est obprobria V quaecumq: omnia P 3 sint E qui dfio V 6 reccidit ex recidit m. 2 V cQ a P quo a V 7 zabulo VP quo in V 8 ad supr. scr. R satana VsatananP 9 Sbitione Rhabitatione b fle = t P ingemisoit V1PE 10 tristes eat V1 ad firmitatis T* 11 deneique corr. m. 1 V 18 obloquuntur PE 14 gestorum — secundum in marg. inf. add. m. 2 V 16 in ieiunio ex inienio m. 2 P 19 qui sedebant add. m. 2 V in portam V 20 biberant ex ibierant m. 2 V ei in ras. R 21 usq. adorandi V 22 contumeliam (liam add. m. 2) V 28 omnes effectus V et add. m. 2 V 24 lazarum ex ladiaram r (et sic infr.) 25 post lugebat eras. et R in habitantia enim luctu R effectus e 26 cuius et ex cum m. 2 r. )
Sed inter has omnium de se et obtrectationes et contumelias humanae salutis sacramenta peragebat; et salutem a deo homini, quem adsumpserat, deprecatur. id enim sequitur: egouero oratione mea ad te, domine; tempus beneplaciti, deus! in multitudine misericordiae tuae exaudi me, in ueritate salutis meae. eripe me de luto, uti non haeream, et libera ex odientibus me et de profundo aquarum. non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque contineat puteus super me os suum. ceteris in contumelias et opprobria eius intentis ipse oratione sua totus ad deum est: susceptas quidem infirmitates nostras in se habens, [*](11 Luc. XXIV, 18. ) [*]( -1 exciturus F1 2 sed eum (eum add. m. 2) V resurrextionis T' 3 in parabola P 4 proficit ut et R1 proficitur et V dooumentum E 7 infirmarum V infi = morum P 9 nullum = genus (eras. s) R h 10 cleopas P cleopas VR aqui R 11 scribitur V 12 es inser. m. 3 R et supr. scr. RP 13 in his diebus R unius in cognitione . om. V 15 hos V1 5nes V et ob hoc obtrectationes Y contumeliam V1 16 sacrametum V1 et = salutem R 17 depraeoatur VR 18 post uero del. omnes m. 2 V orationS meam RPe a te R 19 in mQltitudinem P 20 salutis tuae RPE cf. infr. cap. 1.5 eripe me ex eripe meae m. 2 V 21 ut R heream P habeam V et libera ex odientibus me om. RP 24 puteos V1 25 contumeliis R opprobrias F1. ) [*]( 21* )
Omnia quidem deo pro magnificentia operum intellegenda sunt placere, quae gesta sunt; et cum in Genesi scribitur: et uidit deus quia bona sunt, uitium nullum in rerum creaturis relinquitur, tametsi quaedam humani ingenii corrupta nequitiis sunt, ut ex remediis uenena, ut ex ferro ensis, ut ex igni conflagratio, ut ex cibis cruditas, ut ebrietas ex uino, ut postremo partes ipsae et membra corporum ad naturales utique usus utilesque formatae uitiorum se ac criminum ministeria praebuerunt; et cum deo cuncta sint placita, beneplacitum tamen tempus hoc est, quo unigenitus deus in sanguine corporis nostri tamquam inimica ac dissidentia reconciliaturus omnia in caelis et in terra deo esset: cum multiformis illa dei sapientia aliis occulta temporibus nullisque principibus ac magistratibus ; saeculi cognita ad laudem claritatis dei esset reuelanda, cum coheredes et concorporales et conparticipes Christo gentes fierent, cum in eo omnes aduersae deo uirtutes dehonestarentur, cum mors, postquam in deo esset grassata, desineret, cum lex peccati, quae in carne nostra est, tolleretur, cum reuelationem filiorum dei congemescens omnis creatura [*]( 5 II Cor. 6, 2. Esai. XLIX, 8. 8 Gen. I, 81. ) [*]( 2 in multituding P i multitudine enim enim V 6 exaudiui te ex exandiuit m..7 R 7 do in 7-as. R pro magnificentiam JR1 8 quae ex q. m. 2 V 10 relinquitur creaturis VPE tametsi ex nametsi VRP & 13 pares P ipse VR membra R 14 utilesq (q postea eras.) R • ac re 17 tamquam in inimica re V conciliaturus P 20 magistrationibus h con esse V essent P 21 est concorporales V et corporaleB P et participes P 23 moras corr. m. 2 V crassatura R 25 congemiscens piE. )
Et ideo post beneplaciti temporis significationem omnis tribuendae uerae salutis oratio est, ut ea ipsa salutis ueritas intellegeretur, quae ex resurrectione speratur. dehinc. qui infixus esset in limo profundi, ut luto non inhaereret, rogat secundum illud: quoniam non derelinques animam meam in infernum, nec dabis sanctum tuum uidere . corruptionem. qui enim terra est, et in terram, ex qua acceptus est. reuertetur, luto et limo, quo infixus est, inhaerebit in naturae suae, id est corporis, originem dissolutus. liberari se etiam ex odientibus se deprecatur et de profundo aquarum, quia usque. ad animam suam — id est insectantium passiones — perruperint. ueniens quoque in altitudinem maris ac tempestate demersus nunc, ne demergatur, orat: ut superius adsumptae infirmitatis nostrae professio sit, cum se demersum esse [*](16 Ps. XV, 10. ) [*]( 1 passione (om. in) V ante constitutio F1 2 cSsumeretur V S 3 principe R principes V 4 a om. V seruierant E nequitii corr. m. 2 V 7 impleuit et per e 9 auctoris T'P 10 pricipatus V potestatestas V dehoneatates V1 18 uere VR 15 inhereret VR 16 illut V derelinquis V 17 in inferno RPE cf. Sabatier II, 30 t 18 de terra est E et in terra R 19 reueretur corr. m. 2 V quo supr, scr. P inherebit VRP 20 in om. Pe origine Pe dissolutoa V1 21 praecatur V 22 id est insectantium passionis perruperint V id eat insectantium passiones pruperint R id est usque ad passionem inaectantium odia proruperint PE cf. supr. p..V/.5, 3 et Stud. 1889 p. 319 24 adsumptae om. R 25 demersus 1'1. )
Ac ne in eo, quod mortem nostrae infirmitatis adsumpsit, secundum humanam necessitatem aliquid ex mortis acerbitate maereret, subiecit: exaudi me, domine, quoniam suauis est mihi misericordia tua: secundum multitudinem misericordiae tuae conspice in me. hoc enim in multitudine misericordiae beneplacitum est tempus, cum in se uniuersorum hominum uitam deus miserans ut miserator' deus uitam esset largiturus ex mortuis. sed qui suauem hanc sibi esse dei misericordiam testabatur, susceptae tamen infirmitatis nostrae sollicitudinem non relaxat dicens: ne auertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, uelociter exaudi me. intende animae meae et libera eam: propter inimicos meos eripe me. omnia ut homo et patitur et loquitur. nam ex susceptione carnis et puer est secundum illud: ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo conplacuit animae meae, et citum auxilium tribulationi suae orat et intendi in animam suam [*]( 8 Ps. LIV, 24. 26 Esai. XLII, 1. ) [*]( 1 profiteretur V1 conscius R conaoientiae P 2 praecatur — demersam in marg. sup. add. m. 2 r 8 ne add. m. 2 V 5 nent super R 6 praecatur T'R in puteum R 12 iam in eo quod P 18 aliquid ei ex e acerbitatS R 14 moereret ideo subieoit b hereret et IUbiecit V hereret et ideo subiecit Pa haereret ideo subiecit ed. Basil. 1550, Par. 1572 16 enim multitudinem F1 17 bene add. m. 2 V 19 ee P sed quia Pb 24 ut om. I* homo add. m. 2 V haec patitur V patitur P 25 est om. V 26 illut V 28 animam (om. in) R. )
Denique nihil se sua causa agere ac pati consequentibus docet dicens: tu enim scis inproperium et confusionem et uerecundiam meam; in conspectu tuo omnes tribulantes me. inproperium expectauit cor meum et miseriam. superior non dispar professio est, cum dicit: deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt absconsa. contra humanae enim opinionis errorem soli deo adsumpta magis haec ab eo infirmitas, quam naturalis esse, erat nota. et quia propter inimicos suos haec perpetienda sibi fuerant, per quae humanae saluti atque aeternitati consulebat, huius beneplaciti temporis testatur adfectum dicens: inproperium expectauit cor meum et miseriam, desideratas sibi esse huius temporis significans passiones secundum illud diuinae communionis sacramentum: desiderio concupiui hoc manducare: quia in his passionis suae desideriis beneplaciti temporis consistebat effectus.
Sed pati ad profectum nostrae salutis expectans alterius quoque expectationis desiderio detentus est. sequitur enim: [*]( 25 Luc. XXn, 15. ) [*]( 1 intendit PE 4 consuetudine RP mores VP mortis R excidit P 6 aliqua magis Pb 6 optauit V 7 ad uero R ac uero V non eripi se non R 8 hi ex nihil m. 2 V hii P 9 et om. R 11 nihil x ae agere post sua causa supr. scr. m. 1 R ac si consequentibus P 12 inproperium mea et RPa 13 tuo sunt omnes E 15 superior ex tuper m. 2 V 18 errorem ex terrorem m. 2 V haec om. R 21 aeternitatis V cuius V 24 communiones VR1 26 cupiui RPE. )
Iam uero. quia intra consummationem oblati fellis et potandi aceti consummanda quoque erat passionis totius prophetia, ad ea, quae postea impietatem tanti facinoris consecuta sunt, sermo se rettulit dicens : fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum. obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum perpetuo incurua. esse mensam sacrificiorum. ut de lege, quae in se futuri est speciem conplexa. taceamus, apostolus testis est dicens:: non potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum. sed esse mensam scientiae. cum nonnullis locis cognitum sit, tum etiam in his ipsis dictis intellegi oportere idem beatus apostolus ad Romanos scribens interpres est, cum cum obcaecatos esse, ne quid intellegerent, testatur. haec ergo mensa, unde cibus uitae spiritalis accipitur, coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum facta est: cum uel praescripta legis uel [*]( 15 I Cor. 10, 21. 19 Rom. XI, 7; 9. ) [*]( 1 ueril ex uero R uera P uero V profetiae R profitiae V cf. Draeger >6 Synt. /, 429 prophetia P prophetice E 2 sitisse P sitisse r 4 seribet tunc VR 5 plenitudo V 6 exsisteret tx exsistere m. 3 R 7 ia nero ex et ia uero R consummationem — aceti om. V 8 aceti ex m aceto m. 2 P consumanda corr. m. 2 V consumanda R passionis (i in a ras.) R passiones V 10 retulit RPE mens corr. m. 2 r 11 et in retribntionem add. m. 2 V 16 testi est T* testatus est PE 16 participareetmensaeP17esseexensseaesse1'cumom.R ticipare et mensae P 17 esse ex ensse m. 1 V esse T cum om. R 18 his om. R diotis id intellege corr. m. 2 V, de uoce id ex in ac dittographia orta cf. Acad. p. 22 .19 beatus supr. scr. m. 1 P 29 in laq.um V et in retributionem om. PT. )
Sed hanc eorum obcaecati cordis inscientiam alia etiam debitae ultionis poena consequitur. effunde super eos iram tuam, et animatio irae tuse conprehendat eos. fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit, qui inhabitet. in ira dei poenae constitutionem, non motum animi ad ultionis uoluntatem exardescentis significari saepe tractauimus, quam non subito puniturus intenderet, sed in quam poena dignus incideret. mansit autem haec a prophetis omnibus huic genti impiae denuntiata damnatio. nam euersa mox ac diruta ciuitate deleti sunt gloriosissimo illo templi cultu deleto ornatuque detracto. et ideo habitatione deserta in tabernaculis eorum nullus habitabit.
Verum adhuc secundum impietatis incrementa prophetia quoque poenae et ultionis extenditur. quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, et non intrent in iustitiam tuam. deleantur de libro uiuentium et cum iustis non scribantur; causam apponendae iniquitatis super iniquitatem ipsorum et repellendi eos, ne in iustitiam intrarent, et delendis de uiuentium libro non scribendisque cum iustis eam esse demonstrans, quod, quem deus percusserit, hi persecuti sint et super dolorem uulnerum suorum addiderint quod doleret.
Et forte non iniuste, quem deus percusserit, persecuti esse uideantur; ac de his, quae percussa a deo sint, quid [*](1 inscientiam alia T inscientia mali R inscitiam alia P scitiam alia V 3 conpraehendat VRP 5 infra dei R poene constitutione nouum motū V 6 exardescenti V 8 poena P poenam VRe 10 deruta V delegiti cnrr. m. 2 V 11 cultn delicto V ornatuq; (q; inser. m. 3?) R detractu V 12 habitauit VTb habit = uuit P 18 profetia V profe- tiae P 16 dolorS ex dolurS m. 1 V uulnerum eorum P 18 tuam 8 add. m. 2 V 19 causa P iniquitati corr. m. 2 V 20 repellendi (om. et) P repellendiq: T 21 delendi T quod (uel delendi eos) expectes, sed. cf. Ind. s. u. uariatio non supr. scr. R scribendique T 22 ea V ė supr. scr. R demonstrane (ans in uers. exeunte add. m..7) R 28 sunt RPE dolorem supr. scr. m. 1 R suorum ex ipsorii m. 1 R addiderunt (Pll) b 25 "iuste P iniustae YR. )
Percussus ergo et dominus peccata nostra suscipiens et pro nobis dolens, ut in eo usque ad infirmitatem crucis mortisque percusso sanitas nobis per resurrectionem ex mortuis redderetur. percussum autem se ipse testatus est, commonefaciens discipulos dicti huius: percutiam pastorem, et dispargentur oues gregis. sed et. apostolus dicti huius significationem haud dissimiliter confirmat dicens: qui filio suo dilecto non pepercit. non pepercit itaque dilecto filio suo, quem et colonis uinese non ignarus, quod occisuri eum essent, destinauit. non pepercerat autem primo illi de terra [*]( 3 Gen. XIX, 24. 6 Matth. X, 15. 8 Num. XVI, 32 sq. 11 I Cor. 6, 5. 13 Deat. XXXII, 39. 21 Zach. XIII, 7. Matth. XXVI, 31. 23 Rom. VIII 82. 25 Matth. XXI, 87 sq. ) [*]( 2 et illa percussio impia PTe ait om. VR posait ex sit m..3 R posBet V 8 gomorra R gomorram ex gomorrant m. 2 V Gomorrha b 6 id quod E proficisse V cum ex ouno m. 2 V 6 di iudicio VPT in die iudicii E 8 synagogam = (1 litt. d? eras.) R 10 scificata PT 18 qA ego R 14 et ego interimam PT 17 & dominuB R est dominus (dfis V) VPTE 18 pro (om. et) R 19 samitas F1 resnrrectionis V1 21 discipulos suos V dicti huius (ti in ras.) R dicti huius ex dicti sunt huius m. 2 V dispergentur RPTE 23 hant Rl 24 dilecto post non eras. post itaque add. m. 2 V. )