Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Tenet autem in se eum confessionis modum, quem in nobis esse oportet fidei, ut in eo tam natura hominis quam natura dei cognita sit. in forma enim serui ueniens euacuauit se ex dei forma. nam in forma hominis exsistere manens in dei forma qui potuit? aboleri autem dei forma, ut tantum serui esset forma, non potuit. ipse enim est et se ex forma dei inaniens et formam hominis adsumens, quia neque euacuatio illa ex dei forma naturae caelestis interitus est, neque formae seruilis adsumptio tamquam genuinae originis condicionisque natura est, cum id, quod adsumptum est, non proprietas interior sit, sed exterior accessio; quod ipsum consequentibus docet dicens: pauper et dolens sum ego; et salus uultus tui, deus, suscepit me. pauper est, qui secundum apostolum, cum esset omnium diues, seipsum, ut nos ditesceremus, paupertauit; dolens est, qui secundum [*]( 3 Rom. X, õ; Gal. III, 12; of. Lev. XVIII, 5. 5 Habac. II, 4. Gal. III, 11. 6 Luc. X, 20. 26 II Cor. 8, 9. ) [*]( 2 praesoribta V impleuerit R apostolus paulus VPTE 4 xpa est V cliristus = est R 5 iustus autem V de quo T ad add. m. 2 V 6 dominus om. P 7 acribta V in caelo RPTE 9 librfl V -8 libro R 10 reliqus R reliquus PTE 11 scripto R scribtus V 12 de uiuentium non PT 14 ut eo V 16 se a dei E 17 qui om. Tt qui — dei forma om. V 18 et se om. R 19 inaniena — ex dei in marg. super. add. m. 2 V 22 cum id add. m. 2 V propietas V 23 ex- �terior ex exterior sit m. 2 V 27 ditisceremus r. )

335
prophetam pro nobis dolet. sed hunc pauperem ac dolentem salus ea, quae uultus dei est, suscepit. forma et uultus et facies et imago non differunt. idipsum enim in utro horum significari communis est sensus. hunc igitur pauperem in salutem uultus dei, qui forma dei est, suscepit, id est adsumptum ab se hominem unigenitus deus, qui imago inuisibilis dei est, in seternitatis suae uita, quae in deo salus esse intellegitur, collocauit. omnis enim' lingua confitebitur, quia dominus Iesus in gloria dei patris est, id est susceptus homo in naturam diuinitatis acceptus.

Esse autem in eo finem legis et sacrificium laudis euangelica confessio est, ita ut hostiarum sanguine et oblatione cessante sacrificium gratiae laudisque praelatum sit. hoc enim isto paupere et dolente in salutem uultus dei formaeque suscepto continuatur et sequitur: laudabo nomen tuum cum cantico, magnificabo eum cum laude. et placebit deo super uitulum nouellum cornua producentem et ungulas. haec itaque laudatio nominis dei laudisque ipsius magnificatio super uitulum nouellum placebit. talis enim ante in lege pro peccato offerebatur, cuius aetatem per tenera ungularum et cornuum incrementa significat. placebit ergo super uitulum peccati honor laudis secundum illud: sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter, quo ostendam i 11 is salutare dei. iter igitur ostendendi salutaris dei in laudis est sacrificio.

Et id ipsum consequentibus psalmus ostendit. nam post placituram magnificentiam laudis super uitulum nouellum [*](1 Eaai. LIII, 4. 8 Phil. II, 11. 22 Ps. XLIX, 23. ) [*]( 1 sed nonc V 3 in utroque V'Te in utrumque Pcf. Stud. 1889 p. 321 5 eat — id est add. m. 1 V 6 ab in marg. add. P om. R, a T unigenitus di r inuisibilis est R 11 saorificiorCL V1 euuangelicae V 18 cessanti r & gratiae supr. scr. R 14 susceptu r 16 magnifioabo (& supr. scr. m. J) R in lande RTE in laude = (eras. m) P cj. Sabatier II, 138 adn. 90 aetate r 21 cornium VR 28 honorificauit VP in qao RIyfE 24 illi PTE 26 et ipsum PTE et ipsut V = consequentibus P in consequentibus R*E 27 placitura V. )

336
subiecit: uideant pauperes et laetentur. quaerite dominum, et uiuet anima uestra: quoniam exaudiuit pauperem dominus et uinctos suos non spreuit. hoc scilicet tempus laetentur uidentes, cuius sacrificium in laude sit, quia illic ostendetur salutare dei. et ideo deus ab his ad uitam animae quaeretur. carnis enim et corporis timeri iudicem uetuit, quia animam in gehennam mittere solus potens sit deus. quaerendi autem dei ad uitam animae ea causa est, quia exaudiuit deus pauperem, eum scilicet, qui se paupertauit, ut nos ditesceremus, quem in salutem uultus sui suscepit, hi quo nobis peccata donauit non spernens uinctos suos, siue qui uincti sunt Christi, ut. Paulus in uinculis gloriatur, siue quos satanas peccatis uinctos ut armatus et praepotens obtinebat, secundum illud: disrupisti uincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. laetantur ergo in his, quae uideant, pauperes, quia scriptum sit: beati pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum caelorum.

Et quia his, qui pauperes spiritu sunt, in caelorum regno constitutis creatura omnis congemescens et dolens in gloria filiorum dei liberanda est, uanitati non sua sponte subiecta, nunc quoque ob laetantes pauperes uitamque quaerentes exauditumque pauperem uinctosque non spretos ipsa illa ad laudem dei expectans reuelationem pauperum gloriae creatura aduocatur: laudent eum caeli et terra, mare et omnia repentia in eo: sub horum elementorum commemoratione creaturarum [*]( 14 Pa. CXV, 16 sq. 16 Matth. V, 3. ) [*]( 1 et laetentur ex est laetentur m. 2 T dum V deum RPTE 3 pauperes R suos non dispexit R 4 uidentes laetentur T 5 ostenditur PT et in d5 dš V 7 quia ex quiae m. 2 Tr anime P geennam V sit deus = - (eras. 2 litt.) R deus sit YPT 8 est add. m. 2 V 9 pauperem ex pauper m. 2 V paupertauit ex pauperauit m. 1 P pauperauit T 10 ditisceremus r 11 sine qui = P 12 sint VP in ungulis V 13 obtinebat ex obtinet R 14 illut V 15 laetentur E uident PTE 16 scriptum est PTE sps r quoniam ipsorum e 17 regnoru V1 18 is qui V 19 congemiscens TE in tia gloriam T 20 uanitas si non V 21 exauditum V 23 creatura autem aduocatur corr. m. 2 V 24 illum R & ante omnia supr. scr. m. 1 R 25 in eis R suorum elemetorum commemorationem T. )

337
omnium liberandarum sensum mentemque significans, ut, dum caelum et terra et mare dicitur, cognoscantur domino Iesu Christo caelestia et terrestria et inferna genu flectere. in his enim, quae in mari repunt — cum tamen in aquatilibus natatus magis sit ex natura quam reptio — ea, quae in infernis degunt, docentur, cum profundum maris sedem intellegamus inferni.

Causam autem, cur adhuc caelum et terra et mare deum laudet, ostendit dicens: quoniam dominus saluificauit Sion, et aedificabuntur ciuitates ludae. et inhabitabunt in ea et hereditabunt terram. et semen seruorum eius possidebunt eam. et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea. laus uniuersa ex rerum admirabilitate proficiscitur. tum enim aliquid laude dignum uidetur, cum opus ipsum ita magnificum atque praeclarum est, ut et prouidentiam ac uirtutem gerentis et gestorum decus usumque contineat. quod itaque sensum atque opinionem ingenii communis excellat, id per admirationem sui meretur et laudem: caelum ergo, quod tanto ornatu distinctum, inpletum est tantosque motus atque cursus incredibili constantia ac uarietate conseruet, ut annum inter hiemem caloremque temperatis autumni et ueris temporibus moderetur et finiat; terra autem. quae supernis inumbrata naturis uel conplexa in sese uel suscepta sinu semina et contineat et alat et fecundet. et secundum uniuscuiusque generis naturam usum maturitate consolidet; mare autem, quod, uitae nostrae modo, nunc hausto spiritu nunc refuso animetur et maneat motuque in tanta sui [*]( 3 genum V 4 q. add. m. 2 V in mari = erunt P(T) aqualibus V natatna ex natis R natatura PT natus « 5 in inferis PTE 6 intellegunt V1 .7 causa R adhuc cur Ve 8 laudent E saluifi- cabit RITE 9 aedificauit V1 iudae R Iudaeae Bened. in adn.fort. recte, cf. infr. p. 338,6 10 in e5 R 11 seruoruntm V et qui ex es qui V 12 in ea (eras. lineol.) R eam PTE 13 tunc. 16 prudentiam PTE uirtutum P genrentea V 16 adque VR 17 fort. excedat cf. p. 338,3 et laudet V 18 impletumque eat E 19 tantusque P 20 coneeruat Ta caloremque aestatis temperati. E 21 moueretur V t 82 conplexa in se uel PT cQpleza ait uel V 28 e contineat corr. m. 2 V 24 usu maturitate P usu ac maturitate TE 26 motumque b. ) [*]( XXII. HUar. Pict. para I. ) [*]( 22 )

338
uarietate rationibus se lunaris incrementi detrimentique moderetur et profunda infinitaque sui obice mentem humanae opinionis excedat, ut neque quid extra se neque quid intra sit sensu persequente capiamus. in his tamen tantis tamque admirabilibus rerum naturarumque uirtutibus in deo hoc, quod Sion salua sit ciuitatesque Iudaeae aedificandae sint, caeli, terra, maria laudabunt? humana utique opera et caduca et ipso tempore ac uetustate soluenda! quod si extructas esse eas laude sit dignum, non magis conseruatas esse eas, ne destruerentur, proficeret ad laudem?

Non ergo hae maximae utique praestantissimaeque rerum omnium uel magis, quibus uniuersae res contineantur alanturque, naturae maris, terrae et caeli ad inanium paene ac leuium operum laudem aduocantur: id est, quia Sion saluificata sit extructaeque Iudaeae ciuitates, quas post Babyloniorum Antiochique uictoriam bellum quoque Romani regis absumeret. dehinc ipsam hanc inopem impiamque sententiam rei quoque communis scientia et ratio condemnat. nam ob id aedificari ciuitates Iudaeae propheticus sermo declarat, ut in ea, quae salua facta sit, Sion inhabitent. quid hic secundum humanas extructiones ciuitatumque fabricas intellegentiae loci est, cum neque in aedificandis his laus ulla sit, quae sint postea destruendae, neque ratio et natura patiatur aedificari ob id ciuitates, ut inhabitent ciuitatem ? [*](1 lunaria ex lumen lumen m. 2 V 2 obici rl 8 ut om. F infra V 4 admirabilibus — naturarumque in marg. infer. add. m. 2 r ó in de dl hoc V 6 iudeae VP iudae T aeficandae sit V= dificande sint P L defigandae sint R terras V 8 quo si T extructas esse eas temptalli, extructa VR ex = tructa ea ut sit P(CI) extructas eas ut aint T exstruc. e tas eas esse ut sint e laude fit VPcx 9 nonne e 11 ha corr. m. 2 V maxime utiquae praestatiesimeque r 18 caeli animalium V a pene V poene R 14 laude V 16 post om. 1x babylloniorum VP antiocique V anthiocique RPl 16 uictoria V 17 res quoque Ir 18 scigtiae et V aedificare P ciuitas V 20 inhabitet VRPE et. quid V2RSPTE 22 quae sit R 23 et naturae patitur V id add m. 2 V lhabitet ciuitate V. )

339

Est autem digna plane deo laus caeli, terrae ac maris confessione tribuenda, quod illa filia Sion, quae inuecta in Hierusalem tanto praeeuntium sequentiumque comitatu, salua per deum sit; in quam angeli concupiscunt, in quam creatura omnis gemens dolensque prospectat, in qua aeternitatis nostrae gloriam laudemque speculamur, in qua aedificatarum ecclesiarum ciuitates manebunt. Sion enim, licet colliculus templo, quod in Hierusalem fuit, iunctus sit, tamen secundum interpretationem ex hebraeo in latinum graecumque sermonem speculatio dicitur. in hoc ergo corpore domini, quo resurrexit ex mortuis, quo a dextris uirtutis consedit, quo in gloria dei patris est, spem nostram uitamque speculamur. et quia reuelationem nostrae in eo claritatis et ipsa in eandem liberanda creatura omnis expectat, salutem huius Sion sub significatione caeli et terrae et maris laudat; quia omnia in caelis et in terra pacificata et reconciliata per eam deo sint, quia in resurrectionis gloriam, cuius spem in ipso ex mortuis resurgente speculamur, peccatum, mors, corruptio a uita et inmortalitate deuorata sint et exhausta. nam . si super unius peccatoris paenitentiam magnum in caelis gaudium est angelorum, quanto magis in totius mundi reconciliatione laetitia sit?

Et quia in finem pro his, qui inmutabuntur, est psalmus, Iudaeae etiam ciuitates, ut in Sion inhabitent, aedificandae esse laudantur. et ciuitates ipsas conuentus hominum esse quis dubitet? ecclesiam uero ex conuentu plebium effici [*]( 1 dignae V1 2 quod inueta V 3 hierusalg (om. in) PT comitatus V fort. comitatu eat 4 in qua creatura R in qua natura V1 6 gloriam a gloriam di m. 2 V specularum V1 aedificatarum coni. Bened. cod. e R confirmata, aedificaturum r aedificata P aedificatae TE 8 fuit om. V 9 ex hebreo VR 10 quod resurrexit E quod a VE 11 quo in gloria R quoasin gloria T quod in gloria VP dei om. PT 18 et ipsa ex ipsa m. 2 V in eadem P 14 caeli terrae V1 15 et conciliata V 16 qui in V gloria 7' 17 resurgentes V et corruptio V 18 deuorata ex deuora P sit R 19 poenitentia T cf. Ps- ('XXI cap. 9 20 quanto maior VPTb 29 in fine VRP 23 ut in Sion — et ciuitates om. V inhabitarent b habitent PT 24 esse om. PT 25 ecleaiam I' ecclesias T plebium VRPT (Bened. adn. falsa). ) [*]( 22* )

340
notum est. in hac ergo Sion, quae in se etiam illam primitiuorum conscriptorum in caelis conplexa sit ciuitatem, habitatio nostra perficitur, qui ut semen Abrahae ita et semen Iudae manemus. non enim qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto Iudaeus et qui in spiritu. ob quod in his nostris conuentibus ciuitates quoque Iudaeae sumus.

Ac ne sibi Israhel impius in ciuitates Iudaeae gloriam eo, quod secundum carnem seruorum dei semen est, uindicaret, eorum hereditatem, eorum habitationem in Sion esse demonstrat, qui nomen domini diligant: ut pietatis magis sit, non generis electio, quia praestet omnibus caritas dei, quae in Cbristo est, et Petrum nihil aliud, quam utrum se amaret, interrogat dominus noster Iesus Christus dei filius, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS LXIX.

In finem in rememorationem, quod saluumme fecit dominus.

Domine deus, in adiutorium meum intende et reliqua.

Alius hic in rememorationem psalmus est; nam tricesimo et septimo eadem inscriptio est. ex ipsa autem uerbi [*]( 4 Rom. II, 28 sq. ) [*]( 8 habraae V 4 qui in manifesto Iudaeus sed qui in occulto Iudaeus et qui in spiritu scripsi cf. Sabatier III, 603 qui in (in add. m. 2) occulto iudaena sed qui in occulto iudaeus sed qui in spñ V qui in manifesto iudaeus sed qui in occulto d' qui in occulto iudaeus sed qui in spiritu RPT qui in carne Iudaeus sed qui in spiritu E locus nota aberratione dcprauatus 6 iude supr. scr. R iudae PT 7 ac ne — iudeae (sic) in marg. infer. add. m. 2 V ac ex hac R impius ciuitates P tu impius ciuitatis T impius ciuitatum e impina ciuitatis b 8 secundurnem carne V uindicare V 9 eorum ex meorum V 10 generis ex gens P 11 in xpo est et petro est et petrum corr. m. 1 V 12 aliut V 13 in omnia saecula YPTE Explicit psalmus LXVIII incipit psalmus LXVIIII feliciter V et sic R omisso feliciter, Expl. psSl LXVIII incp psal LXVIII (sic) P Expl. de psalmo LXVIII incip. de LXVIIII T 16 in comemoratione h. I. V, om. titulum RPT 20 in rememorationẽ V in rememoratione RPTE nam in XXX et Vll V 21 in soribtio VP. )

341
huius significatione usuque communi, quid in rememoratione praescribi intellegendum sit, docemur. nam rememorationis precatio ei conpetit, qui se incidere in obliuionem eius, a quo uel auxilium uel ueniam expectat, pertimescit et aut sui ad salutem commemorationem fieri desideret aut eorum ad poenam, qui sibi semper infesti sunt. et quidem in anteriore superscriptionis ipsius psalmo de uenia et salute tractatum est, qui totus ex persona dolentis domini pro nobis portantisque peccata nostra consistit. in hoc uero necessitas poscendae ueniae non relicta est, quia iam superior et contiguus huic psalmus in salnificatae Sion aedificatarumque ciuitatum Iudaeae laude conclusus est. sed est in eo rememoratio in impios ultionis et retributionis in sanctos. et quia non illi Dauid, sed in illum Dauid psalmus in finem est, secundum editam in anterioribus ex nominis proprietate rationem ex persona domini tractabitur, ut ipso psalmi fine noscetur.

Domine deus, in adiutorium meum intende. piae confessionis haec uox est, adiutorium a domino et deo sperare; sed plus hic nunc, quam in deprecationibus sperandi auxilii solet, sermo significat. uideri enim id potest, qui in adiutorium positus sit super potentem, nunc in adiutorium, in quod positus est, ut intendatur orare. et quis hic sit. non ambigitur ex psalmo, in quo inest scriptum: posui adiutorium super potentem, exaltaui electum deplebe mea. inueni Dauid seruum meum. et ne aliquid in 15 [*]( 23 Ps. LXXXVIII, 20 sq. ) [*]( 2 edocemur VPT rememorationes V 3 et conpetit V incedere P i 4 expetat PTb 6 in anteriorem V 8 pro nobis don V 9 consistit ex constitit m. 2 V 10 psalmus saluificatae sion PT 11 iudae PTb conclusus est add. m. 2 V 12 in ea VBP rememoratione in T' et retributionis om. V 18 in sanctos ex in sancto R in sfo V sed in illum dauid om. V 14 in fine VRPT 15 nominis (is in ras. 3-4 litt.) R proprietatem V1 narrationem R 16 fine ex sine m. 2 V 19 hic num VP 20 auxili V auxilii ex auxilio m. 1 R sola m. 3 in ras. R potest ut qui Ve, an potest eum qui ? 21 positus sit- in quod om. V 28 ineat scribtum est 1* adiutorium meum super VRe sed cf. Abh. IV, 84 24 et exaltaui RPTE 25 et ne aliquid seruum in illud V. )

342
illum Dauid Iessae referri posset, adiecit: et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae. ac ne, quod primogenitus est, ad primitias indulti ei a deo regni trahi posset, id, quod soli domino Iesu Christo proprium esset, ostendit dicens: et sedis eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta manet in aeternum et testis in caelo fidelis.