Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Nam ad conseruationem coniunctionemque totius sensus increpitis taurorum conciliis ferisque siluarum, gentibusque bellum uolentibus dissipatis, ne quid sibi ultra adrogans Israhel impiusque praesumeret, subiecit: uenient le gati ex Aegypto. Aethiopia praeueniet manu sua. deo regna terrae : cantate deo, psallite domino. expleta autem haec; eadem sunt uel magis ex oriente uenientibus, uel tunc, cum in apostolos spiritus sanctus diuisi ignis modo uenit. nam illic ad praedicationis euangelicae cognitionem etiam ex Aegypto conuenisse scribuntur, quibus magnitudinem diuini muneris tamquam legatis renuntiantibus Aegyptus prope uniuersa est iam fidelis. Aethiopia uero in eunucho Candaces fidei confessione praeuenit; manu autem sua, dum ipse baptismi gratiam sibi postulat dicens: ecce aqua, quis me prohibet baptizari? sacramentum ipsum baptismi adeo inpatientis desiderii cupiditate praeueniens, ut a diacono ministerium apostolici officii salutis suae cupidus exigeret. et quia exinde per omnes fere gentes praedicatio diuinae cognitionis inluxit — quia et omnia regna dominum Christum deum intellectura licet sero sint, et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus in gloria dei [*](3 II Cor. 5, 19. 21 Act. ap. VIII, 36. ) [*]( 2 quae bella R bellum quae Pb 3 secundum (om. et) R 4 eorum P 5 quae caelestis V 6 bolent V1 diuersorum T' 8 potius V 9 que bellum uolentibus sup. lin. a m. 2 V om. P 10 adrogans ex anrogans m. 2 V 12 aetiopia V manus sua R manus eius PE 13 cantante P apsallite R expleta enim Pb haec ea V 15 diuisio P 19 in eunucho Candaces scripsi in eo non candaces V in candace e (e in ras.) R in candacis P in Candacis eunucho E 20 gratia V 21 aqaam corr. m. 2 V aqua R prohibet me RPE baptiszari V 22 inpatientes V 25 inluxit cum quia omnia V 26 dum ihm dm̃ V. )
Atque ut in ceteris solet, nunc quoque, cui deo dominoque cantandum psallendumque esset, ostendit dicens: psallite deo, qui ascendit super caelos caeli ad orientem; ecce dabit uocem suam, uocem uirtutis. conpetenter nunc ascendentis super caelum caeli ad orientem dei honor poscitur: ut, quia superius significata humilitas eius fuisset, cum uel super occasum ascendit uel exitum mortis egreditur, nunc, ubi non caelum, sed caelum caeli transgressus esse notescit, diuinitatis ac magnificentiae eius non ignoraretur aeternitas. ad orientem uero idcirco, quia ipse secundum prophetam oriens ex alto sit, ut regressus eo, unde descenderat oriens, nosceretur ipseque sit hominibus in hunc caelestis sedis ascensum rursum auctor oriundi.
Nam idipsum sequens sermo significat, cum dicitur: ecce dabit uocem suam, uocem uirtutis. in omnibus quidem, quaecumque in corpore manens gessit, uirtutis uocem dedit; cum paralytico dicit: surge et ambula, cum Lazarum [*](17 Zach. III, 8; VI, 12; Luc. I, 78. 23 Matth. IX, 5 sq. ) [*]( 1 confirmationem ex consummationem m. 2 V 2 d3 post dicens erat. R Apsallite R 3 omnis Va ac ex hac R 4 salutS P uel a t quia regnis E 5 regni caeleatibua V om. R succedere V 7 cum p deo e 8 cantandvi ex cantatu m. 2 V psallenduraque Jx ostendit add. m. 2 V 9 deo nfo qui R super coelum coeli e 10 conpetenh ter — uocem uirtntis infr. lin. 21 om. V 12 onor corr. m. 1 R supe-' rins — cum uel om. P 13 post exitum V litt. eras. R 14 egr - editur P 15 notescit. P cf. phil. Abh. IV p. 63 notescitur R noscitur e 17 ex alto Bint regressua R 18 oriens post descenderat om. Pb nosceretur a nasceretur m. 1 R hominibus ex omnibus m. 1 R omnibus Pe 19 ascensus P rursus PE 21 suam — in omnibus in ras. P 23 dicit om. P. )
Dehinc, ne quid sibi uel carnalis Israhel uel uniuersitas gentium impiarum ex his pietatis scientiaeque dei meritis praesumeret, a quibus hic honor deo reddendus esset, ostendit dicens: super Israhel magnificentia eius, et uirtus eius in nubibus, super eum scilicet Israhel magnificentiam futuram esse demonstrans, qui iam ex conparatione nubium [*]( 1 Matth. XVIII, 18. 7 Ioh. Y, 25. ) [*]( 1 sepulchro R s = epulcrho P 2 sic V nisi quod habet solnta erint, legaueritis, legata; at RPE quaeoumque ligaueritis s. t., ligata erunt et i. o. et quaecumque solueritis s. t. aolnta erunt et i. c. 6 testatur ta V tractus est P 8 fili V 9 uiveH R potes V 11 uitam PE uias I* n in hominem animas reuocare V 12 naturae inbecillis — incorruptione k in marg. inf. add. m. 2 V om. P 18 perfecta R 14 absoluta e R absoluta Pb 15 ob = = quod R 16 date ex dete m. 1 R 17 tanti bonis P est add a m. 2 V 18 referremus ex referrena m. 2 V referemus corr. m. 'i R refe = rimus P referamus E cf. Hartel Lucif. p. 376 19 istrael r 20 scientiaque F 21 honor di P 22 istrahel r 23 scilice V 24 quia iam ex qui iam m. 2 V nuuiQ TM. )
Deinde id ipsum sequens sermo designat dicens: mirabilis deus in sanctis suis. in eos scilicet mirabilis, quos in uitae resurrectionem excitabit aeternos. mirabilis autem est, cum omnem beneficentiae suae in eos conferat uoluntatem, cum ipsos intra perfectionem caelestis gloriae conlocabit, sicuti [*]( 13 Ioh. V, 28 sq. ) [*](2 mereretur ex aereretur m. 2 V 3 his qui om. V 4 degetia V 5 aeream « 6 esset (t in ras.) R esse V 7 memini E 10 obsiderant V 12 gloriosos idem P gloriosus id e V glorioBUS id est RE ef. Stud. 1889 p. 319 14 omnia V 15 post monumentis 3—4 litt. supr. scr. eras. R 16 qui autem ex & qui autem R 17 in resurrectione R 18 di esset qui esset P 19 in nobib; R innocentes V adque VR ' 30 in uita R 22 id om. P 28 in eo VP in eis E quod in uitae P 24 terorrectione V excitabit ex excitabat R excitauit V 26 omne V beni uolentiae (i ex e corr.) P(e) conferet I e 26 conlocauit V. )
In finem pro his, qui commutabuntur, ipsi psalmus Dauid.
Saluum me fac, deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam et reliqua.
Tertius hic pro his, qui inmutabuntur, est psalmus; qui etsi nihil sub historiae conmemoratione conplexus est, ut in quinquagesimo et nono inesse tractauimus, neque ut in quadragesimo quarto aliquid proprium in superscriptione praetulerit, ubi pro dilecto canticum praenotatur, in eo tamen, quod non illius Dauid, sed illi Dauid psalmus in finem praescribitur, in illum potius Dauid, qui et oriens et iustus et finis est legis, conuenire intellegenda prophetia est. per id enim non ab illo, sed in illo psalmus docetur esse cantatus. in his autem, qui inmutabuntur, euangelicae spei fideles significari docuimus, qui aut ex legis obseruatione aut ex gentili impietate ad cognitionem dei demutati, tamquam renascentes incorruptae aeternitatis candore florerent; quod idipsum psalmi fine tractabitur. non ambigitur autem psalmus ipse sacramentum passionis domini continere. nam praeter Iohannem apostolum, qui in potatione aceti consistere consummationem scripturarum [*]( 28 Ioh. XIX, 28. ) [*]( 1 benedicant VP et primogenitum add. m. 2 V primogenitum in r/U. a m. 2 P 2 dum ñ (n add. m. 2) V 3 amen om. V Explicit psalmns LXVII incipit psalmus LXVIII feliciter V Explicit psalmus LXVII incipit LXVIII R Finit psal LXVII inep psSl LXVIII P 5 quae i. I. V sed cf. infr. lin. 9 inmutabuntur R ipsi om. R psalmus om. V 11 quinquagensimo V 12 quadragensimo V superscribtione V 18 delicto R praenotat P 14 sed ipsi Tx in fine V RP 17 in illos V in illum E doceatur V 18 aeuangelicae V fidelis VP 19 qui autem ex V obseruatione ex obseruationem corr. m. 2 V 20 demutatio P m renascentis VP 21 Rorent P 22 abigitur corr. m. 1 V psalmus ex pulnii corr. m. 2 V 24 in putatione cantici P consummationem ex conaummationis m. 2 V consummatione P scribturarum VP. )
Salua me, deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. infixus sum in limum profundi, et non est substantia. uiuendi omnibus finem mors in cunctos constituta praescribit. et quid sibi nunc oratio ista uult, quae se saluari deprecatur, cum lex mortis in omnes sit constituta? dehinc nunc orandae salutis haec causa est, quia intrauerunt aquae usque ad animam; introeundi autem aquis ad animam hinc facultas sit, quod infixus sit in limum profundi; defixi uero in limo profundi nulla substantia sit. ergo quia nemo nisi quod sperat precatur — sperat autem nemo se non mori — talis haec eius merito oratio est, qui, moriturus licet, morte non erat obtinendus. adsumpta ergo infirmitas habuit officium deprecandae salutis, diuinitatis uero conscientia spem tenuit salutis in morte sperandae. saluari se ergo orat, qui et dixerit: deus, deus meus, quare me dereliquisti? [*]( 2 Ioh. n, 17. 24 Pa. XXI, 2; Matth. XXVII, 46. ) [*]( 1 cum etiam VP subab apoatolorum R 2 praesamptum sit Pu zelua — comedit me in marg. a m. 2 V 3 ademit VP oni ad eam V õ infirmitates ex infirmitatis m. 2 V loquitur ex loquetur m. 2 P 6 ac dolet ipsi V ex necessitate timoris V 7 quae risuscepit V accomodans ex ascommodans m. 2 V 9 quaerellis VR quaere = lis P et om. P infirmitatis ex firmitatis m. 2 V ita ex itaui m. 1 V 11 in limo RP* 13 in ex m corr. m. 2 V perscribit ex prescribit m. 2 V et ex te corr. m. 2 V 14 salutari T 15 5nis F sit add. m. 2 V constituta ex constitue m. 2 V 16 quam intrauerunt V quia intrauerint PE animam mea R 17 ait in limo P* 18 uero in limum b 19 praecatur sperat add. m. 2 V 21 optinendus V 23 speranda VRI'a. (in R postea 2 litt. eras.) se ex set m. 2 V 24 df meus r. )
Introeuntibus enim aquis usque ad animam subiectus morti crucis fiebat, cum passionum uniuersarum impetus usque ad mortem animae perrumperet. in aquis autem insectationes populi motusque gentium significari solere non dubium est, cum dicitur: torrentem pertransiuit anima mea, uel illud: et pertransiuit anima mea aquam inmensam. sunt et aquae harenosam domum subluentes eamque in casum ruinamque pellentes. hae ergo nunc aquae usque ad animam intrantes ad precem eum orandae salutis coegerunt.
Verum ineuntium harum passionum non aliunde quam ex adsumptione carnis et uirtus est et potestas. non enim incidere in deum hic infirmitatum nostrarum terror ualebat, aut exerere se nisi in carne corporis nostri, tamquam in subiacente materie, potuerant passiones. porro autem haurienda fuit natura caelestis, ut exinaniens se ex dei forma in formam serui hominisque decideret. et ideo usque ad animam aquae penetrant, quia substantia ei non sit infixo in limo profundi. non utique substantia ea non erat, quae adsumpta habebatur, sed quae se ipsam inaniens hauserat. nullo autem modo se caruit, qui se ipsum exinaniuit euacuans; nec tamen idipsum uidebatur exstare, quod iam in aliud se euacuando concesserat. non est ergo substantia per id, quod infixus est in limo profundi. primus enim homo de limo terrae; et secundus Adam in huius limi profundum de caelis descendens se ipsum tamquam ex alto ueniens defixit. euacuans ergo se, quippe cui substantia [*](5 Pa. CXXIII, 5. 6 Ibid. ) [*]( 2 crucis ex crocis m. 2 V 8 insectationis V motasque V 5 quod dicitur P pertransibit V sed cf. infr. CXXlII, cap. 6 mea add. m. 2 V 6 pertrasibit animS meam quam V 7 arenosam PE domum add. m. 2 V subruentea ex subluentes m. 2 P 8 pellStis V hae ex heae m. 2 V hae = (eras. o?) R haec P 9 intratis T* coeperunt V 12 incidere in deum ex incidere in diim in deum R incedere in dm V 18 se a add. m. 2 V carne add. m. 2 V i tubiacentem materie V subiacente materiae R in subiacente materia E 14 passionis VP porro aut V 15 forma in om. V 16 hominesque decederet V 17 paenitrant P1 penetrarit V infixa (ex infixo m. 2 P)P'e infimo V 18 ea non supr. scr. m. 1 R 19 inaniens = = - erat P 20 exinaniuit ex exinabit m. 2 V 21 euacuando (om. se) ex seuacuamdo m. 2 V 28 de terrae limo VP adham V1 25 ueniens deficiens defixit V. )