Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed discrimen ipsius retributionis est contuendum. in campis enim, quorum in cultura usus est, ea, quae sub lege ex cultura dei fuerint, opera ubertatem consequentur. ubi autem fines deserti pinguescent, ecclesiae, quae deserta fuit diu, populus- Ius repromissionis bonis opimatur. in collibus uero exultatione accinctis gloriosa martyrum gaudia nuntiantur; hi enim sunt terris ceteris celsiores. cum autem arietes ouium induentur, aeterna illa et beata patriarcharum et prophetarum et apostolorum, qui duces gregis sancti sunt, uestis ostenditur, de qua ait beatus apostolus Paulus: oportet enim corruptibile [*]( 5 Esai. LXI, 1 sq. 99 I Cor. 15, 68. ) [*]( 1 aocingentur RP erigentur e 6 enuangelizare R 12 benedicetur corona RP (benedicitur corona V) benedicet coronam E aisitatae = (ereII. q) R 16 adque R 17 ubertatae R fines (V) R finis P B 18 ezultanter = Parietes ex arietis P 20 contuendu (s supr. scr. m. 2) P 21 et cnltnra dei (V) PE 28 diu fuit PE (fuit V) 25 accinctie ex wcingentur P 27 (patriarcarū V) profetarum (V)R 29 Paula om. P enim om. R. )
Sed quamquam diuersa retributionum sint dona monstrata, spem tamen praeter haec non exiguam misericordiae suae deus tribuit dicens per prophetam: et conualles abundabunt frumento: humiliores scilicet, sed tamen non impiae fidei atque operis homines fructum uitae sortientur. non enim ubertate replebuntur ut campi, neque ex deserto pinguescent. neque exultatione accingentur ut montes, neque tamquam arietes ouium induentur, in quibus omnibus indefinitae gloriae munus ostenditur, sed frumento abundabunt, uiuendi scilicet substantia non carebunt, quia per infirmitatem fidei humiles sunt et editis circum se collibus uallium more depressi.
Ac ne propheticus sermo hos campos, haec deserta, hos colles, hos arietes. haec conuallia, quae aspectui nostro subiacent. uoce et sensu carentia significare existimaretur. adiecit: etenim clamabunt et hymnum dicent, dei scilicet laudes ob haec diuersa retributionum pra-mia indefessis et maximis uocibus concinentes.
In finem, canticum psalmi.
Iubilate deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius et reliqua.
Superscriptio psalmi a superiore eo distat, quod in se habet canticum psalmi, cum in anteriore psalmus cantici editus sit. ceterum aequabiliter praescribuntur in finem. itaque secundum illam, quam in exordio attulimus. de titulorum [*]( 1 II Cor. 5, 4. ) [*]( 2 dispoliari PE 5 dona monstrata sint PE 7 habundabunt R 8 humiliores ex humilioris m. 1 R 12 definitae Pb 15 uallium ore P 16 ac ex hac R 17 aspectu P 18 significasse P 21 cona cinnentes P Finit psalmus LXIIII inoipit psalmus LXV R Explic psalm* LXIIII incipit psalmus LXV Pj de V cf. praef. 28 aequabiliter R aequaliter PE. )
Iubilate deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudationi eius. dicite deo: quam terribilia sunt opera tua! in multitudine uirtutis tuae mentientur tibi inimici tui. primum ergo iubilandum deo praemonet, secundo psallendum nomini eius, dehinc dandam gloriam laudationi eius, tum dicendum deo: quam terribilia sunt opera tua! postremo [*]( 1 inscriptione R rationem supr. scr. m. 1 R om. P ob adempta P 4 gesta om. R 6 post est 1-2 litt. eras. R 6 post operationis .5-6 litt. eras. R 8 coaptatione RE ea adeptatione (ea ex eo) P qua R armoniam RP nuncupantur P comparantur P 9 fuitque P lOoffiopns cio P 11 dl P 19 comparemus ex comparamus P quidem intellegentiae (opus supr. acr. m. 2) P 14 doctrina R 17 a om. RP doctrinae P coepit ex caepit m. 1 R. ex persona prophetarum PE 18 res sup". scr. m. 1 R 19 deo fd5 V) VRE dfio P 20 laudationi PE laudationis R 91 terribilia sunt. e, cf. infr. et Sabatier II. 127 terribilia RPb in multitudine RE in multitudinem P 22 inter tuae et mentientur supr. scr. & postea eros. m. 1 R 28 secundum V 24 dandam gloriam VR gloriam dandam E dehinc — landationi eius om. P tunc dices dffio V 26 terribilia sunt Ve terribilia RPh. )
In latinis codicibus ita legimus: iubilate deo omnis terra. et quantum ad eloquii nostri consuetudinem pertinet. iubilum pastoralis agrestisque uocis sonum nuncupamus, cum in solitudinibus aut respondens aut requirens per significantiam ductae in longum et expressae in nisum sonus uocis auditur. in graecis uero libris, qui ex hebraeo proximi sunt, non eadem significantia scribitur. namque ita se habent: ἀλαλάξατεrwfrecpxaoa ἡ γη̃; et cum illis alalagmos, quem latine iubilum ponunt, significat uocem exercitus proeliantis, aut in concursu proterentis hostem, aut successum uictoriae exultationis uoce testantis. quam rem, ubi ita se translationis ratio temperauit absolutius in psalmo altero intellegemus, cum dicit: omnes gentes, plaudite manibus, iubilate deo in uoce exultationis. uox autem exultationis dissentit ab iubilo; sed pro translationis condicione, quia propria exultantis uocis nuncupatio non reperta est, per id, quod iubilum dicitur, uox exultantis ostenditur. [*]( 16 Ps. XLVI, 2. ) [*]( 1 id om. V in multitudine h. I. VRPE 2 eed ad V adque VR ita dispositi om. V 8 intellegamus om. V 4 inter paucia et absoluere supr. scr. uerbis m. 2 P 6 sed quantum V nostri VRE om. P I 7 agresti quae corr. m. 2 V sonum ex sinum m. 1 V 8 per significantiam om. V 9 et expraessae in niaum es R et expresBae innisfl P & expsse ἶemẽsũ a om. V sonus VPE om. R auditur in graecis VPE L audit in grecis snpr. scr. m. 3 f R 10 ex hebreico V non eadem significationem eiusmodihabet V 11 ΑΑΑΑΑΤεΤѠΟεѠΤΤεΑΗΙΗ;R CΑΛΑΛΑΓΜΟlC εΤѠθεѠlΤΑεΛεΓΗ (primae 11 litt. in ras.) P αλαλαξατε τω θεμταkλητε « ἀλαλάξατε — illis om. V 12 alalagmos Ra alalagmus VP latini V 18 proeliantis VR praelianti = « P 14 propterrem hostem V successu V 16 intellegemus RP intelligimus E 18 ab = iubilo (eras. in) R a iubilo VP 19 quia R qa a qua P 20 reperta e = (e in ras. 1 postea eras. B) R. )
Positi igitur in uitae istius proeliis et in hoc carnis et sanguinis nostri certamine aduersum diabolum exercitusque eius armis spiritalibus dimicantes deo monemur in uoce exultationis iubilare. et ne ad inanimem hanc terrae molem esset sermo referendus, uniuersitas nostra ex terra in primo Adam parente genitorum sub plurali numero monstratur, cum dicitur: iubilate deo omnis terra. simul enim et officium omnium docetur et origo. terrendus ergo est confessionis nostrae sermone omnis profanus auditor; et aduersum diabolum armaque eius orationum nostrarum sonitu certandum est, et belli nostri uictoria exultationis uoce monstranda est.. audiat orantis populi consistens quis extra ecclesiam uocem, spectet celebres hymnorum sonitus et inter diuinorum quoque sacramentorum officia responsionem deuotae confessionis accipiat. necesse est terreri omnem aduersantem et bellari aduersus diabolum uincique resurrectionis fide mortem tali exultantis uocis nostrae, ut dictum est, iubilo. sciet hoc deo placitum esse, hoc spei nostrae testimonium esse, publicas uictricesque exultationis nostrae uoces personare, quarum propheta non neglegens est, alio loco memorans: circumiui et immolaui in tabernaculo eius hostiam iubilationis. et ne inanem iubilationis huius doctrinam atque obseruantiam crederemus, alibi protestatur: beatus populus, qui scit iubilationem. necessarium ergo id fidei nostrae est, in cuius scientia beatitudo est.
Nam primum in admonitionum ordine propheta disposuit, ut iubilet deo omnis terra, secundo, ut psalmum dicat nomini [*](20 Pa. XXVI, 6. 23 Ps. LXXXVin, 16. ) [*]( 1 positi igitur et nos sumus in uitae V 3 dimicantes propter quod monemur do V 7 oficium R 8 est ergo V 11 nictoriam V exul- tationis VPE exulta — ti == onis R audiat VRE audia~r t P 12 post ecclesiam supr. scr. & m. 3 R spectat V celelrea VRE celeba (xb in roi.) P 17 acia (sci eras.) R sciet P sciat E placitum esse PE placitum est (sed st in ras.) R 18 testimonium esse scripsi ex usu Hilar. cf. Stttd. 1889 p. 316 testimonium e R testimonium PE 00 alio looo R loco alio PE circOiui RP circuiui E et immolaui E cf. Sabatier II, 53 Ont. RP 31 inane P 28 proteatatur RE propheta testatur P. )
Docemur etiam consequentibus monitis ad ordinem quae propheta uel spiritu per prophetam ita admonente: dicite deo: quam terribilia sunt opera tua! quis enim non trepidet ad maiestatem eius, qui saecula instituerit, mundum condiderit, tempora reuolubili uicissitudine cursuque dimensus sit, caelum astris ornauerit, terram fructibus repleuerit. mare obicibus concluserit, hominem ut his aut uteretur aut dominaretur elegerit? per haec enim omnia uirtutis ac potestatis eius aeternitas noscitur, apostolo dicente: quae enim inuisibilia eius, a creatura mundi ipsius factis intellecta [*]( 7 Matth. V, 16. 26 Rom. I, 20. ) [*]( 1 quia PE quia = ut — in fine fol. R (ubi locus etiam in seq. aberratione corruptus) a nobis e exultantis Re a nobis exultantis Pb 2 officium Re officium est Pb psallendum autem — psalmus eat om. R 16 digne PE digni R 18 etiam PE ergo R cj: Ephem. Austr. 1889 p. 984 in i consequentibus (in supr. scr. m. 2) P obsequellae (e in ras.) R obsequille (sic) P 19 ita om. R 21 enim add. m. 2 V 22 tempora per uioea dimensus sit V 25 enim om. V uirtutis signa potestatis V 26 aeternitas ex aeternitatis m. 2 V 27 factis P facti (ex facit R) Ra. )
Alii enim fortuito haec extitisse commemorant, alii aeterna mansisse confirmant. et idcirco mundum ipsum deum esse contendunt, dum aut suapte, cum uoluit, potestate constiterit, ant, dum initio caret, careat dominantis arbitrio. alii autem solum caelum, quia igneum sit, alii aera. quia motu ac natura indissecabili circumferatur, alii aquas, quia indefessae ecfluant, deum nuncupant. plures terrae metalla, robora, scopulos, herbas deos adorauerunt. nonnulli deos esse aut putrefactorum corporum ossa, aut deflagrantium rogorum busta mentiti sunt: horum omnium conditorem deum nescientes. et idcirco talem confessionis nostrae ordinem propheta esse docuit oportere: dicite deo: quam terribilia sunt opera tua! in multitudine uirtutis tuae mentientur tibi inimici tui: ex multitudine scilicet uirtutum dei uenerationem falsorum in diis nominum mentientes.
Sed quia mentientur inimici, quid a cunctis fieri oporteat, doceturita: omnis terra adorent tibi et psallant tibi: psalmum dicant nomini tuo, altissime. mendacio inimicorum in nuncupatis diis demonstrato salutis nostrae instituta praebentur: ut terrena omnis origo nostra adoret et psallat [*](2 ista enim terribilem corr. m. 2 V 4 operum eue deus VRa operum P operum conditor esse deus e a nobis VRP et a nobis E 5 confitendus est R cf. Stud. 1889 p. 316 vonfitendui VPE non PE non ne R (an non uero ?) dii metienda sunt R di me = tienda sunt P 8 fortuito R fortuitn PE 8 suaptae R sua parte P cum uoluitur P constituerit P 9 ut dum P 10 ignen ait (fl si in ras. t add. m. 3 f) R N h 11 indefessae RP indefease E eofluant R effluant PE 14 roo,orum P U 18 mentiatur h. I. V 21 sed quia RPE et quia V mentientur VRP mentiuntur E inimici VRE inimici tui P 92 adorent tibi V adoret tibi R adoret te PE cf. Sabatier II, 127 psallent V peallat (t in ras. P) RPE 23 dicant V dicat (t in ras. P) RPE altissimae R. )
Sensum diapsalma distinxit. sermo enim ad deum cum oratione directus ad homines nunc refertur, quos tamquam longe a cognitione dei consistentes propheta ad proximum aduocat dicens: uenite et uidete opera dei. docuit autem et apostolus esse plures longe a deo positos, quos doctrinae? adhortatio tamquam in uicinia conlocauerit, cum ait: et cum uenisset, euangelizauit pacem his, qui de longe, et pacem his, qui de prope. ex lege enim multi tamquam de prope manentes crediderunt gentibus longe aduocatis.
Prophetica igitur praedicatio omnes ad dei opera contuenda aduocauit: sed non ea opera, quae cunctorum aspectui subiecta sunt, caeli, aeris, terrae ac maris — haec enim omnes contuentur —, sed ea, quae fidelium tantum studiis conperta sunt quibusque saluti humanae cum ingenti admirabilium uirtutum terrore consultum est: pharaone impietatis suae poenis in exemplum humani timoris coercito, ut terror damnationis inreligiosorum metu religionem inchoaret; cum in terrae iter mare aruit et aquae in aridam conuersae sunt; cum Iordanen pedes populus egressus est, et ingressuro repromissionis terram Israhel fluentibus stare iussis relicus ad gradiendi securitatem fluuii alueus decucurrit. ad huius igitur legis et prophetarum dei opera contuenda propheta gentes aduocat dicens: uenite et uidete opera dei; terribilis in consiliis super filios [*](8 Ephes. II, 17. ) [*]( 8 diappsalma distincxit P ad eu Ra qf. Acad. p. 31 5 de consistentes R 8 in uicinia Rb in uicina P in uicinio V in uicino e 9 his qui de longe V uobis qui longe RPE 10 de prope V prope RPE 12 prophetica (profetica R) igitur RPE profetae V 13 aduocat V aspectui RPE oculis V 14 caeli aeris VPE caeli = aeris (eras. df) R ao VPE supr. scr. m. 1 R 16 studium V 17 fanone Rl' (faraonem V) 20 = aruit (eras. h, r in ras.) R iordanen pedes populus R cf. p. 101,5 iordanen (iordane V) populus pedibus VP iordanem pedibus populus E 22 fluentibus R fluentis PE stare iussiB in ras. R relicus R reliquus (n in ras.) P 23 legis et prophetarum om. Y 24 contuenda VRE conculcanda P 25 opera dmf h. I. V (sed supr. 6 et ipse di) terribilis I VR terribilis & in P. )
Verum haec, quamuis uirtutum dei opera sint, non tamen spei et saluti satisfaciunt uniuersorum. populo enim tantum legis mare in terram demutatum est eiusque itineri Iordanes aruit. sed quid hoc ad uniuersae terrae salutem proficit omnibus enim hoc, quod uenite dictum est, competit; quia de uniuersis praescriptum erat: omnis terra adorent tibi. quid ergo mihi ad salutem tanto postea genito Iordanes tum arefactus inpertit? inpertit plane. huius enim primum aquis peccatorum ablutio Iohanne paenitentiam praedicante donata est: et per quem populo in repromissionis terram iter fuerat, per eum uia nobis caelestis regni et in nouae generationis lauacro possessio aeternorum corporum inchoatur aquis ipsis baptismo domini consecratis. ob quod ad id, quod dictum erat: uenite et uidete opera domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum. qui conuertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede, ne ab his, quae antea gesta sunt, spei nostrae esset [*]( 3 ex om. P 5 sentiet RPa sentiat s nobis scripsi cf. Stud. 1889p. 317 noe RPa om. ed. Basil. 1550 et Par. 1572 7 quam uis(uin. supr scr. m. 1) R 8 salutis P 9 itineri ex itinere m. 1 R iordanis RPE 10 hoc om. V proficit VRE profecit P 11 ante uenite eras. dictu R uenite — dictum est R uenit edictum P conpetit P competit ex conpetit m. 3 R 12 adoret tibi R adoret te (t te in ras.) P 18 iordanea V iordanis RPE 14 tunc V inpertit VE inpertiit (tiit in ras. m. 3) I i R impertit xupr. scr. P inper = tit (eras. i) plane II imptit plane P om. V 15 aquia primum V iohanne VRP Ioanne E paenitentiam o u paenitentiae m. 2 r penitentiam R penitentia P 16 et per quae P L' re 17 et in nonae (ioua in ras.) R et nonae PE generationis lauachro (re supr. scr. m. 2) P 18 incoatur R 23 antea gesta eunt Re gesta sunt antea Pb. )