Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Psalmi superscriptio historiam non continet. simplex est et prophetali spiritu editus: tantum per id, quod in finem [*]( 3 Esai. LXV, 16. 10 Phil. II, 10 sq. ) [*]( 1 hm VP Christum Iesum E 8 esaiam (a in ras) R eseiam V isaiam T in eum Bened. in adn., in deum R in do VPT om. E iurauit PE iurauerit T in dm uerum VRPT 4 enim supr. a scr. P os R qui R 7 coexcitauerit ex coexcitauerunt m. 2 Y et conlocauerit add. m 2 V m. 1 R 8= = cum R et cum VPTE b magestate R 9 p aec corr. m. 1 R obstruetur ex obstruotur m. 1 R obstruuntur V hos R om. V loq.tium V 10 Iesu Christi Rb 11 genu ex genum R flectet ex slectet V fleotetur PTE cf. Acad. p. 57 terrestrium (om. et) Pb 12 confitebitur ex confiteatur m. 1 R 18 Iesus ChriBtus Rb in gloria est di patris PTE in omnia saecula saeoulorum (saeculaorum V) VTb in p mnia saeoula saecula saeouloram P Explicit psalmus LXII incipit psalmus LXIII VP Finit psalmus LXII incp. psal. LXIII R Expl. de pealmo LXII incip. de LXIII T 17 dum V cum R depraecor V ad te om. R 18 a = timore R ; de forma huius tractatus in cod. V ualde mutata ac mutilata cf. praef. et Acad. p. 51 20 editus tantum supr. scr. m. 3 R in fine RP. )
Esse autem plures memini, qui omnia, quae in libris psalmorum scripta sunt, ad personam domini nostri unigeniti dei filii existiment esse referenda, nihilque in eis aliud quam quod ei sit proprium contineri. quae eorum opinio argui non potest. omnis enim ex adfectu religiosae mentis hic sensus est; et caret culpa, propensiore studio omnia ei, per quem ipsa omnia sunt, coaptare. quamquam enim idipsum interdum imperite fiat, tamen per id, quod ad eum cuncta referuntur, necesse est ut ea, quae ei sunt propria, uere ac fideliter praedicentur. cauendum autem est, ne, dum omnia conuenire in eum aequaliter opinamur, per adsertionis huius studiosam intentionem plurimum et diuinitatis suae dignitati et corporationis sacramento et operationum potestati et passionis uirtuti et resurrectionis gloriae detrahatur. [*]( bu 1 non sui = (eras. s) et tempori s (bu supr. scr. m. 3) P non sui sed temporis T scriptus,,-, est R 4 ipsi psalmi illi P 6 sui om. PT dissentiant ex disceusiant m. 1 R 7 per haeditiones R 8 intellegendum (gen in uers. exeunt. add. m. 3, d in ras.) R 9 in fine PR O 10 spiritalis ex niritalis m. 1 R 12 in libris T 13 salmorum R o 14 filii dei E in eia e in eis T in eo RP 15 et sit R 17 et eartl culpa R studio in ras. m. 3 R ei per in ras. 6-8 litt. R 18 coaptare (aptare in ras. m. 3) R post interdum 2-3 litt. eras. R 20 quae ei (e ei in ras. 3) R predioentur R 21 autem ex uutem m. 1 R 22 assertionis ex adsertionis P 28 dignitati ex dignitatis P 24 . operationem R uirtuti (uir in mary. adiect., tuti in ras. m. 1 f) R. ) [*]( XXII. Hilar. Plct. para I. ) [*]( 16 )
Tenendus igitur modus est et diligenter ac caute constituendum est, quid de diuinitatis suae natiuitate, quse ei a patre est, fuerit prophetatum, quando eius hominis, quem adsumpsit, persona tractetur, ubi operatio, passio et resurrectio praedicetur, quid uero unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuntietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris dei et confessionis eruditio ex prophetse oratione prsestetur. in his enim prophetise spiritalis ordo consistit. et si dominus praedicatur, profectus scientiae huius ad fidem utilis est. si ad timorem et confessionem eius docemur, domino formamur, proficimus, adquirimur, ut per passionem eius redempti, ita eidem per doctrinae suae instituta placituri.
Esse autem in praesenti psalmo quaedam intellego, quse ei homini, quem dominus adsumpsit, aptari posse uideantur, ubi dicitur: perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. significari enim forte in eo existimabitur Iudseorum conspiratio, cum testimonia, quibus argui posset, quaeruntur nec reperiuntur, et omnia scrutantium ingenia deficiunt; dehinc quod sagittis paruulorum, id est doctrinis apostolorum uulnerentur, aduersum quos nullam causam iustae persecutionis inuenerint, et ideo defecerint contra ipsos linguae eorum. haec quidem non tamquam inprobabilia praetermittimus, sed quaedam alia in psalmo sunt, quae ordinem intellegentiae huius impediant. non longe tamen ab his sermo expositionis nostrae dissentiet.
Existimamus enim non modo apostolorum, qui primi fuerunt, sed cuiusque sancti in domino sperantis confessionem [*]( n 1 tene dua corr. m. 1 R diligiter R contaendum est T 8 quid = o de R ei in ras. m. 3 R 6 u unionique R gentium ex nuntium m. 1 R 7 prophetae ex propheta R oratione ex curatione m. 3 R I 8 prestetur R osistit (sistit m. 3 in ras.) R 11 adqrimur R JS salmo R 14 ei in ras. R quS (e in reu.) R 16 scrntati k. I. V, sed infra et ipse persorutati in iniquitates P 16 sorutiniv ex scrutinio m. 2 P 18 posset in ras. P qruntur R quaerdutur P 19 sagittis ex sagittas T 20 iuste R 23 in salmo R 84 ab is R 25 dissentiet ex diasentiant T. )
Ait enim: exaudi, deus, orationem meam, cum tribulor; a timore inimici eripe animam meam. ingruentibus his, quae superius memorauimus, per quae fides nostra et spes periclitatur, ad eum, qui solus mederi his potest, referatur oratio. metus est enim, ne infirmam per naturam et [*]( 1 presenti salmo R continere P 2 impietates in deum T 8 fidelS P nos Re per nos fidelem PTb 4 filosofia R ereticorum R 6 omnibus om. PT tolerandis om. R uitandis et coarguendis E 9 inie tiabilem R 10 filosophia R nun atomis R 18 post gloriam 1 uel b t eras. R auartl P 14 continere excidio P uoluptatum (up in ras.' m. 3 R uoluntatum P) gaudia corporis RPT gaudia corporis uoluptatum h (uolũtatũ et) E 16 onoria corr. m. 1R adortatione R guigili P(V) 17 cura om. R repugnauit P 18 ob in ras. R 19 intelligitur PTE in salmo R quaatenus (ercu. n?) R in om. R 98 ingruen t ibus corr. m. 1 R p quae P 24 mederi ex mediri R 96 refertur PTE ==metus (eras. ne, tu in ras.) R. ) [*]( 15* )
Ait enim: protexisti me a conuentu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem, qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in obscuro inmaculatum. non hic propheta arma bellica, nec ensis, aut iacula, aut tormenta arcum pertimescit. omnis enim ei in lingua timor est; huius gladios, huius spicula metuit. ab his quidem fide sua tutus est; ait enim: protexisti me a conuentu malignantium; sed arcus homicidae linguae semper intentus est et acumen gladii in lingua eius praesto est. uolant autem letales eius sagittae, et non ambiguum est, quid efficiant, scilicet ut sagittent in obscuris inmaculatum. et proprietas uerbi intellegenda est. non sanctum, non fidelem, non iustum, sed inmaculatum sagittant, eum, cui per sacramentum baptismi sordes et maculae ueterum criminum recens ablutae sunt, nondum tamen firmatae fidei, nondum doctrinis spiritalibus erudilum, nondum contra haec pugnacis linguae arma certantem, sed simplicem et ex nouae natiuitatis infantia tenerum. hunc ergo sine metu contradictionis alicuius, intento iam pridem arcu, per rerum ignorantiam in obscuro positum uulnerabunt. ait enim: subito sagittabunt eum et non timebunt, naturam simplicem et inmaculati nouitate imperitam. hanc enim fallunt, huic occultos laqueos praetendunt insidiarum secretis latentibus gloriantes.